Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 |
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, cælórum habitátor alme,
vita sanctórum, via, spes salúsque,
hóstiam clemens, tibi quam litámus,
súscipe laudis.
Omnium semper chorus angelórum
in polo temet benedícit alto,
atque te sancti simul univérsi
láudibus ornant.
Vírginis sanctæ méritis Maríæ
atque cunctórum páriter piórum,
cóntine pœnam, pie, quam merémur
daque medélam.
Hic tuam præsta celebráre laudem,
ut tibi fidi valeámus illam
prósequi in cælis Tríadi canéntes
iúgiter hymnos. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Admirábile est nomen tuum, Dómine, quia glória et honóre coronásti sanctos tuos et constituísti eos super ópera mánuum tuárum.
Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ. (Eph 1, 22)
2 Dómine, Dóminus noster, *
quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,
quóniam eleváta est magnificéntia tua *
super cælos. –
3 Ex ore infántium et lactántium †
perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
ut déstruas inimícum et ultórem. –
4 Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
lunam et stellas, quæ tu fundásti,
5 quid est homo, quod memor es eius, *
aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? –
6 Minuísti eum paulo minus ab ángelis, †
glória et honóre coronásti eum *
et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
7 Omnia subiecísti sub pédibus eius, †
oves et boves univérsas *
8 ínsuper et pécora campi,
9 vólucres cæli et pisces maris, *
quæcúmque perámbulant sémitas maris. –
10 Dómine, Dóminus noster, *
quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Admirábile est nomen tuum, Dómine, quia glória et honóre coronásti sanctos tuos et constituísti eos super ópera mánuum tuárum.
Ant. 2 Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.
Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis (Hebr 12, 22)
1 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? *
Quis requiéscet in monte sancto tuo?
2 Qui ingréditur sine mácula et operátur iustítiam, *
qui lóquitur veritátem in corde suo,
3 qui non egit dolum in lingua sua, †
nec fecit próximo suo malum *
et oppróbrium non íntulit próximo suo. –
4 Ad níhilum reputátus est in conspéctu eius malígnus, *
timéntes autem Dóminum gloríficat.
5 Qui iurávit in detriméntum suum et non mutat, †
qui pecúniam suam non dedit ad usúram *
et múnera super innocéntem non accépit.
Qui facit hæc, *
non movébitur in ætérnum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.
Ant. 3 Sanctis tuis notas fecísti vias vitæ; adimplébis eos lætítia cum vultu tuo, Dómine.
Deus suscitavit Iesum solutis doloribus mortis. (Act 2, 24)
1 Consérva me, Deus, *
quóniam sperávi in te.
2 Dixi Dómino: „Dóminus meus es tu, *
bonum mihi non est sine te.“
In sanctos, qui sunt in terra, ínclitos viros, *
omnis volúntas mea in eos.
3 Multiplicántur dolóres eórum, *
qui post deos aliénos acceleravérunt.
4 Non effúndam libatiónes eórum de sanguínibus, *
neque assúmam nómina eórum in lábiis meis. –
5 Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei: *
tu es qui détines sortem meam.
6 Funes cecidérunt mihi in præcláris; *
ínsuper et heréditas mea speciósa est mihi.
7 Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum; *
ínsuper et in nóctibus erudiérunt me renes mei.
8 Proponébam Dóminum in conspéctu meo semper; *
quóniam a dextris est mihi, non commovébor.
9 Propter hoc lætátum est cor meum, †
et exsultavérunt præcórdia mea; *
ínsuper et caro mea requiéscet in spe. –
10 Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno, *
nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.
11 Notas mihi fácies vias vitæ, †
plenitúdinem lætítiæ cum vultu tuo, *
delectatiónes in déxtera tua usque in finem.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Sanctis tuis notas fecísti vias vitæ; adimplébis eos lætítia cum vultu tuo, Dómine.
V.
Respícite ad Dóminum, et illuminámini.
R.
Et fácies vestræ non confundéntur.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli
Ego Ioánnes vidi in déxtera sedéntis super thronum librum scriptum intus et foris, signátum sigíllis septem. Et vidi ángelum fortem
prædicántem voce magna: «Quis est dignus aperíre librum et sólvere signácula eius?». Et nemo póterat in cælo neque in terra neque subtus
terram aperíre librum neque respícere illum. Et ego flebam multum quóniam nemo dignus invéntus est aperíre librum nec respícere eum.
Et unus de senióribus dicit mihi: «Ne fléveris; ecce vicit leo de tribu Iudæ, radix David, aperíre librum et septem signácula eius».
Et vidi in médio throni et quáttuor animálium et in médio seniórum Agnum stantem tamquam occísum, habéntem córnua septem et óculos septem,
qui sunt septem spíritus Dei missi in omnem terram. Et venit et accépit de déxtera sedéntis in throno. Et cum accepísset librum, quáttuor
animália et vigínti quáttuor senióres cecidérunt coram Agno, habéntes sínguli cítharas et phíalas áureas plenas incensórum, quæ sunt
oratiónes sanctórum. Et cantant novum cánticum dicéntes: «Dignus es accípere librum et aperíre signácula eius, quóniam occísus es et
redemísti Deo in sánguine tuo ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, et regnábunt super terram».
Et vidi et audívi vocem angelórum multórum in circúitu throni et animálium et seniórum, et erat númerus eórum myríades myríadum et
mília mílium dicéntium voce magna: «Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem et divítias et sapiéntiam et fortitúdinem
et honórem et glóriam et benedictiónem».
Et omnem creatúram, quæ in cælo est et super terram et sub terram et super mare et quæ in eis ómnia, audívi dicéntes: «Sedénti super
thronum et Agno benedíctio et honor et glória et potéstas in sǽcula sæculórum».
Et quáttuor animália dicébant: «Amen»; et senióres cecidérunt et adoravérunt.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis
Ad quid ergo sanctis laus nostra, ad quid glorificátio nostra, ad quid nostra hæc ipsa sollémnitas? Quo eis terrénos honóres,
quos iuxta verácem Fílii promissiónem honoríficat Pater cæléstis? Quo eis præcónia nostra? Honórum nostrórum sancti non egent,
nec quidquam eis nostra devotióne præstátur. Plane quod eórum memóriam venerámur, nostra ínterest, non ipsórum. Ego in me,
fáteor, ex hac recordatióne séntio desidérium véhemens inflammári.
Hoc enim primum desidérium, quod in nobis sanctórum memória vel éxcitat vel íncitat magis, ut eórum tam optábili societáte fruámur
et mereámur concíves et contubernáles esse spirítuum beatórum, miscéri cœtui patriarchárum, cúneis prophetárum, senátui Apostolórum,
mártyrum exercítibus numerósis, confessórum collégiis, vírginum choris, in ómnium dénique cólligi et collætári communióne sanctórum.
Præstolátur nos Ecclésia illa primitivórum, et neglégimus; desíderant nos sancti, et parvi péndimus; exspéctant nos iusti, et dissimulámus.
Excitémur aliquándo, fratres; resurgámus cum Christo, quærámus quæ sursum sunt, quæ sursum sunt sapiámus. Desiderémus desiderántes
nos, properémus ad præstolántes nos, exspectántes nos votis præoccupémus animórum. Non modo tantum socíetas, sed étiam felícitas
nobis est optánda sanctórum, ut quorum desiderámus præséntiam, glóriam quoque ferventíssimis stúdiis ambiámus. Neque enim perniciósa
ambítio hæc, aut illíus affectátio glóriæ ullátenus periculósa est.
Hoc ergo secúndum desidérium, quod ex sanctórum commemoratióne flagrat in nobis, ut sicut illis sic étiam nobis Christus appáreat,
vita nostra, et nos quoque cum ipso appareámus in glória. Interim nempe non sicut est, sed sicut pro nobis factum est, caput
nostrum nobis repræsentátur, non coronátum glória, sed peccatórum nostrórum circúmdatum spinis. Púdeat sub spináto cápite membrum
fíeri delicátum, quod omnis ei ínterim púrpura non tam honóris sit quam irrisiónis. Erit cum vénerit Christus, nec mors eius ultra
annuntiábitur, ut sciámus quóniam ipsi quoque mórtui sumus, et cum eo abscóndita est vita nostra. Apparébit caput gloriósum,
et cum eo membra glorificáta fulgébunt, cum vidélicet reformábit corpus humilitátis nostræ configurátum glóriæ cápitis, quod est ipse.
Hanc ergo glóriam tota et tuta ambitióne concupiscámus. Sane ut eam nobis speráre líceat et ad tantam beatitúdinem aspiráre,
summópere nobis desideránda sunt suffrágia quoque sanctórum, ut quod possibílitas nostra non óbtinet, eórum nobis intercessióne donétur.
RESPONSORIUM
HYMNUS
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.
ORATIO
Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui nos ómnium sanctórum tuórum mérita sub una tribuísti celebritáte venerári, quǽsumus, ut
desiderátam nobis tuæ propitiatiónis abundántiam, multiplicátis intercessóribus, largiáris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)