lat

BREVIARIUM ROMANUM

1 augustus 2010
XVIII DOMINICA PER ANNUM


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Médiæ noctis tempus est
prophética vox ádmonet
dicámus laudes ut Deo
Patri semper ac Fílio,

Sancto quoque Spirítui:
perfécta enim Trínitas
uniúsque substántiæ
laudánda nobis semper est.

Terrórem tempus hoc habet,
quo, cum vastátor ángelus
Ægýpto mortem íntulit,
delévit primogénita.

Hæc iustis hora salus est,
quos tunc ibídem ángelus
ausus puníre non erat,
signum formídans sánguinis.

Ægýptus flebat fórtiter
tantórum diro fúnere;
solus gaudébat Israel
agni protéctus sánguine.

Nos verus Israel sumus:
lætámur in te, Dómine,
hostem spernéntes et malum,
Christi defénsi sánguine.

Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.

Diurno tempore:

Salve dies, diérum glória,
dies felix Christi victória,
dies digna iugi lætítia,
   dies prima.

Lux divína cæcis irrádiat,
in qua Christus inférnum spóliat,
mortem vincit et reconcíliat
   summis ima.

Sempitérni regis senténtia
sub peccáto conclúsit ómnia;
ut infírmis supérna grátia
   subveníret,

Dei virtus et sapiéntia
temperávit iram cleméntia,
cum iam mundus in præcipítia
   totus iret.

Resurréxit liber ab ínferis
restaurátor humáni géneris,
ovem suam repórtans úmeris
   ad supérna.

Angelórum pax fit et hóminum,
plenitúdo succréscit órdinum,
triumphántem laus decet Dóminum,
   laus ætérna.

Harmoníæ cæléstis pátriæ
vox concórdet matris Ecclésiæ,
«Allelúia» frequéntet hódie
   plebs fidélis.

Triumpháto mortis império,
triumpháli fruámur gáudio;
in terra pax, et iubilátio
   sit in cælis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.

Psalmus 103 (104)
Hymnus ad Dominum creatorem

Si quis in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova. (2 Cor 5, 17)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino. *
    Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter!
  Maiestátem et decórem induísti, *

2   amíctus lúmine sicut vestiménto. –

  Exténdens cælum sicut velum, *
3   qui éxstruis in aquis cenácula tua.
  Qui ponis nubem ascénsum tuum, *
    qui ámbulas super pennas ventórum.

4 Qui facis ángelos tuos spíritus *
      et minístros tuos ignem uréntem. –

5 Qui fundásti terram super stabilitátem suam, *
      non inclinábitur in sǽculum sǽculi.

6 Abýssus sicut vestiméntum opéruit eam, *
      super montes stabant aquæ. –

7 Ab increpatióne tua fúgiunt, *
      a voce tonítrui tui formídant.

8 Ascéndunt in montes et descéndunt in valles, *
      in locum, quem statuísti eis.

9 Términum posuísti, quem non transgrediéntur, *
      neque converténtur operíre terram. –

10 Qui emíttis fontes in torréntes; *
      inter médium móntium pertransíbunt,

11 potábunt omnes béstias agri, *
      exstínguent ónagri sitim suam.

12 Super ea vólucres cæli habitábunt, *
      de médio ramórum dabunt voces.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.

Ant. 2 Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.

II

13 Rigas montes de cenáculis tuis, *
      de fructu óperum tuórum sátias terram.

14 Prodúcis fenum iuméntis *
      et herbam servitúti hóminum,
  edúcens panem de terra *

15   et vinum, quod lætíficat cor hóminis;
  exhílarans fáciem in óleo, *
      panis autem cor hóminis confírmat. –

16 Saturabúntur ligna Dómini *
      et cedri Líbani, quas plantávit.

17 Illic pásseres nidificábunt, *
      eródii domus in vértice eárum.

18 Montes excélsi cervis, *
      petræ refúgium hyrácibus. –

19 Fecit lunam ad témpora signánda, *
      sol cognóvit occásum suum.

20 Posuísti ténebras, et facta est nox: *
      in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ,

21 cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant *
      et quǽrant a Deo escam sibi.

22 Oritur sol, et congregántur, *
      et in cubílibus suis recúmbunt.

23 Exit homo ad opus suum *
      et ad operatiónem suam usque ad vésperum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.

Ant. 3 Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.

III

24 Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine! †
      Omnia in sapiéntia fecísti, *
      impléta est terra creatúra tua.

25 Hoc mare magnum et spatiósum et latum: †
      illic reptília, quorum non est númerus, *
      animália pusílla cum magnis;

26 illic naves pertransíbunt, *
      Levíathan, quem formásti ad ludéndum cum eo. –

27 Omnia a te exspéctant, *
      ut des illis escam in témpore suo.

28 Dante te illis, cólligent, *
      aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.

29 Averténte autem te fáciem, turbabúntur; †
      áuferes spíritum eórum, et defícient *
      et in púlverem suum reverténtur.

30 Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, *
      et renovábis fáciem terræ. –

31 Sit glória Dómini in sǽculum; *
      lætétur Dóminus in opéribus suis.

32 Qui réspicit terram et facit eam trémere, *
      qui tangit montes, et fúmigant.

33 Cantábo Dómino in vita mea, *
      psallam Deo meo quámdiu sum.

34 Iucúndum sit ei elóquium meum, *
      ego vere delectábor in Dómino. –

35 Defíciant peccatóres a terra †
      et iníqui, ita ut non sint. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.

V. Vestri beáti óculi quia vident.
R. Et aures vestræ quia áudiunt.

LECTIO PRIOR

Incipit liber Amos prophétæ

1,1-2,3
Iudicia Domini in gentes

     Verba Amos, qui fuit in pastóribus de Thécua; quæ vidit super Israel in diébus Ozíæ regis Iudæ et in diébus Ieróboam fílii Ioas regis Israel, duóbus annis ante terræmótum.
     Et dixit: «Dóminus de Sion rugit et de Ierúsalem dat vocem suam; et lugent páscua pastórum, et exsiccátur vertex Carméli». Hæc dicit Dóminus: «Super tribus sceléribus Damásci et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod trituráverint in plaustris férreis Gálaad, mittam ignem in domum Azael, et devorábit ædes Bénadad; cónteram vectem Damásci et dispérdam habitatórem de Biceataven et tenéntem sceptrum de Betheden; et transferétur pópulus Sýriæ Cir», dicit Dóminus. Hæc dicit Dóminus: «Super tribus sceléribus Gazæ et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod transtúlerint captivitátem perféctam, ut tráderent eam in Edom, mittam ignem in murum Gazæ, et devorábit ædes eius; dispérdam habitatórem de Azóto et tenéntem sceptrum de Ascalóne; convértam manum meam super Accaron, et períbunt réliqui Philisthinórum», dicit Dóminus Deus. Hæc dicit Dóminus: «Super tribus sceléribus Tyri et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod tradíderint captivitátem perféctam in Edom et non sint recordáti fœderis fratrum, mittam ignem in murum Tyri, et devorábit ædes eius». Hæc dicit Dóminus: «Super tribus sceléribus Edom et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod persecútus sit in gládio fratrem suum et violáverit misericórdiam eius et tenúerit ultra furórem suum et indignatiónem suam serváverit usque in finem, mittam ignem in Theman, et devorábit ædes Bosræ». Hæc dicit Dóminus: «Super tribus sceléribus filiórum Ammon et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod dissecúerint prægnántes Gálaad ad dilatándum términum suum, succéndam ignem in muro Rabbæ, et devorábit ædes eius in ululátu in die belli et in túrbine in die procéllæ; et ibit rex eórum in captivitátem, ipse et príncipes eius simul», dicit Dóminus. Hæc dicit Dóminus: «Super tribus sceléribus Moab et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod incénderit ossa regis Edom usque ad cínerem, mittam ignem in Moab, et devorábit ædes Cárioth, et moriétur in tumúltu Moab, in clamóre et voce tubæ; dispérdam iúdicem de médio eius et omnes príncipes eius interfíciam cum eo», dicit Dóminus.

RESPONSORIUM

Ps 9, 8b. 9; Am 1, 2a

R. Parávit Dóminus in iudícium thronum suum, et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, * Iudicábit pópulos in æquitáte.
V. Dóminus de Sion rugit, et de Ierúsalem dat vocem suam. * Iudicábit pópulos in æquitáte.

LECTIO ALTERA

Incipit Epístola Bárnabæ nuncupáta

(Cap. 1,1-8; 2,1-5: Funk 1,3-7)

Vitæ spes initium et finis fidei nostræ

     Avéte, fílii et fíliæ, in nómine Dómini, qui diléxit nos, in pace. Quóniam magnæ et dívites sunt iustítiæ, quas Deus fecit vobis, plus quam de ulla re ac supra modum gáudeo de spirítibus vestris beátis et præcláris. Sic enim grátiam doni spiritális ínsitam accepístis. Propter quod magis míhimet ipsi grátulor, sperans me salvári, cum revéra vídeam in vobis effúsum ex abundántia fontis Dómini Spíritum super vos. Ita me obstupefécit propter vos aspéctus vester mihi desideratíssimus.
     Persuásum ígitur mihi habens mihíque cónscius inter vos loquéntem me multa scire, quóniam Dóminus in via iustítiæ me comitátus est, atque omníno ad hoc étiam ego cogor, ut vos díligam plus quam ánimam meam; magna enim fides et cáritas inhábitat in vobis per spem vitæ illíus. Consíderans ergo hoc, quod, si propter vos mea intérsit, eórum quæ accépi partem áliquam communicáre vobis, mihi mercédi erit, quippe qui tálibus spirítibus ministráverim, stúdui bréviter vobis scríbere, ut cum fide vestra perféctam habeátis cognitiónem.
     Tria ígitur dógmata sunt Dómini: vitæ spes inítium et finis fídei nostræ; et iustítia iudícii inítium et finis; cáritas in hilaritáte et lætítia óperum iustítiæ testimónium. Cógnita enim fecit nobis Dóminus per prophétas prætérita et præséntia, et futurórum primítias gustándi potestátem nobis dedit. Quæ in suo quæque órdine eveníre vidéntes, sicut locútus est, divitióres et altióres accédere debémus ad eius timórem. Ego autem non ut magíster, sed ut unus ex vobis osténdam pauca, per quæ in præséntibus hílares sitis.
     Cum dies ígitur mali sint et óperans ipse potestátem hábeat, nobismetípsis ánimum attendéntes disquírere debémus iustificatiónes Dómini. Fídei nostræ ergo adiutóres sunt timor et patiéntia; quæ autem nobis opem ferunt, sunt longanímitas et continéntia. Quæ dum in iis, quæ ad Dóminum spectant, caste manent, una cum iis lætántur sapiéntia, intelléctus, sciéntia, cognítio.
     Adapéruit enim nobis per omnes prophétas, neque sacrifíciis neque holocáustis neque oblatiónibus sibi opus esse, aliquándo dicens: Quo mihi multitúdinem sacrificiórum vestrórum? dicit Dóminus. Plenus sum holocáustis, et ádipem agnórum et sánguinem taurórum et hircórum nolo, nec si veniátis, ut a me videámini. Quis enim quæsívit hæc de mánibus vestris? Aulam meam ultra non calcábitis. Si obtuléritis similáginem, vanum; incénsum abominátio mihi est, neoménias vestras et sábbata non sustíneo.

RESPONSORIUM

Gal 2, 16; Gen 15, 6

R. Sciéntes quod non iustificátur homo nisi per fidem Iesu Christi, * Et nos in Christum Iésum credídimus, ut iustificémur ex fide Christi.
V. Crédidit Abraham Dómino, et reputátum est ei ad iustítiam. * Et nos in Christum Iésum credídimus, ut iustificémur ex fide Christi.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Adésto, Dómine, fámulis tuis, et perpétuam benignitátem largíre poscéntibus, ut his, qui te auctórem et gubernatórem gloriántur habére, et grata restáures, et restauráta consérves. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)