lat

BREVIARIUM ROMANUM

10 ianuarius 2020
Tempus nativitatis, hebd. II

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Quicúmque Christum quǽritis,
óculos in altum tóllite:
illic licébit vísere
signum perénnis glóriæ.

Hæc stella, quæ solis rotam
vincit decóre ac lúmine,
venísse terris núntiat
cum carne terréstri Deum.

En, Pérsici ex orbis sinu,
sol unde sumit iánuam,
cernunt períti intérpretes
regále vexíllum magi.

«Quis iste tantus — ínquiunt —
regnátor astris ímperans,
quem sic tremunt cæléstia,
cui lux et æthra insérviunt?

Illústre quiddam cérnimus
quod nésciat finem pati,
sublíme, celsum, intérminum,
antíquius cælo et chao.

Hic ille rex est géntium
populíque rex Iudáici,
promíssus Abrahæ patri
eiúsque in ævum sémini».

Iesu, tibi sit glória,
qui te revélas géntibus,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

V. Fílius Dei venit et dedit nobis sensum.
R. Ut cognoscámus verum Deum.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

63, 19b – 64, 11
Imploratur visitatio divina

     Utinam dirúmperes cælos et descénderes! A fácie tua montes deflúerent.
     Sicut ignis succéndit sarménta, aquam ebullíre facit ignis, ut notum fácias nomen tuum inimícis tuis, a fácie tua gentes turbéntur, cum féceris mirabília, quæ non sperabámus. Descendísti, et a fácie tua montes defluxérunt. A sǽculo non audiérunt, neque aures percepérunt; óculus non vidit Deum, absque te, qui operarétur pro sperántibus in eum.
     Occúrris lætánti, faciénti iustítiam et his, qui in viis tuis recordántur tui. Ecce tu irátus es, et peccávimus; in ipsis a sǽculo nos salvábimur. Et facti sumus ut immúndus omnes nos, et quasi pannus inquinátus univérsæ iustítiæ nostræ; et marcúimus quasi fólium univérsi, et iniquitátes nostræ quasi ventus abstulérunt nos. Non est qui ínvocet nomen tuum, qui consúrgat et adhǽreat tibi, quia abscondísti fáciem tuam a nobis et dissolvísti nos in manu iniquitátis nostræ.
     Et nunc, Dómine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et ópera mánuum tuárum omnes nos. Ne irascáris, Dómine, nimis et ne ultra memíneris iniquitátis; ecce, réspice: pópulus tuus omnes nos. Urbes sanctitátis tuæ factæ sunt in desértum, Sion desérta facta est, Ierúsalem desoláta est. Domus sanctitátis nostræ et glóriæ nostræ, ubi laudavérunt te patres nostri, facta est in exustiónem ignis, et ómnia desiderabília nostra versa sunt in ruínas. Numquid super his continébis te, Dómine, tacébis et afflíges nos veheménter?

RESPONSORIUM

Srov. Is 56, 1; Mic 4, 9; Iz 43, 3

R. Ierúsalem, cito véniet salus tua: quare mæróre consúmeris? numquid consiliárius non est tibi, quia innovávit te dolor? * Salvábo te, et liberábo te, noli timére.
V. Ego enim sum Dóminus Deus tuus, Sanctus Israel, Redémptor tuus. * Salvábo te, et liberábo te, noli timére.

LECTIO ALTERA

Ex Commentário sancti Cyrílli Alexandríni epíscopi in Ioánnis Evangélium

(Lib. 5, cap. 2: PG 73, 751-754)

Effusio Spiritus Sancti in omnem carnem

     Cum univérsi Opifex ómnia in Christo instauráre pulchérrimo sane órdine statuísset, et hóminis natúram in antíquum statum dénuo restitúere, pollicétur una cum céteris bonis lárgiter redditúrum se ipsi quoque Spíritum Sanctum, cum áliter in pacátam et stábilem bonórum possessiónem redintegrári non posset.
     Defínit ítaque tempus descensúri in nos Sancti Spíritus, advéntus scílicet Christi, promittítque dicens: In diébus illis, Servatóris vidélicet, effúndam de Spíritu meo in omnem carnem.
     Ubi vero tempus tantæ munificéntiæ et libertátis prodúxit in médium cum carne in terris Unigénitum, hoc est hóminem ex mulíere natum, iuxta divínam Scriptúram, rursus dedit Spíritum Deus ac Pater, primúsque Christus tamquam primítiæ renovátæ natúræ eum excépit. Testátus est hoc Ioánnes Baptísta dicens: Vidi descendéntem Spíritum de cælo, et mansit super eum.
     Christus vero dícitur Spíritum accepísse, quátenus homo factus est, et quátenus hómini conveniébat accípere; et quemádmodum, licet Fílius exsístat Dei ac Patris, et ex eius substántia génitus, étiam ante incarnatiónem, imo pótius ante ómnia quoque sǽcula, non gravátur tamen audíre Deum ac Patrem se compellántem, postquam factus homo est: Fílius meus es tu: ego hódie génui te.
     Eum enim, qui ante sǽcula Deus erat ex ipso génitus, hódie génitum esse dicit, ut nos in eo suscíperet in filiórum adoptiónem; tota quippe natúra in Christo reperítur, in quantum homo est: sic et Pater, cum próprium Spíritum hábeat, eum rursus dícitur dare Fílio, ut nos in eo Spíritum lucrémur. Hanc ígitur ob causam Abrahæ semen apprehéndit, sícuti scriptum est, et assimilátus est per ómnia frátribus.
     Accipit ergo Unigénitus Spíritum Sanctum non sibi ipsi; est enim eius, et in eo et per eum datur, sícuti iam ántea díximus: sed quóniam homo factus totam habébat in se natúram, ut eam omnem instauráret atque in íntegrum restitúeret. Porro vidére licet, si recta ratiocinatióne ut et Scriptúræ testimóniis uti velímus, Christum non sibi ipse accepísse Spíritum, sed nobis pótius in seípso: ómnia quippe étiam per eum in nos bona derivántur.

RESPONSORIUM

Ez 37, 27-28; Hebr 8, 8

R. Ego ero eis Deus, et ipsi erunt mihi pópulus; * Et scient gentes quia ego Dóminus sanctificátor Israel, cum fúerit sanctuárium meum in médio eórum in perpétuum.
V. Consummábo super domum Israel, et super domum Iuda, testaméntum novum. * Et scient gentes quia ego Dóminus sanctificátor Israel, cum fúerit sanctuárium meum in médio eórum in perpétuum.

PSALMODIA

Ant. 1 Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.

Psalmus 50 (51)
Miserere mei, Deus

Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).

3 Miserére mei, Deus, *
      secúndum misericórdiam tuam;
   et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
      dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
      et a peccáto meo munda me. –

5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
      et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
      et malum coram te feci,
   ut iustus inveniáris in senténtia tua *
      et æquus in iudício tuo. –

7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
      et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
      et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –

9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
       lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
       et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –

11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
       et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
       et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –

13 Ne proícias me a fácie tua *
       et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
       et spíritu promptíssimo confírma me. –

15 Docébo iníquos vias tuas, *
       et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
       et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –

17 Dómine, lábia mea apéries, *
       et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
       holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
       cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –

20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
       ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
       oblatiónes et holocáusta; *
       tunc impónent super altáre tuum vítulos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.

Ant. 2 Cum irátus fúeris, Dómine, misericórdiæ recordáberis.

Canticum
Deus apparet ad iudicandum
Hab 3, 2-4. 13a. 15-19
Levate capita vestra, quóniam appropinquat redemptio vestra (Lc 21, 28).

2 Dómine, audívi auditiónem tuam, *
      et tímui, Dómine, opus tuum.
   In médio annórum vivífica illud, *
      in médio annórum notum fácies.
   Cum irátus fúeris, *
      misericórdiæ recordáberis. –

3 Deus a Theman véniet, *
      et Sanctus de monte Pharan.
4 Operit cælos glóriæ eius, *
       et laudis eius plena est terra.
    Splendor eius ut lux erit, †
       rádii ex mánibus eius: *
       ibi abscóndita est fortitúdo eius. –

13 Egréssus es in salútem pópuli tui, *
       in salútem cum christo tuo. –

15 Viam fecísti in mari equis tuis, *
       in luto aquárum multárum. –

16 Audívi, et conturbátus est venter meus, *
       ad vocem contremuérunt lábia mea.
    Ingréditur putrédo in óssibus meis, *
       et subter me vacíllant gressus mei.
    Conquiéscam in die tribulatiónis, *
       ut ascéndat super pópulum, qui invádit nos. –

17 Ficus enim non florébit, *
       et non erit fructus in víneis;
    mentiétur opus olívæ, *
       et arva non áfferent cibum;
    abscíssum est de ovíli pecus, *
       et non est arméntum in præsépibus. –

18 Ego autem in Dómino gaudébo *
       et exsultábo in Deo salvatóre meo.
19 Dóminus Deus fortitúdo mea,†
       et ponet pedes meos quasi cervórum *
       et super excélsa mea dedúcet me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Cum irátus fúeris, Dómine, misericórdiæ recordáberis.

Ant. 3 Lauda, Ierúsalem, Dóminum.

Psalmus 147 (147B), 12-20
Instauratio Ierusalem

Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni. (Ap 21, 9)

12 Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
      colláuda Deum tuum, Sion. –

13 Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
      benedíxit fíliis tuis in te.
14 Qui ponit fines tuos pacem *
      et ádipe fruménti sátiat te.
15 Qui emíttit elóquium suum terræ, *
      velóciter currit verbum eius.
16 Qui dat nivem sicut lanam, *
      pruínam sicut cínerem spargit. –

17 Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
      ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
18 Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
      flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
19 Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
      iustítias et iudícia sua Israel.
20 Non fecit táliter omni natióni, *
      et iudícia sua non manifestávit eis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lauda, Ierúsalem, Dóminum.

LECTIO BREVIS

Is 62, 11-12a
Dícite fíliæ Sion: Ecce salus tua venit, ecce merces eius cum eo et prǽmium eius coram illa. Et vocábunt eos Pópulus sanctus, Redémpti a Dómino.

RESPONSORIUM BREVE
V. Adorábunt eum * omnes reges terræ.
R. Adorábunt eum * omnes reges terræ.
V. Omnes gentes sérvient ei.
R. Omnes reges terræ.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Adorábunt eum * omnes reges terræ.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Omnes natiónes vénient a longe, portántes múnera sua, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Omnes natiónes vénient a longe, portántes múnera sua, allelúia.

PRECES
Magnália Dómini celebrémus, quia consolátus est nos in nativitáte Fílii sui, et lætíssimi acclamémus omnes:
     Glória in excélsis Deo.

Cum ángelis et patriárchis et prophétis,
laudámus te, Dómine.
Cum Vírgine Dei Genetríce María,
magníficat ánima nostra te, Dómine.
Cum apóstolis et evangelístis,
grátias ágimus tibi, Dómine.
Cum ómnibus sanctis Christi martýribus,
córpora nostra tibi sanctam hóstiam exhibémus.
Cum ómnibus sanctis Ecclésiæ téstibus,
nostram tibi vitam devotíssime consecrámus.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui per Fílium tuum æternitátis tuæ lumen cunctis géntibus suscitásti, da plebi tuæ fulgórem plenum sui Redemptóris agnóscere, ut ad perpétuam claritátem per eius increménta pervéniat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)