lat

BREVIARIUM ROMANUM

25 iunius 2011
PER ANNUM, hebd. XII
Hebdomada IV


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Lux ætérna, lumen potens,
dies indefíciens,
debellátor atræ noctis,
reparátor lúminis,
destructórque tenebrárum,
illustrátor méntium:

Quo nascénte suscitámur,
quo vocánte súrgimus;
faciénte quo beáti,
quo linquénte míseri;
quo a morte liberáti,
quo sumus perlúcidi;

Mortis quo victóres facti,
noctis atque sǽculi;
ergo nobis, rex ætérne,
lucem illam tríbue,
quæ fuscátur nulla nocte,
solo gaudens lúmine.

Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.

Diurno tempore:

Deus de nullo véniens,
Deus de Deo pródiens,
Deus ab his progrédiens,
in nos veni subvéniens.

Tu nostrum desidérium,
tu sis amor et gáudium;
in te nostra cupíditas
et sit in te iucúnditas.

Pater, cunctórum Dómine,
cum Génito de Vírgine,
intus et in circúitu
nos rege Sancto Spíritu.

Meménto, sancta Trínitas,
quod tua fecit bónitas,
creándo prius hóminem,
recreándo per sánguinem.

Nam quos creávit Unitas,
redémit Christi cáritas;
patiéndo tunc díligens,
nunc díligat nos éligens.

Tríadi sanctæ gáudium,
pax, virtus et impérium,
decus, omnipoténtia,
laus, honor, reveréntia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

V. Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.
R. Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.

LECTIO PRIOR

De libro primo Samuélis

26, 5-25
David ostendit se magnanimum erga Saul

     In diébus illis: Surréxit David et venit ad locum, ubi erat Saul. Cumque vidísset locum, in quo dormiébat Saul et Abner fílius Ner princeps milítiæ eius, Saulem dormiéntem in carrágine et réliquum vulgus per circúitum eius, ait David ad Achímelech Hetthǽum et Abísai fílium Sárviæ fratrem Ioab dicens: «Quis descéndet mecum ad Saul in castra?». Dixítque Abísai: «Ego descéndam tecum».
     Venérunt ergo David et Abísai ad pópulum nocte et invenérunt Saul iacéntem et dormiéntem in carrágine et hastam fixam in terra ad caput eius, Abner autem et pópulum dormiéntes in circúitu eius. Dixítque Abísai ad David: «Conclúsit Deus hódie inimícum tuum in manus tuas; nunc ergo perfódiam eum láncea in terra semel, et secúndo opus non erit». Et dixit David ad Abísai: «Ne interfícias eum: quis enim exténdit manum suam in christum Dómini et ínnocens erit?». Et dixit David: «Vivit Dóminus quia Dóminus percútiet eum, aut dies eius véniet, ut moriátur, aut in prœlium descéndens períbit. Propítius mihi sit Dóminus, ne exténdam manum meam in christum Dómini. Nunc ígitur tolle hastam, quæ est ad caput eius, et scyphum aquæ, et abeámus». Tulit ergo David hastam et scyphum aquæ, qui erat ad caput Saul, et abiérunt; et non erat quisquam, qui vidéret et intellégeret et vigiláret, sed omnes dormiébant, quia sopor Dómini irrúerat super eos.
     Cumque transísset David ex advérso et stetísset in vértice montis de longe, et esset grande intervállum inter eos, clamávit David ad pópulum et ad Abner filium Ner dicens: «Nonne respondébis, Abner?». Et respóndens Abner ait: «Quis es tu? Clamásti ad regem!». Et ait David ad Abner: «Numquid non vir tu es? Et quis álius símilis tui in Israel? Quare ergo non custodísti dóminum tuum regem? Ingréssus est enim unus de turba, ut interfíceret regem dóminum tuum. Non est bonum hoc, quod fecísti. Vivit Dóminus quóniam fílii mortis estis vos, qui non custodístis dóminum vestrum, christum Dómini. Nunc ergo vide, ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquæ, qui erat ad caput eius».
     Cognóvit autem Saul vocem David et dixit: «Num vox tua hæc est, fili mi David?». Et ait Davit: «Vox mea, dómine mi rex». Et ait: «Quam ob causam dóminus meus perséquitur servum suum? Quid feci? Aut quod est in manu mea malum? Nunc ergo áudiat, oro, dóminus meus rex verba servi sui: Si Dóminus íncitat te advérsum me, odorétur sacrifícium; si autem fílii hóminum, maledícti sint in conspéctu Dómini, quia eiecérunt me hódie, ut non hábitem in hereditáte Dómini dicéntes: “Vade, servi diis aliénis”. Et nunc non effundátur sanguis meus in terra longe a fácie Dómini; quia egréssus est rex Israel, ut quærat púlicem unum, sicut perséquitur quis perdícem in móntibus».
     Et ait Saul: «Peccávi. Revértere fili mi David; nequáquam enim ultra malefáciam tibi, eo quod pretiósa fúerit ánima mea in óculis tuis hódie; appáret quod stulte égerim et erráverim multum nimis». Et respóndens David ait: «Ecce hasta regis; tránseat unus de púeris et tollat eam. Dóminus autem retríbuet unicuíque secúndum iustítiam suam et fidem; trádidit enim te Dóminus hódie in manu mea, et nólui exténdere manum meam in christum Dómini. Et sicut magnificáta est ánima tua hódie in óculis meis, sic magnificétur ánima mea in óculis Dómini, et líberet me de omni angústia».
     Ait ergo Saul ad David: «Benedíctus tu, fili mi David; et quidem fáciens fácies et potens póteris». Abiit autem David in viam suam, et Saul revérsus est in locum suum.

RESPONSORIUM

Ps 53 (54), 5ab. 3. 8a. 4a

R. Supérbi insurrexérunt advérsum me, et fortes quæsiérunt ánimam meam; Deus, in nómine tuo salvum me fac, * Et in virtúte tua iúdica me.
V. Voluntárie sacrificábo tibi; Deus, exáudi oratiónem meam. * Et in virtúte tua iúdica me.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Gregórii Nysséni epíscopi

(Orat.6 De beatitudinibus, PG 44, 1270-1271)

Deus inveniri potest in corde homini

     Bonum quoddam in vita humána sánitas córporis est, sed beátum est, non modo scire ratiónem sanitátis, verum in sanitáte vívere. Nam si quis, laudes sanitátis persecútus, cibum sumat qui malos umóres et morbos géneret, quid huic, dum morbis confícitur, laudes sanitátis prosunt? Eódem ígitur modo propósitam quoque oratiónem intellegámus, quod non cognóscere áliquid de Deo Dóminus beátum esse dicat, sed in sese Deum habére. Beáti enim puro prǽditi corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.
     Non enim mihi vidétur quasi ex advérso spectándum Deum propónere ei, qui ánimæ óculum habúerit expurgátum, sed fórsitan hoc nobis magnificéntia dicti súggerit quod étiam ad álios sermo apértius éxprimit, ubi dixit: Intra vos est regnum Dei; ut doceámur quod, qui cor suum ab omni creatúra atque vitiósa affectióne expurgávit, in sua ipsíus pulchritúdine divínæ natúræ imáginem intuétur.
     Ac mihi vidétur Verbum paucis, quæ dixit, eiúsmodi consílium complécti: O vos hómines, quibus inest áliqua cupíditas contemplándi id quod vere bonum est, cum audivéritis divínam maiestátem supra cælos elátam et exaltátam, glóriam eius inexplicábilem, pulchritúdinem ineffábilem esse, natúram comprehéndi ac pércipi non posse, ne prolabámini ad desperatiónem, qua non possítis intuéri quod desiderátis.
     Si ígitur diligénti et accuráta vita sordes cordi íllitas et obdúctas rursus ablúeris, resplendébit in te divína pulchritúdo. Quemádmodum in ferro fíeri solet, cum id, quod paulo ante nigrum erat, per cotem detrácta rubígine, splendóres quosdam in se ad solem refúlgens et nitóres edit, ita homo quoque intérnus, quem cor Dóminus nóminat, cum sordes rubiginósas, quæ propter pravum situm in forma effloruérunt, abstérserit, rursus cum origináli et principáli forma similitúdinem recuperábit, ac bonus erit. Nam quod boni símile, bonum prorsus est.
     Ergo qui seípsum videt, in seípso quod desíderat intuétur; atque ita beátus fit, qui corde puro prǽditus est, quóniam dum suam puritátem intuétur, per imáginem, formam principálem animadvértit. Quemádmodum enim ii qui in spéculo solem vident, etiámsi cælum ipsum fixis óculis non contueántur, nihílo sécius in splendóre spéculi solem vident quam illi qui ipsum orbem solis intuéntur; ita, inquit, étiam vos, etiámsi vires vobis non súppetant ad contemplándum et animadverténdum lumen inaccéssum, si ad eum qui ab inítio in vobis constitútus est imáginis decórem ac grátiam revérsi fuéritis, in vobis ipsis quod Quǽritis habétis.
     Púritas enim et vitiórum affectuúmque vacúitas, et ab omni malo alienátio déitas est. Si ígitur hæc in te sunt, Deus prorsus in te est. Cum ígitur ab omni vitiositáte pura, ab afféctu ac vítio líbera atque ab omni inquinatióne seiúncta in te rátio fúerit, beátus es propter acúmen atque claritúdinem visus, quóniam id, quod éffugit visum eórum qui non fúerint purgáti, ipse expurgátus animadvértis, ac materiáli calígine ab óculis ánimi dempta, per puram cordis serenitátem beátum spectáculum clare cernis. Hoc autem quid est? sanctimónia, púritas, simplícitas, omnes eiúsmodi lúcidi divínæ natúræ splendóres, per quos Deus vidétur.

RESPONSORIUM

Io 14, 6a. 9b; 6, 47b

R. Dicit Dóminus: Ego sum via et véritas et vita. * Qui videt me, videt et Patrem.
V. Qui credit habet vitam ætérnam. * Qui videt me, videt et Patrem.

ORATIO

Orémus:
Sancti nóminis tui, Dómine, timórem páriter et amórem fac nos habére perpétuum, quia numquam tua gubernatióne destítuis, quos in soliditáte tuæ dilectiónis instítuis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)