Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XIII
Per OP: B. Benedicti XI, papæ, pro commemoratione
In memoria S. Mariæ in sab.
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Auróra iam spargit polum,
terris dies illábitur,
lucis resúltat spículum:
discédat omne lúbricum.
Iam vana noctis décidant,
mentis reátus súbruat,
quicquid tenébris hórridum
nox áttulit culpæ, cadat,
Ut mane illud últimum,
quod præstolámur cérnui,
in lucem nobis éffluat,
dum hoc canóre cóncrepat.
Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)
1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
neque eláti sunt óculi mei;
neque ambulávi in magnis, *
neque in mirabílibus super me. –
2 Vere pacátam et quiétam *
feci ánimam meam;
sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –
3 Speret Israel in Dómino *
ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)
1 Meménto, Dómine, David *
et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
votum vovit Poténti Iacob: –
3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
tabernáculum Poténti Iacob.“ –
6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
adorémus ad scabéllum pedum eius. –
8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
non avértas fáciem christi tui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.
11 Iurávit Dóminus David veritátem *
et non recédet ab ea:
„De fructu ventris tui *
ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
et testimónia mea, quæ docébo eos,
fílii eórum usque in sǽculum *
sedébunt super sedem tuam.“ –
13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –
15 Cibária eius benedícens benedícam, *
páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –
17 Illic germináre fáciam cornu David, *
parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.
V.
Veníte, et vidéte ópera Dómini.
R.
Qui pósuit prodígia super terram.
LECTIO PRIOR
De libro secúndo Samuélis
Factum est verténte anno, eo témpore, quo solent reges ad bella procédere, misit David Ioab et
servos suos cum eo et univérsum Israel, et vastavérunt fílios Ammon et obsedérunt Rabba; David autem remánsit in Ierúsalem.
Et factum est véspere, ut súrgeret David de strato suo et deambuláret in solário domus régiæ. Vidítque de solário mulíerem se lavántem;
erat autem múlier pulchra valde. Misit ergo rex et requisívit quæ esset múlier; nuntiatúmque ei est quod ipsa esset Bethsabée fília Elíam
uxor Uríæ Hetthǽi. Missis ítaque David núntiis, tulit eam; quæ cum ingréssa esset ad illum, dormívit cum ea, quæ se sanctificáverat ab
immundítia sua. Et revérsa est domum suam; cum autem concepísset, mittens nuntiávit David et ait: «Concépi».
Misit autem David ad Ioab dicens: «Mitte ad me Uríam Hetthǽum». Misítque Ioab Uríam ad David, et venit Urías ad David. Quæsivítque David quam
recte ágeret Ioab et pópulus, et quómodo administrarétur bellum; et dixit David ad Uríam: «Descénde in domum tuam et lava pedes tuos». Et
egréssus est Urías de domo regis; secutúsque est eum cibus régius. Dormívit autem Urías ante portam domus régiæ cum áliis servis dómini sui
et non descéndit ad domum suam.
Nuntiatúmque est David a dicéntibus: «Non ivit Urías ad domum suam». Et ait David ad Uríam: «Numquid non de via venísti? Quare non descendísti
ad domum tuam?». Et ait Urías ad David: «Arca et Israel et Iuda hábitant in papiliónibus, et dóminus meus Ioab et servi dómini mei super fáciem
terræ manent; et ego ingrédiar domum meam, ut cómedam et bibam et dórmiam cum uxóre mea? Per salútem tuam et per salútem ánimæ tuæ, non fáciam
rem hanc!». Ait ergo David ad Uríam: «Mane hic étiam hódie, et cras dimíttam te». Mansit Urías in Ierúsalem die illa et áltera. Vocávit enim eum
David, ut coméderet coram se et bíberet, et inebriávit eum. Qui egréssus véspere dormívit in strato suo cum servis dómini sui et in domum suam non descéndit.
Factum est ergo mane, et scripsit David epístulam ad Ioab misítque per manum Uríæ scribens in epístula: «Pónite Uríam in prima ácie, ubi
fortíssimum est prœlium, et recédite ab eo, ut percússus intéreat». Igitur cum Ioab obsidéret urbem, pósuit Uríam in loco, quo sciébat
viros esse fortíssimos. Egressíque viri de civitáte bellábant advérsum Ioab; et cecidérunt de pópulo, de servis David, et mórtuus est étiam Urías Hetthǽus.
Audívit autem uxor Uríæ quod mórtuus esset Urías vir suus et planxit eum. Transactóque luctu, misit David et introdúxit eam domum suam,
et facta est ei uxor peperítque ei fílium. Et displícuit, quod fécerat David, coram Dómino.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Catechésibus sancti Cyrílli Hierosolymitáni epíscopi
Si quis hic est peccáti servus, parátus sit per fidem ad ingénuam adoptiónis filiórum regeneratiónem; et
depósita peccatórum servitúte péssima, ac felicíssimam Dómini servitútem consecútus, regni cæléstis hereditáte potiúnda dignus censeátur.
Exúite per confessiónem véterem hóminem qui corrúmpitur secúndum desidéria erróris, ut induátis novum qui renovátur secúndum agnitiónem
eius qui creávit illum. Arrhabónem Spíritus Sancti acquírite per fidem, ut possítis in ætérnas récipi mansiónes. Accédite ad mýsticum
signáculum, ut ab hero favorabíliter agnósci possítis. Sancto ac ratióne prǽdito Christi gregi accenseámini, ut olim ad déxteram eius
segregáti, parátam vobis vitam hereditáte consequámini.
Quibus enim adhuc peccatórum aspéritas in villósæ cutis modum adhæréscit, illi a sinístris consístent, eo quod ad grátiam Dei, quæ in
lavácri regeneratióne per Christum datur, non accésserint. Regeneratiónem porro non córporum dico, sed spiritálem ánimæ iterátam nativitátem.
Córpora enim per visíbiles paréntes generántur, ánimæ vero regenerántur per fidem; nam Spíritus ubi vult spirat. Tumque si dignus
efficiáre, licébit tibi audíre: Bene, serve bone et fidélis; cum vidélicet nullam habens in consciéntia simulatiónis impuritátem fúeris deprehénsus.
Si enim quíspiam ex his, qui adsunt, grátiam Dei tentáre se sperat, se ipse fallit, et virtútem rerum ignórat. Sincéram et fuci
expértem, o homo, ánimam habe, propter eum qui scrutátur corda et renes.
Tempus præsens est tempus confessiónis. Confitére quæ perpetrásti, sive verbo sive ópere, sive nocte sive die. Confitére in témpore
acceptábili, et in die salútis súscipe cæléstem thesáurum.
Munda vas tuum, ut grátiam cápiat abundantiórem; remíssio enim peccatórum ex æquo datur ómnibus, communicátio vero Spíritus Sancti,
secúndum proportiónem uniuscuiúsque fídei concéditur. Si parum laboráveris, parum accípies; si vero multa operátus fúeris, multa erit
merces. Tibi ipsi curris, tibi conveniéntia próspice.
Si quid contra quemquam habes, remítte. Accédis, ut véniam peccatórum accípias: necésse est et te ei qui peccávit condonáre.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.
145 Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
iustificatiónes tuas servábo.
146 Clamávi ad te, salvum me fac, *
ut custódiam testimónia tua. –
147 Prævéni dilúculo et clamávi, *
in verba tua supersperávi.
148 Prævenérunt óculi mei vigílias, *
ut meditárer elóquia tua. –
149 Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
secúndum iudícium tuum vivífica me.
150 Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
a lege autem tua longe facti sunt. –
151 Prope es tu, Dómine, *
et ómnia præcépta tua véritas.
152 Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
quia in ætérnum fundásti ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.
Ant. 2 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.
1 Cantémus Dómino: †
glorióse enim magnificátus est, *
equum et ascensórem deiécit in mare. –
2 Fortitúdo mea et robur meum Dóminus, *
et factus est mihi in salútem.
Iste Deus meus, *
et glorificábo eum;
Deus patris mei, *
et exaltábo eum! –
3 Dóminus quasi vir pugnátor; *
Dóminus nomen eius!
4 Currus pharaónis et exércitum eius *
proiécit in mare. –
8 In spíritu furóris tui congregátæ sunt aquæ; †
stetit ut agger unda fluens, *
coagulátæ sunt abýssi in médio mari. –
9 Dixit inimícus: «Pérsequar, comprehéndam; †
dívidam spólia, implébitur ánima mea: *
evaginábo gládium meum, interfíciet eos manus mea!». –
10 Flavit spíritus tuus, et opéruit eos mare; *
submérsi sunt quasi plumbum in aquis veheméntibus. –
11 Quis símilis tui in diis, Dómine? †
Quis símilis tui, magníficus in sanctitáte, *
terríbilis atque laudábilis, fáciens mirabília? –
12 Extendísti manum tuam, devorávit eos terra. *
13 Dux fuísti in misericórdia tua pópulo, quem redemísti,
et portásti eum in fortitúdine tua *
ad habitáculum sanctum tuum. –
17 Introdúces eos et plantábis *
in monte hereditátis tuæ,
firmíssimo habitáculo tuo, †
quod operátus es, Dómine, *
sanctuário, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ.
18 Dóminus regnábit *
in ætérnum et ultra!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.
Ant. 3 Laudáte Dóminum, omnes gentes. †
Dico ... gentes propter misericordiam glorificare Deum. (Rom 15, 8. 9)
1 Laudáte Dóminum, omnes gentes, *
collaudáte eum, omnes pópuli. –
2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, *
et véritas Dómini manet in ætérnum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Laudáte Dóminum, omnes gentes. †
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Clamávi ad te, Dómine; * tu es refúgium meum.
R. Clamávi ad te, Dómine; * tu es refúgium meum.
V. Pórtio mea in terra vivéntium.
R. Tu es refúgium meum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Clamávi ad te, Dómine; * tu es refúgium meum.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Illúmina, Dómine, sedéntes in ténebris et umbra mortis.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Illúmina, Dómine, sedéntes in ténebris et umbra mortis.
PRECES
Benedicámus Christum, qui vóluit per ómnia frátribus similári, ut miséricors fíeret et fidélis póntifex ad Deum. Eum rogémus dicéntes:
Dilectiónis tuæ thesáuros nobis largíre, Dómine.
Sol iustítiæ, tibi dies noster consecrétur,
— qui in baptísmate nos illustrásti.
Per síngulas horas huius diéi benedicémus tibi,
— et laudábimus nomen tuum in ómnibus.
Qui Maríam matrem habuísti, verbo tuo dócilem,
— dírige hódie gressus nostros secúndum elóquium tuum.
Da nos, in rebus corruptibílibus peregrinántes, cæléstem incorruptiónem exspectáre,
— ut per fidem, spem et caritátem iam nunc beatitúdinis tuæ gáudia prægustémus.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Corda nostra, quǽsumus, Dómine, resurrectiónis splendor illústret, quo mortis ténebris carére valeámus, et ad claritátem
perveniámus ætérnam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)