Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
S. Ioannis Chrysostomi, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Laude te cives súperi corónant,
magne Ioánnes, sociúsque noster
iúngitur cantus, generóse præsul,
celse magíster.
Aureo profers veheménter ore
verba quæ dives facilísque amóris
vena progígnit, fériunt vel acri
vúlnere noxas.
Ipse virtútum spéculum nitéscis
ac tuæ plebi méritis corúscas,
ómnibus, Pauli velut æmulátor,
ómnia factus.
Nemo te frangit, nihil imperántum
te domant iræ rutilǽque honórem
óbtines palmæ venerándus exsul,
péctore martyr.
Nunc tuis valde précibus iuvémur,
ut Dei sedem céleres petámus,
dúlcibus tecum sonitúri amóris
vócibus hymnos. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.
Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)
I
1 Quam bonus rectis est Deus, *
Deus his, qui mundo sunt corde!
2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
pæne effúsi sunt gressus mei,
3 quia zelávi super gloriántes, *
pacem peccatórum videns. –
4 Quia non sunt eis impediménta, *
sanus et pinguis est venter eórum.
5 In labóre mortálium non sunt *
et cum homínibus non flagellántur. –
6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.
7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
erúmpunt cogitatiónes cordis.
8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
iniquitátem ab excélso locúti sunt. –
9 Posuérunt in cælo os suum, *
et lingua eórum transívit in terra.
10 ídeo in alto sedent, *
et aquæ plenæ non pervénient ad eos.
11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
et si est sciéntia in Excélso?"
12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
multiplicavérunt divítias.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.
Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.
13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
et lavi in innocéntia manus meas;
14 et fui flagellátus tota die, *
et castigátio mea in matutínis." –
15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.
16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
labor erat in óculis meis,
17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
et intelléxi novíssima eórum.
18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
deiecísti eos in ruínas. –
19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.
20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
surgens imáginem ipsórum contémnes.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.
Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.
21 Quia exacerbátum est cor meum, *
et renes mei compúncti sunt;
22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
ut iuméntum factus sum apud te.
23 Ego autem semper tecum; *
tenuísti manum déxteram meam.
24 In consílio tuo dedúces me *
et póstea cum glória suscípies me. –
25 Quis enim mihi est in cælo? *
Et tecum nihil vólui super terram.
26 Defécit caro mea et cor meum; *
Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.
27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.
28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
pónere in Dómino Deo spem meam,
ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
in portis fíliæ Sion.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.
V.
Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine.
R.
Super mel ori meo.
LECTIO PRIOR
De libro Ezechiélis prophétæ
In diébus illis locútus est Dóminus ad me, dicens: «Tu, fili hóminis, audi, quæcúmque loquor ad te, et noli esse exásperans,
sicut domus exasperátrix est; áperi os tuum et cómede, quæcúmque ego do tibi». Et vidi, et ecce manus missa ad me, in qua erat
involútus liber; et expándit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris, et scriptæ erant in eo lamentatiónes et gémitus et væ.
Et dixit ad me: «Fili hóminis, quodcúmque invéneris, cómede; cómede volúmen istud et vadens lóquere ad fílios Israel». Et
apérui os meum, et cibávit me volúmine illo et dixit ad me: «Fili hóminis, venter tuus cómedet, et víscera tua complebúntur
volúmine isto, quod ego do tibi». Et comédi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce.
Et dixit ad me: «Fili hóminis, vade ad domum Israel et loquéris verba mea ad eos. Non enim ad pópulum profúndi sermónis et
ignótæ linguæ tu mítteris, ad domum Israel; neque ad pópulos multos profúndi sermónis et ignótæ linguæ, quorum non possis
audíre sermónes; et si ad illos mitteréris, ipsi audírent te. Domus autem Israel nolunt audíre te, quia nolunt audíre me; omnis
quippe domus Israel dura fronte est et obstináto corde. Ecce dedi fáciem tuam valentiórem faciébus eórum et frontem tuam duriórem
fróntibus eórum; ut adamántem et duriórem sílice dedi fáciem tuam: ne tímeas eos, neque métuas a fácie eórum, quia domus
exásperans est». Et dixit ad me: «Fili hóminis, omnes sermónes meos, quos loquor ad te, assúme in corde tuo et áuribus tuis audi.
Et vade, ingrédere ad transmigratiónem, ad fílios pópuli tui, et loquéris ad eos et dices eis: Hæc dicit Dóminus Deus; sive
áudiant, sive contémnant».
Cum autem pertransíssent septem dies, factum est verbum Dómini ad me dicens: «Fili hóminis, speculatórem dedi te dómui Israel;
et áudies de ore meo verbum et commonébis eos ex me. Si, dicénte me ad ímpium: Morte moriéris, non commonúeris eum, neque locútus
fúeris ei, ut avertátur a via sua ímpia et vivat, ipse ímpius in iniquitáte sua moriétur, sánguinem autem eius de manu tua
requíram. Si autem tu commonúeris ímpium, et ille non fúerit convérsus ab impietáte sua et a via sua ímpia, ipse quidem in
iniquitáte sua moriétur, tu autem ánimam tuam liberásti. Sed et si convérsus iustus a iustítia sua, fécerit iniquitátem, ponam
offendículum coram eo; ipse moriétur, quia non commonuísti eum: in peccáto suo moriétur, et non erunt in memória iustítiæ eius,
quas fecit; sánguinem vero eius de manu tua requíram. Si autem tu commonúeris iustum, ut non peccet iustus, et ille non
peccáverit, vivens vivet, quia commonuísti eum et tu ánimam tuam liberásti».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi
Multi fluctus instant gravésque procéllæ; sed non timémus ne submergámur: nam in petra consístimus. Sǽviat mare, petram dissólvere nequit:
insúrgant fluctus, Iesu navígium demérgere non possunt. Quid, quæso, timeámus? Mortémne? Mihi vívere Christus est, et mori lucrum. An exsílium,
dic mihi? Dómini est terra et plenitúdo eius. An facultátum publicatiónem? Nihil intúlimus in mundum, certúmque est nos nihil hinc efférre posse:
terribiliáque huius mundi mihi despéctui sunt, et bona eius risu digna. Non paupertátem tímeo, non divítias concupísco; non mortem métuo,
nec vívere opto, nisi ad proféctum vestrum. ídeo præséntia commémoro, rogóque caritátem vestram, ut fidúciam hábeat.
Non audis Dóminum dicéntem: Ubi duo vel tres congregáti sunt in nómine meo, illic sum in médio eórum? Ut ubi tam numerósus pópulus caritátis
vínculis constríctus, non áderit? Eius pignus hábeo: num própriis sum víribus fretus? Scriptum eius téneo. Hic mihi báculus, hæc mihi secúritas,
hic mihi portus tranquíllus. Etsi conturbétur orbis totus, rescríptum téneo, eius lítteras lego, hic mihi murus, hoc præsídium. Quas lítteras?
Ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem sǽculi.
Christus mecum, quem timébo? Etsi fluctus advérsum me conciténtur, etsi mária, etsi príncipum furor: mihi hæc ómnia aránea sunt vilióra. Ac nisi
cáritas me vestra detinuísset, ne hódie quidem abnuíssem álio proficísci. Semper enim dico, Dómine, fiat volúntas tua: non quod talis et talis
sed quod tu vis fáciam. Hæc mihi turris, hæc mihi petra immóbilis, hic mihi báculus non vacíllans. Si id Deus velit, fiat. Si velit me hic manére,
grátias hábeo. Ubicúmque volúerit, grátias réfero.
Atque ubi sum ego, illic et vos estis; ubi vos estis, illic et ego: unum corpus sumus, neque corpus a cápite, neque caput a córpore separátur.
Loco díssiti sumus, sed caritáte iúngimur, neque mors ipsa póterit abscíndere. Etsi enim corpus meum moriátur, vivet tamen ánima, quæ pópuli recordábitur.
Vos mihi cives, vos mihi patres, vos mihi fratres, vos fílii, vos membra, vos corpus, vos mihi lux, immo hac luce suavióres. Quid enim tale mihi
confert rádius, quale vestra cáritas? Rádius mihi in præsénti vita útilis est, vestra autem cáritas corónam mihi nectit in futúro.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Repléti sumus mane misericórdia tua, Dómine.
Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)
1 Dómine, refúgium factus es nobis *
a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
aut gignerétur terra et orbis, *
a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –
3 Redúcis hóminem in púlverem: *
et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
et custódia in nocte. –
5 Auferes eos, sómnium erunt: *
mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
véspere décidit et aréscit. –
7 Quia defécimus in ira tua *
et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –
9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
aut in valéntibus octogínta anni,
et maior pars eórum labor et dolor, *
quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
ut inducámus cor ad sapiéntiam. –
13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
pro annis, quibus vídimus mala. –
16 Appáreat servis tuis opus tuum *
et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
et opus mánuum nostrárum confírma.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Repléti sumus mane misericórdia tua, Dómine.
Ant. 2 Laus Dómini ab extrémis terræ.
10 Cantáte Dómino cánticum novum, *
laus eius ab extrémis terræ;
qui descénditis in mare et plenitúdo eius, *
ínsulæ et habitatóres eárum. –
11 Exsúltent desértum et civitátes eius, *
vici, quos hábitat Cedar.
Iúbilent habitatóres Petræ, *
de vértice móntium clament.
12 Ponant Dómino glóriam *
et laudem eius in ínsulis núntient. –
13 Dóminus sicut fortis egrediétur *
sicut vir prœliátor suscitábit zelum;
vociferábitur et conclamábit, *
super inimícos suos prævalébit. –
14 «Tácui semper, sílui, pátiens fui;†
sicut partúriens ululábo *
gemam et fremam simul.
15 Desértos fáciam montes et colles *
et omne gramen eórum exsiccábo;
et ponam flúmina in ínsulas *
et stagna arefáciam.
16 Et ducam cæcos in viam, quam nésciunt, *
et in sémitis, quas ignoravérunt,
ambuláre eos fáciam;
ponam ténebras coram eis in lucem*
et prava in recta».
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Laus Dómini ab extrémis terræ.
Ant. 3 Laudáte nomen Dómini, qui statis in domo Dómini.
Populus in acquisitionem ... annuntiate virtutes eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. (Cf. 1 Petr 2, 9)
1 Laudáte nomen Dómini, *
laudáte, servi Dómini,
2 qui statis in domo Dómini, *
in átriis domus Dei nostri. –
3 Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; *
psállite nómini eius, quóniam suáve.
4 Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus, *
Israel in pecúlium sibi. –
5 Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus *
et Deus noster præ ómnibus diis.
6 Omnia, quæcúmque vóluit, †
Dóminus fecit in cælo et in terra, *
in mari et in ómnibus abýssis.
7 Addúcens nubes ab extrémo terræ, †
fúlgura in plúviam facit, *
prodúcit ventos de thesáuris suis. –
8 Qui percússit primogénita Ægýpti *
ab hómine usque ad pecus.
9 Misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte, *
in pharaónem et in omnes servos eius.
10 Qui percússit gentes multas *
et occídit reges fortes:
11 Sehon regem Amorræórum et Og regem Basan *
et ómnia regna Chánaan.
12 Et dedit terram eórum hereditátem, *
hereditátem Israel pópulo suo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Laudáte nomen Dómini, qui statis in domo Dómini.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Exsultáte, iusti, in Dómino; * rectos decet collaudátio.
R. Exsultáte, iusti, in Dómino; * rectos decet collaudátio.
V. Cantáte ei cánticum novum.
R. Rectos decet collaudátio.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Exsultáte, iusti, in Dómino; * rectos decet collaudátio.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus, quia visitávit et liberávit nos.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus, quia visitávit et liberávit nos.
PRECES
Christum, qui exáudit et salvos facit sperántes in se, precémur acclamántes:
Te laudámus, in te sperámus, Dómine.
Grátias ágimus tibi, qui dives es in misericórdia,
— propter nímiam caritátem, qua dilexísti nos.
Qui omni témpore in mundo cum Patre operáris,
— nova fac ómnia per Spíritus Sancti virtútem.
Aperi óculos nostros et fratrum nostrórum,
— ut videámus hódie mirabília tua.
Qui nos hódie ad tuum servítium vocas,
— nos erga fratres multifórmis grátiæ tuæ fac minístros.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, in te sperántium fortitúdo, qui beátum Ioánnem Chrysóstomum epíscopum mira eloquéntia et tribulatiónis experiménto
claréscere voluísti, da nobis, quǽsumus, ut, eius doctrínis erudíti, invíctæ patiéntiæ roborémur exémplo. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)