Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
Feria Sexta in Passione Domini
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Pange, lingua, gloriósi
prœlium certáminis,
et super crucis tropǽo
dic triúmphum nóbilem,
quáliter redémptor orbis
immolátus vícerit.
De paréntis protoplásti
fraude factor cóndolens,
quando pomi noxiális
morte morsu córruit,
ipse lignum tunc notávit,
damna ligni ut sólveret.
Hoc opus nostræ salútis
ordo depopóscerat,
multifórmis perditóris
arte ut artem fálleret,
et medélam ferret inde,
hostis unde lǽserat.
Quando venit ergo sacri
plenitúdo témporis,
missus est ab arce Patris
Natus, orbis cónditor,
atque ventre virgináli
carne factus pródiit.
Lustra sex qui iam perácta
tempus implens córporis,
se volénte, natus ad hoc,
passióni déditus,
agnus in crucis levátur
immolándus stípite.
Æqua Patri Filióque,
ínclito Paráclito,
sempitérna sit beátæ
Trinitáti glória,
cuius alma nos redémit
atque servat grátia. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum, advérsus Dóminum et advérsus Christum eius.
Convenerunt vere adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti. (Act 4, 27)
1 Quare fremuérunt gentes, *
et pópuli meditáti sunt inánia?
2 Astitérunt reges terræ, †
et príncipes convenérunt in unum *
advérsus Dóminum et advérsus christum eius:
3 „Dirumpámus víncula eórum *
et proiciámus a nobis iugum ipsórum!“ –
4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos, *
Dóminus subsannábit eos.
5 Tunc loquétur ad eos in ira sua *
et in furóre suo conturbábit eos:
6 „Ego autem constítui regem meum *
super Sion, montem sanctum meum!“ –
7 Prædicábo decrétum eius. †
Dóminus dixit ad me: *
"Fílius meus es tu; ego hódie génui te.
8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, *
et possessiónem tuam términos terræ.
9 Reges eos in virga férrea *
et tamquam vas fíguli confrínges eos.“ –
10 Et nunc, reges, intellégite; *
erudímini, qui iudicátis terram.
11 Servíte Dómino in timóre *
et exsultáte ei cum tremóre.
12 Apprehéndite disciplínam, ne quando irascátur, †
et pereátis de via, cum exárserit in brevi ira eius. *
Beáti omnes, qui confídunt in eo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum, advérsus Dóminum et advérsus Christum eius.
Ant. 2 Divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.
Clamavit Iesus voce magna: „Eli, Eli, lema sabacthani?“ (Mt 27, 46)
2 Deus, Deus meus, quare me dereliquísti? *
Longe a salúte mea verba rugítus mei.
3 Deus meus, clamo per diem, et non exáudis, *
et nocte, et non est réquies mihi. –
4 Tu autem sanctus es, *
qui hábitas in láudibus Israel.
5 In te speravérunt patres nostri, *
speravérunt et liberásti eos;
6 ad te clamavérunt et salvi facti sunt, *
in te speravérunt et non sunt confúsi. –
7 Ego autem sum vermis et non homo, *
oppróbrium hóminum et abiéctio plebis.
8 Omnes vidéntes me derisérunt me; *
torquéntes lábia movérunt caput:
9 "Sperávit in Dómino: erípiat eum, *
salvum fáciat eum, quóniam vult eum." –
10 Quóniam tu es qui extraxísti me de ventre, *
spes mea ad úbera matris meæ.
11 In te proiéctus sum ex útero, *
de ventre matris meæ Deus meus es tu.
12 Ne longe fias a me, †
quóniam tribulátio próxima est, *
quóniam non est qui ádiuvet.
13 Circumdedérunt me vítuli multi, *
tauri Basan obsedérunt me.
14 Aperuérunt super me os suum *
sicut leo rápiens et rúgiens.
15 Sicut aqua effúsus sum, *
et dissolúta sunt ómnia ossa mea.
Factum est cor meum tamquam cera *
liquéscens in médio ventris mei.
16 Aruit tamquam testa palátum meum, †
et lingua mea adhǽsit fáucibus meis, *
et in púlverem mortis deduxísti me. –
17 Quóniam circumdedérunt me canes multi, *
concílium malignántium obsédit me.
18 Fodérunt manus meas et pedes meos, *
et dinumerávi ómnia ossa mea.
19 Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me; †
divisérunt sibi vestiménta mea *
et super vestem meam misérunt sortem. –
20 Tu autem, Dómine, ne elongáveris, *
fortitúdo mea, ad adiuvándum me festína.
21 Erue a frámea ánimam meam *
et de manu canis únicam meam.
22 Salva me ex ore leónis *
et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
23 Narrábo nomen tuum frátribus meis, *
in médio ecclésiæ laudábo te.
¶ Tato poslední část žalmu se bere dle vlastního uvážení.
24 Qui timétis Dóminum, laudáte eum, *
univérsum semen Iacob, glorificáte eum.
25 Métuat eum omne semen Israel, *
quóniam non sprevit neque despéxit afflictiónem páuperis,
nec avértit fáciem suam ab eo *
et, cum clamáret ad eum, exaudívit. –
26 Apud te laus mea in ecclésia magna; *
vota mea reddam in conspéctu timéntium eum.
27 Edent páuperes et saturabúntur, †
et laudábunt Dóminum, qui requírunt eum: *
"Vivant corda eórum in sǽculum sǽculi!"
28 Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum univérsi fines terræ, *
et adorábunt in conspéctu eius univérsæ famíliæ géntium. –
29 Quóniam Dómini est regnum, *
et ipse dominábitur géntium.
30 Ipsum solum adorábunt omnes, qui dórmiunt in terra; *
in conspéctu eius prócident omnes, qui descéndunt in púlverem. –
31 ánima autem mea illi vivet, *
et semen meum sérviet ipsi.
32 Narrábitur de Dómino generatióni ventúræ, †
et annuntiábunt iustítiam eius pópulo, qui nascétur: *
"Hæc fecit Dóminus!"
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.
Ant. 3 Vim faciébant, qui quærébant ánimam meam.
Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me,
3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
et descéndit super me manus tua. –
4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
et sicut onus grave gravant me nimis.
6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
a fácie insipiéntiæ meæ.
7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
tota die contristátus ingrediébar. –
8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
et non est sánitas in carne mea.
9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
rugiébam a gémitu cordis mei. –
10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
et gémitus meus a te non est abscónditus.
11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –
12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
et propínqui mei de longe stetérunt.
13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
et dolos tota die meditabántur.
14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
et sicut mutus non apériens os suum;
15 et factus sum sicut homo non áudiens *
et non habens in ore suo redargutiónes. –
16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
tu exáudies, Dómine Deus meus.
17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –
18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
et dolor meus in conspéctu meo semper.
19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
et sollícitus sum de peccáto meo. –
20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.
21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
pro eo quod sequébar bonitátem. –
22 Ne derelínquas me, Dómine; *
Deus meus, ne discésseris a me.
Festína in adiutórium meum, *
Dómine, salus mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Vim faciébant, qui quærébant ánimam meam.
V.
Insurrexérunt in me testes iníqui.
O.
Et mentíta est iníquitas sibi.
LECTIO PRIOR
De Epístola ad Hebrǽos
Fratres: Christus cum advénit póntifex futurórum bonórum, per ámplius et perféctius tabernáculum, non manufáctum,
id est non huius creatiónis, neque per sánguinem hircórum et vitulórum sed per próprium sánguinem introívit semel
in Sancta, ætérna redemptióne invénta. Si enim sanguis hircórum et taurórum et cinis vítulæ aspérsus inquinátos
sanctíficat ad emundatiónem carnis, quanto magis sanguis Christi, qui per Spíritum ætérnum semetípsum óbtulit
immaculátum Deo, emundábit consciéntiam nostram ab opéribus mórtuis ad serviéndum Deo vivénti.
Et ídeo novi testaménti mediátor est, ut, morte intercedénte, in redemptiónem eárum prævaricatiónum, quæ erant
sub prióre testaménto, repromissiónem accípiant, qui vocáti sunt ætérnæ hereditátis. Ubi enim testaméntum, mors
necésse est afferátur testatóris; testaméntum autem in mórtuis est confirmátum, nondum enim valet, dum vivit,
qui testátus est. Unde ne prius quidem sine sánguine dedicátum est; enuntiáto enim omni mandáto secúndum legem
a Móyse univérso pópulo, accípiens sánguinem vitulórum et hircórum cum aqua et lana coccínea et hyssópo, ipsum
librum et omnem pópulum aspérsit dicens: «Hic sanguis testaménti, quod mandávit ad vos Deus»; étiam tabernáculum
et ómnia vasa ministérii sánguine simíliter aspérsit. Et ómnia pæne in sánguine mundántur secúndum legem et sine
sánguinis effusióne non fit remíssio.
Necésse erat ergo figúras quidem cæléstium his mundári, ipsa autem cæléstia melióribus hóstiis quam istis. Non
enim in manufácta Sancta Christus introívit, quæ sunt similitúdo verórum, sed in ipsum cælum, ut appáreat nunc
vúltui Dei pro nobis; neque ut sæpe ófferat semetípsum, quemádmodum póntifex intrat in Sancta per síngulos annos
in sánguine aliéno. Alióquin oportébat eum frequénter pati ab orígine mundi; nunc autem semel in consummatióne
sæculórum ad destitutiónem peccáti per sacrifícium sui manifestátus est. Et quemádmodum statútum est homínibus
semel mori, post hoc autem iudícium, sic et Christus, semel oblátus ad multórum auferénda peccáta, secúndo sine
peccáto apparébit exspectántibus se in salútem.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Catechésibus sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi
Vis Christi sánguinis audíre virtútem? Redeámus ad eius exémplum et priórem typum recordémur et prístinam scriptúram narrémus.
Occídite, inquit Móyses, agnum annículum et sánguine eius liníte iánuas. Quid ais, Móyses? Sanguis ovis
rationábilem hóminem liberáre consuévit? Valde, inquit, non eo quod sanguis est, sed quia domínici sánguinis per eum
demonstrátur exémplum. Nunc ergo si víderit inimícus non póstibus impósitum sánguinem typi, sed fidélium ore lucéntem
sánguinem veritátis, Christi templi póstibus dedicátum, multo magis se súbtrahit.Occídite, inquit Móyses, agnum annículum
et sánguine eius liníte iánuas. Quid ais, Móyses? Sanguis ovis rationábilem hóminem liberáre consuévit? Valde, inquit,
non eo quod sanguis est, sed quia domínici sánguinis per eum demonstrátur exémplum. Nunc ergo si víderit inimícus non
póstibus impósitum sánguinem typi, sed fidélium ore lucéntem sánguinem veritátis, Christi templi póstibus dedicátum, multo magis se súbtrahit.
Vis et áliam huius sánguinis scrutári virtútem? Volo unde primum cucúrrit inspícias et de quo fonte manávit. De ipsa
primum cruce procéssit, latus illud domínicum inítium fuit. Mórtuo enim, ait, Iesu et adhuc in cruce pendénte,
appróximat miles, latus láncea percússit et exínde aqua fluxit et sanguis. Unum baptísmatis sýmbolum, áliud sacraménti.
Latus miles apéruit et templi sancti paríetem patefécit et ego thesáurum præclárum invéni et fulgéntes divítias me
grátulor reperíre. Sic et de illo agno factum est. Iudǽi ovem occidérunt et ego fructum de sacrifício cognóvi.
De látere sanguis et aqua. Nolo tam fácile, audítor, tránseas tanti secréta mystérii. Restat enim mihi mýstica
atque secretális orátio. Dixi baptísmatis sýmbolum et mysteriórum aquam illam et sánguinem demonstrári. Ex his enim
sancta fundáta est Ecclésia, per lavácri regeneratiónem et renovatiónem Spíritus Sancti, per baptísma, inquam, et
mystéria quæ ex látere vidéntur esse proláta. Ex látere ígitur suo Christus ædificávit Ecclésiam, sicut de látere
Adam eius coniux Eva proláta est.
Nam hac de causa Paulus quoque testátur dicens: De córpore eius et de óssibus sumus, latus signíficans. Nam
sicut de illo látere Deus fecit féminam procreári, sic et de suo látere Christus aquam nobis et sánguinem dedit,
unde repararétur Ecclésia. Et sicut in sopóre quiescéntis Adæ, Deus láteris membra patefécit, sic modo post mortem
aquam nobis donávit et sánguinem.
Vidéte quemádmodum sponsam sibi Christus coniúnxit, vidéte quo nos cibo enútrit. Eódem cibo náscimur et nutrímur.
Nam sicut múlier, affectiónis natúra cogénte, génitum álere lacte suo et sánguine festínat, sic et Christus quos
ipse regénerat suo sánguine semper enútrit.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Réspice, quǽsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Iesus Christus non dubitávit mánibus tradi
nocéntium et crucis subíre torméntum. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)