Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
31 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. VII
S. Bedæ Venerabilis, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum
S. Gregorii VII, papæ, memoria ad libitum
S. Mariæ Magdalenæ de’ Pazzi, virginis, memoria ad libitum
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Optátus votis ómnium
sacrátus illúxit dies,
quo Christus, mundi spes, Deus,
conscéndit cælos árduos.
Magni triúmphum prœlii,
mundi perémpto príncipe,
Patris præséntans vúltibus
victrícis carnis glóriam.
In nube fertur lúcida
et spem facit credéntibus,
iam paradísum réserans
quem protoplásti cláuserant.
O grande cunctis gáudium,
quod partus nostræ Vírginis,
post sputa, flagra, post crucem
patérnæ sedi iúngitur.
Agámus ergo grátias
nostræ salútis víndici,
nostrum quod corpus véxerit
sublíme ad cæli régiam.
Sit nobis cum cæléstibus
commúne manens gáudium:
illis, quod semet óbtulit,
nobis, quod se non ábstulit.
Nunc, Christe, scandens ǽthera
ad te cor nostrum súbleva,
tuum Patrísque Spíritum
emíttens nobis cǽlitus. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit. Allelúia.
Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)
I
1 Deus deórum Dóminus locútus est *
et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.
2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3 Deus noster véniet et non silébit:
ignis consúmens est in conspéctu eius *
et in circúitu eius tempéstas válida. –
4 Advocábit cælum desúrsum *
et terram discérnere pópulum suum:
5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“
6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
quóniam Deus iudex est.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit. Allelúia.
Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis. Allelúia.
7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
Israel, et testificábor advérsum te: *
Deus, Deus tuus ego sum.
8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.
9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
neque de grégibus tuis hircos. –
10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
iumentórum mille in móntibus.
11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
et, quod movétur in agro, meum est.
12 Si esuríero non dicam tibi; *
meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –
13 Numquid manducábo carnes taurórum *
aut sánguinem hircórum potábo?
14 Immola Deo sacrifícium laudis *
et redde Altíssimo vota tua;
15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
éruam te, et honorificábis me.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis. Allelúia.
Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta. Allelúia.
16 Peccatóri autem dixit Deus: †
„Quare tu enárras præcépta mea *
et assúmis testaméntum meum in os tuum?
17 Tu vero odísti disciplínam *
et proiecísti sermónes meos retrórsum. –
18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
et cum adúlteris erat pórtio tua.
19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
et lingua tua concinnábat dolos. –
20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.
21 Hæc fecísti, et tácui. †
Existimásti quod eram tui símilis. *
Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –
22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.
23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
et, qui immaculátus est in via, *
osténdam illi salutáre Dei.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta. Allelúia.
V.
Cor meum et caro mea, allelúia.
R.
Exsultavérunt in Deum vivum, allelúia.
LECTIO PRIOR
De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli
Caríssimi, nolíte omni spirítui crédere, sed probáte spíritus si ex Deo sint, quóniam multi pseudoprophétæ prodiérunt
in mundum. In hoc cognóscitis Spíritum Dei: omnis spíritus, qui confitétur Iesum Christum in carne venísse, ex Deo est,
et omnis spíritus, qui non confitétur Iesum, ex Deo non est; et hoc est antichrísti, quod audístis quóniam venit, et
nunc iam in mundo est. Vos ex Deo estis, filíoli, et vicístis eos, quóniam maior est, qui in vobis est quam qui in
mundo. Ipsi ex mundo sunt; ídeo ex mundo loquúntur, et mundus eos audit. Nos ex Deo sumus. Qui cognóscit Deum, audit
nos; qui non est ex Deo, non audit nos. Ex hoc cognóscimus Spíritum veritátis et spíritum erróris.
Caríssimi, diligámus ínvicem, quóniam cáritas ex Deo est, et omnis, qui díligit, ex Deo natus est et cognóscit Deum.
Qui non díligit, non cognóvit Deum, quóniam Deus cáritas est. In hoc appáruit cáritas Dei in nobis quóniam Fílium
suum unigénitum misit Deus in mundum, ut vivámus per eum. In hoc est cáritas, non quasi nos dilexérimus Deum, sed
quóniam ipse diléxit nos et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Catechésibus sancti Cyrílli Hierosolymitáni epíscopi
Aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquæ vivæ saliéntis in vitam ætérnam. Novum aquæ genus, quæ vivit et salit;
salit vero super dignos. Quid autem causæ est quod Spíritus grátiam aquæ vocábulo nuncupávit? Quod vidélicet per
aquam ómnia consístunt; quod herbárum et animántium efféctrix est aqua; quod ex cælis ímbrium aqua descéndit; quod
uníus modi et formæ ipsa lábitur, multifórmes vero parit efféctus: álius quidem exsístit in palma, álius rursum in
vite, inque ómnibus ómnia; cum sit uníus modi, nec álius a seípso exsístat; non enim seípsum commútans imber, álius
atque álius descéndit; sed, suscipiéntium se structúræ accómmodans, unicuíque id quod ei cómpetens est effícitur.
Ad eúndem modum et Spíritus Sanctus, cum unus sit, et uníus modi, et indivisíbilis, unicuíque grátiam prout vult
dívidit. Et quemádmodum lignum áridum, aquam concípiens, gérmina emíttit; sic et ánima peccátrix, per pæniténtiam
Spíritus Sancti dono dignáta, iustítiæ racémos portat. Cumque ille uníus et eiúsdem modi sit, multíplices tamen,
Dei nutu et in Christi nómine, virtútes operátur.
Nam alteríus quidem útitur lingua ad sapiéntiam; alteríus mentem prophetía illústrat; huic fugandórum dǽmonum potestátem
impértit; illi divínas Scriptúras interpretándi donum largítur. Alteríus temperántiam corróborat, álium quæ ad
misericórdiam pértinent docet; álium ieiunáre et ascéticæ vitæ exercitatiónes toleráre docet, álium res córporis
contémnere; álium ad martýrium prǽparat; álius in áliis, ipse vero a se numquam álius, sicut scriptum est: Unicuíque
vero datur manifestátio Spíritus ad id quod éxpedit.
Mansuétus et lenis eius accéssus, suávis et fragrans eius sénsio, iugum levíssimum. Advéntum eius antevértunt præmicántes
lúminis ac sciéntiæ rádii. Germáni tutóris viscéribus prǽditus venit: venit namque salváre, sanáre, docére, monére,
roboráre, consolári, illustráre mentem, primum eius, a quo suscípitur, dehinc, eius ópera, aliórum.
Et quemádmodum is qui in ténebris prius versabátur, sole póstea derepénte conspécto, lucem in córporis óculo récipit,
quæque ántea non vidébat perspícue cernit; ita et qui Spíritus Sancti dono dignus hábitus est, ánimo illuminátur, et
supra hóminem evéctus videt quæ nesciébat.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum, allelúia.
Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. (Hebr 13, 14)
2 Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! *
3 Concupíscit et déficit ánima mea in átria Dómini.
Cor meum et caro mea *
exsultavérunt in Deum vivum.
4 Etenim passer invénit sibi domum, †
et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: *
altária tua, Dómine virtútum, rex meus et Deus meus.
5 Beáti, qui hábitant in domo tua: *
in perpétuum laudábunt te. –
6 Beátus vir, cuius est auxílium abs te, *
ascensiónes in corde suo dispósuit.
7 Transeúntes per vallem sitiéntem in fontem ponent eam, *
étenim benedictiónibus véstiet eam plúvia matutína.
8 Ibunt de virtúte in virtútem, *
vidébitur Deus deórum in Sion. –
9 Dómine Deus virtútum, exáudi oratiónem meam; *
áuribus pércipe, Deus Iacob.
10 Protéctor noster áspice, Deus, *
et réspice in fáciem christi tui. –
11 Quia mélior est dies una in átriis tuis super mília, †
elégi ad limen esse in domo Dei mei *
magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum. –
12 Quia sol et scutum est Dóminus Deus, †
grátiam et glóriam dabit Dóminus; *
non privábit bonis eos, qui ámbulant in innocéntia.
13 Dómine virtútum, *
beátus homo, qui sperat in te.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum, allelúia.
Ant. 2 Eleváta est domus Dómini, et fluent ad eam omnes gentes, allelúia.
2 Erit in novíssimis diébus *
præparátus mons domus Dómini in vértice móntium,
et elevábitur super colles, *
et fluent ad eum omnes gentes.
3 Et ibunt pópuli multi et dicent: †
«Veníte et ascendámus ad montem Dómini, *
ad domum Dei Iacob,
ut dóceat nos vias suas, *
et ambulémus in sémitis eius»;
quia de Sion exíbit lex *
et verbum Dómini de Ierúsalem.
4 Et iudicábit gentes *
et árguet pópulos multos,
et conflábunt gládios suos in vómeres *
et lánceas suas in falces;
non levábit gens contra gentem gládium, *
nec exercebúntur ultra ad prœlium.
5 Domus Iacob, veníte, *
et ambulémus in lúmine Dómini.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Eleváta est domus Dómini, et fluent ad eam omnes gentes, allelúia.
Ant. 3 Dícite in géntibus: Dóminus regnávit, allelúia.
Cantabant quasi canticum novum ante sedem in conspectu Agni. (Cf. Ap 14, 3)
1 Cantáte Dómino cánticum novum, *
cantáte Dómino, omnis terra.
2 Cantáte Dómino, benedícite nómini eius, *
annuntiáte de die in diem salutáre eius.
3 Annuntiáte inter gentes glóriam eius, *
in ómnibus pópulis mirabília eius. –
4 Quóniam magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
terríbilis est super omnes deos.
5 Quóniam omnes dii géntium inánia, *
Dóminus autem cælos fecit.
6 Magnificéntia et pulchritúdo in conspéctu eius, *
poténtia et decor in sanctuário eius. –
7 Afférte Dómino, famíliæ populórum, †
afférte Dómino glóriam et poténtiam, *
8 afférte Dómino glóriam nóminis eius.
Tóllite hóstias et introíte in átria eius, *
9 adoráte Dóminum in splendóre sancto.
Contremíscite a fácie eius, univérsa terra, *
10 dícite in géntibus: "Dóminus regnávit!"
Etenim corréxit orbem terræ, qui non commovébitur; *
iudicábit pópulos in æquitáte. –
11 Læténtur cæli et exsúltet terra, †
sonet mare et plenitúdo eius; *
12 gaudébunt campi et ómnia, quæ in eis sunt.
Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum †
13 a fácie Dómini, quia venit, *
quóniam venit iudicáre terram.
Iudicábit orbem terræ in iustítia *
et pópulos in veritáte sua.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Dícite in géntibus: Dóminus regnávit, allelúia.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.
V. Qui pro nobis pepéndit in ligno.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. In mundo pressúram habébitis; sed confídite: ego vici mundum, allelúia.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. In mundo pressúram habébitis; sed confídite: ego vici mundum, allelúia.
PRECES
Christum, qui Paráclitum a Patre in huius nómine se missúrum promísit, benedicámus, et invocémus:
Da nobis Spíritum tuum.
Grátias ágimus tibi, Christe, et Patri per te in Spíritu Sancto;
— ómnia in nómine tuo hódie verbo et ópere faciámus.
Da nobis Spíritum tuum habére,
— ut membra vivéntia córporis tui simus.
Præsta ne fratres nostros umquam iudicémus vel spernámus;
— omnes enim stábimus aliquándo ante tribúnal tuum.
Reple nos omni gáudio et pace in credéndo,
— ut abundémus in spe et virtúte Spíritus Sancti.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Advéniat nobis, quǽsumus, Dómine, virtus Spíritus Sancti, qua voluntátem tuam fidéli mente
retinére et pia conversatióne deprómere valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)