Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 | 31 |
Beatæ Mariæ Virginis Ecclesiæ Matris, memoria
Pro O.P.: Translationis S. P. Dominici, presbyteri, memoria
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
O virgo mater, fília
tui beáta Fílii,
sublímis et humíllima
præ creatúris ómnibus,
Divíni tu consílii
fixus ab ævo términus,
tu decus et fastígium
natúræ nostræ máximum:
Quam sic prompsísti nóbilem,
ut summus eius cónditor
in ipsa per te fíeret
arte miránda cónditus.
In útero virgíneo
amor revíxit ígneus,
cuius calóre gérminant
flores in terra cǽlici.
Patri sit et Paráclito
tuóque Nato glória,
cuius vocáris múnere
mater beáta Ecclésiæ. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.
Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)
I
1 Quam bonus rectis est Deus, *
Deus his, qui mundo sunt corde!
2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
pæne effúsi sunt gressus mei,
3 quia zelávi super gloriántes, *
pacem peccatórum videns. –
4 Quia non sunt eis impediménta, *
sanus et pinguis est venter eórum.
5 In labóre mortálium non sunt *
et cum homínibus non flagellántur. –
6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.
7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
erúmpunt cogitatiónes cordis.
8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
iniquitátem ab excélso locúti sunt. –
9 Posuérunt in cælo os suum, *
et lingua eórum transívit in terra.
10 ídeo in alto sedent, *
et aquæ plenæ non pervénient ad eos.
11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
et si est sciéntia in Excélso?"
12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
multiplicavérunt divítias.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.
Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.
13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
et lavi in innocéntia manus meas;
14 et fui flagellátus tota die, *
et castigátio mea in matutínis." –
15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.
16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
labor erat in óculis meis,
17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
et intelléxi novíssima eórum.
18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
deiecísti eos in ruínas. –
19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.
20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
surgens imáginem ipsórum contémnes.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.
Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.
21 Quia exacerbátum est cor meum, *
et renes mei compúncti sunt;
22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
ut iuméntum factus sum apud te.
23 Ego autem semper tecum; *
tenuísti manum déxteram meam.
24 In consílio tuo dedúces me *
et póstea cum glória suscípies me. –
25 Quis enim mihi est in cælo? *
Et tecum nihil vólui super terram.
26 Defécit caro mea et cor meum; *
Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.
27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.
28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
pónere in Dómino Deo spem meam,
ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
in portis fíliæ Sion.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.
V.
Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine.
R.
Super mel ori meo.
LECTIO PRIOR
De libro Iob
Factum est autem, cum quadam die veníssent fílii Dei, ut starent coram Dómino, venit quoque Satan
inter eos, ut staret in conspéctu eius. Dixit Dóminus ad Satan: «Unde venis?». Qui respóndens ait:
«Circuívi terram et perambulávi eam».
Et dixit Dóminus ad Satan: «Numquid considerásti servum meum Iob quod non sit ei símilis in terra,
vir simplex et rectus ac timens Deum et recédens a malo et adhuc rétinens innocéntiam? Tu autem
commovísti me advérsus eum, ut afflígerem eum frustra». Cui respóndens Satan ait: «Pellem pro pelle
et cuncta, quæ habet, homo dabit pro ánima sua. Alióquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem;
et tunc vidébis si in fáciem benedícet tibi». Dixit ergo Dóminus ad Satan: «Ecce, in manu tua est;
verúmtamen ánimam illíus serva». Egréssus ígitur Satan a fácie Dómini, percússit Iob úlcere péssimo
a planta pedis usque ad vérticem eius. Qui testa sániem radébat, sedens in sterquilínio. Dixit autem
illi uxor sua: «Adhuc tu pérmanes in simplicitáte tua? Bénedic Deo et mórere». Qui ait ad illam: «Quasi
una de stultis muliéribus locúta es! Si bona suscépimus de manu Dei, mala quare non suscipiámus?».
In ómnibus his non peccávit Iob lábiis suis.
Igitur, audiéntes tres amíci Iob omne malum, quod accidísset ei, venérunt sínguli de loco suo, Eliphaz
Themanítes et Baldad Suhítes et Sophar Naamathítes. Condíxerant enim, ut páriter veniéntes visitárent
eum et consolaréntur. Cumque elevássent procul óculos suos, non cognovérunt eum et exclamántes ploravérunt;
scissísque véstibus, sparsérunt púlverem super caput suum et cælum. Et sedérunt cum eo in terra septem
diébus et septem nóctibus, et nemo loquebátur ei verbum; vidébant enim dolórem esse veheméntem.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Allocutióne beáti Pauli Sexti, papæ, tértia Sacrosáncti Concílii Vaticáni II período exácta
Arctas ratiónes considerántes, quibus María et Ecclésia inter se coniungúntur, ad
Beátæ Vírginis glóriam ad nostrúmque solácium, Maríam Sanctíssimam declarámus
Matrem Ecclésiæ, hoc est totíus pópuli christiáni, tam fidélium quam Pastórum, qui eam
Matrem amantíssimam appéllant; ac statúimus ut suavíssimo hoc nómine iam nunc
univérsus christiánus pópulus magis adhuc honórem Deíparæ tríbuat eíque supplicatiónes
adhíbeat.
De appellatióne ágitur, Venerábiles Fratres, christianórum pietáti haud insuéta; quin
immo hoc potíssimum Matris nómine christifidéles et Ecclésia univérsa Maríam invocáre
præóptant. Hoc revéra nomen ad germánam Maríæ pietátis ratiónem pértinet, cum in
dignitáte ipsa, qua María útpote Mater Verbi Dei Incarnáti prǽdita est, fírmiter innitátur.
Sicut enim divína Matérnitas causa est, cur María singuláres prorsus cum Christo
ratiónes hábeat eadémque præsens adsit in humánæ salútis ópere a Christo Iesu perácto, ita
páriter e divína Maternitáte præsértim eæ prófluunt ratiónes, quæ inter Maríam et
Ecclésiam intercédunt; quandóquidem María Mater Christi est, qui statim ac in ipsíus
virgináli útero humánam natúram assúmpsit, sibi ut Cápiti adiúnxit Corpus suum
mýsticum, quod est Ecclésia. María ígitur, útpote Mater Christi, Mater étiam fidélium ac
Pastórum ómnium, scílicet Ecclésiæ, habénda est.
Hinc causa est, cur nos, licet indígnos, licet débiles, nihilóminus fidénti ánimo
filiorúmque amóre flagrántes ad Eam óculos attollámus. Quæ olim Iesum, supérnæ grátiæ
fontem, nobis donávit, ipsa matérnam suam opem Ecclésiæ non afférre non potest, hoc
præsértim témpore, quo Christi Sponsa alacrióre stúdio salutíferum suum munus explére
conténdit.
Ad hanc autem fidúciam magis usque aléndam confirmandámque, Nobis suádent
arctíssima ea víncula, quæ inter hanc nostram cæléstem Matrem et humánum genus
intercédunt. Etsi amplíssimis admirandísque donis a Deo cumuláta est, ut digna Mater
Incarnáti Verbi efficerétur, nihilóminus María próxima nobis est. Sicut nos, et ipsa est Adæ
fília, ac proptérea étiam nostra soror ob commúnem humánam natúram; quæ immúnis
quidem fuit ab originária labe ob futúra Christi mérita, sed divínitus accéptis donis ipsa
suæ ipsíus perféctæ fídei exémplum áddidit, ita ut evangélicum promeréret præcónium:
«Beáta, quæ credidísti».
In hac mortáli vita perféctam Christi discípuli formam expréssit, spéculum fuit
ómnium virtútum, atque plene in suos réttulit mores beatitúdines illas, quæ a Christo Iesu
prædicátæ fuérunt. Quo fit, ut Ecclésia univérsa, dum multifórmem suam vitam
actuosámque suam navitátem éxplicat, a Deípara Vírgine absolutíssimum exémplum
sumat, quo perfécte Christum imitári opórteat.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, misericordiárum Pater, cuius Unigénitus, cruci affíxus, beátam Maríam
Vírginem, Genetrícem suam, Matrem quoque nostram constítuit, concéde, quǽsumus, ut,
eius cooperánte caritáte, Ecclésia tua, in dies fecúndior, prolis sanctitáte exsúltet et in
grémium suum cunctas áttrahat famílias populórum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)