lat

BREVIARIUM ROMANUM

26 iulius 2010
SS. Ioachim et Annæ, parentum beátæ Mariæ Virginis, memoria


Ex antiqua traditione, iam sǽculo II invecta, his nominibus appellati sunt parentes beatissimæ Virginis Mariæ. Sanctæ Annæ cultus iam a sǽculo VI in oriente tributus est, diffususque in occidente sǽculo X; recentiore ætate sanctus Ioachim excultus est.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Dum tuas festo, pater o colénde,
cántico laudes habet hæc coróna,
vocis ac mentis, Ióachim, benígne
  áccipe munus.

Longa te regum séries avórum
Abrahæ prolem tulit atque David;
clárior mundi dómina corúscas
  prole María.

Sic tuum germen benedícta ab Anna
éditum, patrum repetíta vota
implet, et mæsto próperat reférre
  gáudia mundo.

Laus tibi, Prolis Pater increátæ;
laus tibi, summi Súboles Paréntis;
summa laus, compar, tibi sit per omne,
  Spíritus, ævum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Psalmus 6
Homo afflictus Domini clementiam implorat

Nunc ánima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me. –

3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
      sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.

4 Et ánima mea turbáta est valde, *
      sed tu, Dómine, úsquequo? –

5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
      salvum me fac propter misericórdiam tuam.

6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
      in inférno autem quis confitébitur tibi? –

7 Laborávi in gémitu meo, †
      lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
      lácrimis meis stratum meum rigábam.

8 Turbátus est a mæróre óculus meus, *
      inveterávi inter omnes inimícos meos. –

9 Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
       quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.

10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
       Dóminus oratiónem meam suscépit. –

11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
       convertántur et erubéscant valde velóciter.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Psalmus 9A (9)
Gratiarum actio pro victoriaí

Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.

I

2  Confitébor tibi, Dómine in toto corde meo, *
      narrábo ómnia mirabília tua.

3 Lætábor et exsultábo in te *
      psallam nómini tuo, Altíssime. –

4 Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
      infirmántur et péreunt a fácie tua.

5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
      sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.

6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium; *
      nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

7 Inimíci solitúdines sempitérnæ factæ sunt, *
      et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis. –

8 Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
      parávit in iudícium thronum suum.

9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
       iudicábit pópulos in æquitáte. –

10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
       refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.

11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
       quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

II

12  Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
       annuntiáte inter gentes stúdia eius.

13  Quóniam requírens sánguinem, recordátus est eórum, *
      non est oblítus clamórem páuperum. –

14 Miserére mei, Dómine; †
      vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
      qui exáltas me de portis mortis,

15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
       exsúltem in salutári tuo. –

16 Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt, †
       in láqueo isto, quem abscondérunt, *
       comprehénsus est pes eórum.

17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
       in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. –

18 Converténtur peccatóres in inférnum, *
       omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.

19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
       exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –

20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
       iudicéntur gentes in conspéctu tuo. –

21 Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
       sciant gentes quóniam hómines sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

V. Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam.
R. Et custódiam illam in toto corde meo.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Corínthios

8, 1-24
Rogat Paulus collectam pro Ierusalem

     Notam fácimus vobis, fratres, grátiam Dei, quæ data est in ecclésiis Macedóniæ, quod in multo experiménto tribulatiónis abundántia gáudii ipsórum et altíssima paupértas eórum abundávit in divítias simplicitátis eórum; quia secúndum virtútem, testimónium reddo, et supra virtútem, voluntárii fuérunt cum multa exhortatióne obsecrántes nos grátiam et communicatiónem ministérii, quod fit in sanctos. Et non sicut sperávimus, sed semetípsos dedérunt primum Dómino, deínde nobis per voluntátem Dei, ita ut rogarémus Titum, ut, quemádmodum cœpit, ita et perfíciat in vos étiam grátiam istam.
     Sed sicut in ómnibus abundátis, fide et sermóne et sciéntia et omni sollicitúdine et caritáte ex nobis in vobis, ut et in hac grátia abundétis. Non quasi ímperans dico, sed per aliórum sollicitúdinem étiam vestræ caritátis ingénitum bonum cómprobans; scitis enim grátiam Dómini nostri Iesu Christi, quóniam propter vos egénus factus est, cum esset dives, ut illíus inópia vos dívites essétis. Et consílium in hoc do. Hoc enim vobis útile est, qui non solum fácere sed et velle cœpístis ab anno prióre; nunc vero et facto perfícite, ut, quemádmodum promptus est ánimus velle, ita sit et perfícere ex eo, quod habétis. Si enim volúntas prompta est, secúndum id, quod habet, accépta est, non secúndum quod non habet. Non enim, ut áliis sit remíssio, vobis autem tribulátio; sed ex æqualitáte in præsénti témpore vestra abundántia illórum inópiam súppleat, ut et illórum abundántia vestram inópiam súppleat, ut fiat æquálitas, sicut scriptum est: «Qui multum non abundávit, et qui módicum non minorávit».
     Grátias autem Deo, qui dedit eándem sollicitúdinem pro vobis in corde Titi, quóniam exhortatiónem quidem suscépit, sed, cum sollicítior esset, sua voluntáte proféctus est ad vos. Mísimus étiam cum illo fratrem, cuius laus est in evangélio per omnes ecclésias — non solum autem sed et ordinátus ab ecclésiis comes noster cum hac grátia, quæ ministrátur a nobis ad Dómini glóriam et destinátam voluntátem nostram — devitántes hoc, ne quis nos vitúperet in hac plenitúdine, quæ ministrátur a nobis; providémus enim bona non solum coram Dómino sed étiam coram homínibus. Mísimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probávimus in multis sæpe sollícitum esse, nunc autem multo sollicitiórem, confidéntia multa in vos.
     Sive pro Tito, est sócius meus et in vos adiútor; sive fratres nostri, apóstoli ecclesiárum, glória Christi. Ostensiónem ergo, quæ est caritátis vestræ et nostræ gloriatiónis pro vobis, in illos osténdite in fáciem ecclesiárum.

RESPONSORIUM

2 Cor 8, 9; Phil 2, 7a

R. Scitis grátiam Dómini nostri Iesu Christi, quóniam propter vos egénus factus est, cum esset dives, * Ut illíus inópia vos dívites essétis.
V. Semetípsum exinanívit, formam servi accípiens. * Ut illíus inópia vos dívites essétis.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Ioánnis Damascéni presbýteri

(Orat. 6, in Nativitatem B. Mariae V., 2. 4. 5. 6; PG 96, 663. 667. 670)

Ex fructibus eorum cognoscetis eos

     Quóniam futúrum erat ut Dei Génetrix Virgo ex Anna nascerétur, natúra grátiæ germen antevértere non ausa est; sed mansit fructus expers, dum grátia fructum éderet. Nasci síquidem primogénitam oportébat, ex qua nascitúrus esset omnis creatúræ primogénitus, in quo ómnia constant.
     O par beátum Ióachim et Anna! Vobis omnis creatúra obstrícta est. Per vos enim donum ómnium donórum præstantíssimum Creatóri óbtulit, nempe castam matrem, quæ sola Creatóre digna erat.
     Lætáre, Anna stérilis, quæ non paris: erúmpe et clama, quæ non párturis. Exsúlta, Ióachim, quóniam ex fília tua puer natus est nobis, et fílius datus est nobis, et vocábitur nomen eius magni consílii, salútis univérsi mundi, Angelus, Deus fortis. Puer iste Deus est.
     O beátum par Ióachim et Anna, immaculatíssimum prorsus! Ex fructu ventris vestri cognoscímini, velut alícubi Dóminus ait: Ex frúctibus eórum cognoscétis eos. Uti Deo gratum erat, atque ea dignum quæ ex vobis orta est, vitæ vestræ ratiónes instituístis. Casta enim et sancta conversatióne vestra virginitátis moníle protulístis, eam, quæ ante partum virgo foret, atque in partu virgo nec non virgo post partum; illam, inquam, quæ sola semper, tum mente tum ánimo, tum étiam córpore virginitátem cultúra esset.
     O castíssimum par Ióachim et Anna! Vos castitátem, quam natúræ lex præscríbit, conservántes, ea quæ natúram súperant, divínitus estis consecúti: mundo quippe Dei matrem viri nésciam peperístis. Vos pie et sancte in humána natúra vitam agéntes, fíliam ángelis superiórem nuncque angelórum dóminam edidístis. O speciosíssima dulcissimáque puélla! O fília Adámi et Dei mater! Beáti lumbi et venter, ex quibus prodiísti! Beátæ ulnæ, quæ te gestavérunt; lábia item, quibus castis ósculis frui concéssa es, paréntum nempe dumtáxat tuórum, ut in ómnibus semper virginitátem cóleres! Iubiláte Deo, omnis terra, cantáte, exsultáte et psállite. Exaltáte vocem vestram, exaltáte, nolíte timére.

RESPONSORIUM

Cf. Lc 2, 37. 38; 7, 16

R. Ieiúniis et obsecratiónibus Dómino serviébant nocte ac die, * Exspectántes redemptiónem Israel.
V. Orábant Deum, ut visitáret plebem suam. * Exspectántes redemptiónem Israel.

ORATIO

Orémus:
Dómine, Deus patrum nostrórum, qui beátis Ióachim et Annæ hanc grátiam contulísti, ut ex eis incarnáti Fílii tui Mater nascerétur, utriúsque précibus concéde, ut salútem tuo promíssam pópulo consequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)