lat

BREVIARIUM ROMANUM

7 ianuarius 2022
Tempus nativitatis, hebd. II

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Quicúmque Christum quǽritis,
óculos in altum tóllite:
illic licébit vísere
signum perénnis glóriæ.

Hæc stella, quæ solis rotam
vincit decóre ac lúmine,
venísse terris núntiat
cum carne terréstri Deum.

En, Pérsici ex orbis sinu,
sol unde sumit iánuam,
cernunt períti intérpretes
regále vexíllum magi.

«Quis iste tantus — ínquiunt —
regnátor astris ímperans,
quem sic tremunt cæléstia,
cui lux et æthra insérviunt?

Illústre quiddam cérnimus
quod nésciat finem pati,
sublíme, celsum, intérminum,
antíquius cælo et chao.

Hic ille rex est géntium
populíque rex Iudáici,
promíssus Abrahæ patri
eiúsque in ævum sémini».

Iesu, tibi sit glória,
qui te revélas géntibus,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

V. Annuntiavérunt cæli iustítiam eius.
R. Et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

61, 1-11
Spiritus Domini super servum suum

     Spíritus Dómini Dei super me, eo quod únxerit Dóminus me; ad annuntiándum læta mansuétis misit me, ut medérer contrítis corde et prædicárem captívis liberatiónem et clausis apertiónem; ut prædicárem annum placábilem Dómino et diem ultiónis Deo nostro; ut consolárer omnes lugéntes, ut pónerem lugéntibus Sion et darem eis corónam pro cínere, óleum gáudii pro luctu, pállium laudis pro spíritu mæróris.
     Et vocabúntur Terebínthi iustítiæ plantátio Dómini ad glorificándum. Et ædificábunt desérta a sǽculo et ruínas antíquas érigent, et instaurábunt civitátes desértas, dissipátas in generatióne et generatióne. Et stabunt aliéni et pascent pécora vestra, et fílii peregrinórum agrícolæ et vinitóres vestri erunt; vos autem Sacerdótes Dómini vocabímini, Minístri Dei nostri dicétur vobis; fortitúdinem géntium comedétis et in glória eárum superbiétis.
     Pro confusióne eórum dúplici et ignomínia laudábunt partem suam; proptérea in terra sua duplícia possidébunt, lætítia sempitérna erit eis. Quia ego Dóminus díligens iudícium, ódio habens rapínam et iniquitátem; et dabo opus eórum in veritáte et fœdus perpétuum fériam eis. Et sciétur in géntibus semen eórum et germen eórum in médio populórum; omnes, qui víderint eos, cognóscent illos, quia isti sunt semen, cui benedíxit Dóminus.
     Gaudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo, quia índuit me vestiméntis salútis et induménto iustítiæ circúmdedit me, quasi sponsum decorátum coróna et quasi sponsam ornátam monílibus suis. Sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus semen suum gérminat, sic Dóminus Deus germinábit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus.

RESPONSORIUM

Is 61, 1; Io 8, 42

R. Spíritus Dómini super me, eo quod únxerit Dóminus me; ad annuntiándum læta mansuétis misit me; * ut medérer contrítis corde et prædicárem captívis liberatiónem et clausis apertiónem.
V. Ego ex Deo procéssi et veni; neque enim a meípso veni, sed ille me misit. * Ut medérer contrítis corde et prædicárem captívis liberatiónem et clausis apertiónem.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Petri Chrysólogi epíscopi

(Sermo 160: PL 52, 620-622)

Qui nobis nasci voluit, a nobis noluit ignorari

     Quamvis in ipso domínicæ incarnatiónis sacraménto affúerint clara semper divinitátis insígnia, Deum tamen venísse in humánum corpus multis modis áperit et revélat hodiérna sollémnitas, ne perdat per ignorántiam semper obscuritátibus involúta mortálitas quod tantum tenére méruit et possidére per grátiam.
     Nam qui nobis nasci vóluit, a nobis nóluit ignorári: et ídeo sic áperit, ne magnum pietátis sacraméntum magni fíeret erróris occásio.
     Hódie magus, quem fulgéntem quærébat in stellis, in cunis réperit vagiéntem. Hódie magus clarum mirátur in pannis, quem diu in astris patiebátur obscúrum.
     Hódie magus quid ibi vídeat profúndo stupóre pervólvit: in terra cælum, in cælo terram, in Deo hóminem, in hómine Deum, et univérso sǽculo non capácem conclúdi córpore perpusíllo. Iamque videns, crédere se et non discútere, mýsticis munéribus confitétur: ture Deum, auro regem, myrrha esse moritúrum.
     Hinc est quod gentílis, qui erat novíssimus, factus est primus: quia tunc ex magórum fide est géntium credúlitas dedicáta.
     Hódie Christus Iordánis álveum, mundi peccátum lavatúrus, intrávit: ad hoc eum venísse Ioánnes ipse testátur: Ecce Agnus Dei ecce qui tollit peccáta mundi. Hódie servus Dóminum, homo Deum, Ioánnes Christum tenet; tenet acceptúrus véniam, non datúrus.
     Hódie, sicut ait Prophéta: Vox Dómini super aquas. Quæ vox? Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi complácui.
     Hódie Spíritus Sanctus supérnatat aquis in spécie colúmbæ, ut, sicut illa colúmba Noe nuntiáverat dilúvium discessísse mundi, ita ista índice noscerétur perpétuum mundi cessásse naufrágium; neque sicut illa véteris olívæ súrculum portáret, sed totam in caput paréntis novi chrísmatis pinguédinem fundit, ut ímpleat illud quod Prophéta prædíxit: Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
     Hódie Christus inítium dat signórum cæléstium, dum convértit aquas in vinum. Sed aqua in sánguinis erat converténda mystérium, ut mera pócula de vase córporis sui Christus bibéntibus propináret, ut impléret illud Prophétæ: Et calix meus inébrians quam præclárus est!

RESPONSORIUM


R. Tria sunt múnera pretiósa, quæ obtulérunt magi Dómino in die illa, et habent in se divína mystéria: * In auro, ut ostendátur regis poténtia; in ture sacerdótem magnum consídera; et in myrrha domínicam sepultúram.
V. Salútis nostræ auctórem magi veneráti sunt in cunábulis, et de thesáuris suis mýsticas ei múnerum spécies obtulérunt. * In auro, ut ostendátur regis poténtia; in ture sacerdótem magnum consídera; et in myrrha domínicam sepultúram.

PSALMODIA

Ant. 1 Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.

Psalmus 50 (51)
Miserere mei, Deus

Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).

3 Miserére mei, Deus, *
      secúndum misericórdiam tuam;
   et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
      dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
      et a peccáto meo munda me. –

5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
      et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
      et malum coram te feci,
   ut iustus inveniáris in senténtia tua *
      et æquus in iudício tuo. –

7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
      et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
      et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –

9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
       lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
       et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –

11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
       et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
       et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –

13 Ne proícias me a fácie tua *
       et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
       et spíritu promptíssimo confírma me. –

15 Docébo iníquos vias tuas, *
       et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
       et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –

17 Dómine, lábia mea apéries, *
       et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
       holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
       cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –

20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
       ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
       oblatiónes et holocáusta; *
       tunc impónent super altáre tuum vítulos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.

Ant. 2 Cum irátus fúeris, Dómine, misericórdiæ recordáberis.

Canticum
Deus apparet ad iudicandum
Hab 3, 2-4. 13a. 15-19
Levate capita vestra, quóniam appropinquat redemptio vestra (Lc 21, 28).

2 Dómine, audívi auditiónem tuam, *
      et tímui, Dómine, opus tuum.
   In médio annórum vivífica illud, *
      in médio annórum notum fácies.
   Cum irátus fúeris, *
      misericórdiæ recordáberis. –

3 Deus a Theman véniet, *
      et Sanctus de monte Pharan.
4 Operit cælos glóriæ eius, *
       et laudis eius plena est terra.
    Splendor eius ut lux erit, †
       rádii ex mánibus eius: *
       ibi abscóndita est fortitúdo eius. –

13 Egréssus es in salútem pópuli tui, *
       in salútem cum christo tuo. –

15 Viam fecísti in mari equis tuis, *
       in luto aquárum multárum. –

16 Audívi, et conturbátus est venter meus, *
       ad vocem contremuérunt lábia mea.
    Ingréditur putrédo in óssibus meis, *
       et subter me vacíllant gressus mei.
    Conquiéscam in die tribulatiónis, *
       ut ascéndat super pópulum, qui invádit nos. –

17 Ficus enim non florébit, *
       et non erit fructus in víneis;
    mentiétur opus olívæ, *
       et arva non áfferent cibum;
    abscíssum est de ovíli pecus, *
       et non est arméntum in præsépibus. –

18 Ego autem in Dómino gaudébo *
       et exsultábo in Deo salvatóre meo.
19 Dóminus Deus fortitúdo mea,†
       et ponet pedes meos quasi cervórum *
       et super excélsa mea dedúcet me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Cum irátus fúeris, Dómine, misericórdiæ recordáberis.

Ant. 3 Lauda, Ierúsalem, Dóminum.

Psalmus 147 (147B), 12-20
Instauratio Ierusalem

Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni. (Ap 21, 9)

12 Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
      colláuda Deum tuum, Sion. –

13 Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
      benedíxit fíliis tuis in te.
14 Qui ponit fines tuos pacem *
      et ádipe fruménti sátiat te.
15 Qui emíttit elóquium suum terræ, *
      velóciter currit verbum eius.
16 Qui dat nivem sicut lanam, *
      pruínam sicut cínerem spargit. –

17 Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
      ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
18 Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
      flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
19 Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
      iustítias et iudícia sua Israel.
20 Non fecit táliter omni natióni, *
      et iudícia sua non manifestávit eis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lauda, Ierúsalem, Dóminum.

LECTIO BREVIS

Is 9, 5
Párvulus natus est nobis, fílius datus est nobis; et factus est principátus super úmerum eius; et vocábitur nomen eius admirábilis Consiliárius, Deus fortis, Pater æternitátis, Princeps pacis.

RESPONSORIUM BREVE
V. Adorábunt eum * omnes reges terræ.
R. Adorábunt eum * omnes reges terræ.
V. Omnes gentes sérvient ei.
R. Omnes reges terræ.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Adorábunt eum * omnes reges terræ.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Ab Oriénte venérunt magi in Béthlehem adoráre Dóminum, et apértis thesáuris suis pretiósa múnera obtulérunt: aurum sicut Regi magno, tus sicut Deo vero, myrrham sepultúræ eius, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Ab Oriénte venérunt magi in Béthlehem adoráre Dóminum, et apértis thesáuris suis pretiósa múnera obtulérunt: aurum sicut Regi magno, tus sicut Deo vero, myrrham sepultúræ eius, allelúia.

PRECES
Christo, salutári Dei, quod vidérunt omnes fines terræ, laudes exsolvámus et lætánter acclamémus:
     Glória tibi, Christe Dómine.

Redémptor ómnium, qui véniens murum separatiónis Iudǽi et Gentílis destruxísti,
discrímina, quæ humánam dignitátem dedéceant, fac ut deleántur in mundo.
Qui per incarnatiónem et nativitátem tuam inter nos præséntiam instaurásti,
doce nos multímodam præséntiam tuam in Ecclésia et in homínibus agnóscere.
Qui Deum homínibus pleníssime revelásti,
índica nobis quómodo verbo tuo íntegra fide consentiámus et ópere.
Emmánuel, qui ómnia mirabíliter reformásti,
tríbue nobis, ut nova sint ómnia, corda, voces et ópera.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Corda nostra, quǽsumus, Dómine, tuæ maiestátis splendor illústret, quo per mundi huius ténebras transíre valeámus, et perveniámus ad pátriam claritátis ætérnæ. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)