lat

BREVIARIUM ROMANUM

1 iunius 2012
S. Iustini, martyris, memoria


Iustinus, philosophus et martyr, Flavia Neapoli (Nablus) in Samaria, initio sǽculi II natus est ex familia ethnica. Ad fidem conversus, multa conscripsit pro religionis defensione; exstant vero tantum duæ Apologiæ et Dialogus cum Tryphone. Romæ scholam aperuit publicasque habuit disputationes. Cum sociis martyrium subiit tempore Marci Aurelii, circa annum 165.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Galli cantu mediánte
noctis iam calíginem
et profúndæ noctis atram
levánte formídinem,
Deus alme, te rogámus
supplicésque póscimus.

Vigil, potens, lux venísti
atque custos hóminum,
dum tenérent simul cuncta
médium siléntium,
rédderent necnon mortálem
mórtui effígiem,

Excitáres quo nos, Christe,
de somno malítiæ,
atque gratis liberáres
noctúrno de cárcere,
redderésque nobis lucem
vitæ semper cómitem.

Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.

Diurno tempore:

Adésto, rerum cónditor,
patérnæ lucis glória,
cuius amóta grátia
nostra pavéscunt péctora,

Tuóque plena Spíritu,
secum Deum gestántia,
nil rapiéntis pérfidi
diris patéscant fráudibus,

Ut inter actus sǽculi,
vitæ quos usus éxigit,
omni caréntes crímine
tuis vivámus légibus.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Psalmus 54 (55), 2-15. 17-24
Contra perfidum amicum

Cœpit Iesus pavere et tædere. (Mc 14, 33)

I

2 Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam †
      et ne abscondáris a deprecatióne mea; *

3     inténde mihi et exáudi me.
  Excússus sum in meditatióne mea et conturbátus sum *

4     a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris. –

  Quóniam devolvérunt in me iniquitátem *
      et in ira molésti erant mihi.

5 Cor meum torquétur intra me, *
      et formído mortis cécidit super me.

6 Timor et tremor venérunt super me, *
      et contéxit me pavor. –

7 Et dixi: "Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, *
      et volábo et requiéscam?

8 Ecce elongábo fúgiens *
      et manébo in solitúdine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

13 Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, *
       sustinuíssem útique;
    et si is, qui óderat me, super me magnificátus fuísset, *
       abscondíssem me fórsitan ab eo.

14 Tu vero, homo coæquális meus, *
       familiáris meus et notus meus,

15 qui simul habúimus dulce consórtium: *
       in domo Dei ambulávimus in concúrsu. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

III
17 Ego autem ad Deum clamábo, *
       et Dóminus salvábit me.

18 Véspere et mane et merídie meditábor et ingemíscam, *
       et exáudiet vocem meam.

19 Rédimet in pace ánimam meam ab his, qui impúgnant me, *
       quóniam in multis sunt advérsum me.

20 Exáudiet Deus et humiliábit illos, *
       qui est ante sǽcula. –

    Non enim est illis commutátio, *
       et non timuérunt Deum.

21 Exténdit manum suam in sócios; *
       contaminávit fœdus suum.

22 Lene super butýrum est os eius, *
       pugna autem cor illíus:
    mollíti sunt sermónes eius super óleum, *
       et ipsi sunt gládii destrícti. –

23 Iacta super Dóminum curam tuam, †
       et ipse te enútriet; *
       non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto. –

24 Tu vero, Deus, dedúces eos *
       in púteum intéritus.
    Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos; *
       ego autem sperábo in te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

V. Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam.
R. Et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam.

LECTIO PRIOR

De libro Iob

12, 1-25
Iob exponit Dei dominium supra omnem humanam sapientiam esse

     Respóndens Iob dixit: «Ergo vos estis soli hómines, et vobíscum moriétur sapiéntia. Et mihi est cor sicut et vobis, nec inférior vestri sum; quis enim hæc, quæ nostis, ignórat? Qui deridétur ab amíco suo sicut ego, invocábit Deum, et exáudiet eum; deridétur enim iusti intégritas. Lampas contémpta apud cogitatiónes eórum qui secúri sunt, paráta iis, qui vacíllant pede. Tranquílla sunt tabernácula prædónum, et secúra iis, qui próvocant Deum, iis, qui Deum tenent manu sua. Nimírum intérroga iuménta, et docébunt te, et volatília cæli, et indicábunt tibi. Lóquere terræ, et docébit te; et narrábunt pisces maris. Quis ignórat in ómnibus his quod manus Dómini hoc fécerit? In cuius manu ánima omnis vivéntis et spíritus univérsæ carnis hóminis. Nonne auris verba diiúdicat, et palátum cibum sibi gustat? In sénibus est sapiéntia et in longævis prudéntia. Apud ipsum est sapiéntia et fortitúdo; ipse habet consílium et intellegéntiam. Si destrúxerit, nemo est, qui ædíficet; si inclúserit hóminem, nullus est, qui apériat. Si continúerit aquas, aréscent; et, si emíserit eas, subvértent terram. Apud ipsum est fortitúdo et sapiéntia; ipse novit et decipiéntem et eum, qui decípitur. Indúcit consiliários spoliátos et iúdices in stupórem. Bálteum regum dissólvit et præcíngit fune renes eórum. Indúcit sacerdótes spoliátos et optimátes supplántat; commútans lábium verácium et doctrínam senum áuferens. Effúndit despectiónem super príncipes et cíngulum fórtium reláxat. Qui revélat profúnda de ténebris et prodúcit in lucem umbram mortis. Qui multíplicat gentes et perdit eas et subvérsas in íntegrum restítuit. Qui immútat cor príncipum pópuli terræ et décipit eos et erráre eos fáciet per ínvium desértum. Palpábunt quasi in ténebris et non in luce, et erráre eos fáciet quasi ébrios».

RESPONSORIUM

Iob 12, 13. 14; 23, 13

R. Apud Deum est sapiéntia et fortitúdo; ipse habet consílium et intellegéntiam. * Si destrúxerit, nemo est qui ædíficet; si inclúserit hóminem, nullus est qui apériat.
V. Ipse enim solus est, et quis repéllet eum? Quodcúmque vóluit, hoc fecit. * Si destrúxerit, nemo est qui ædíficet; si inclúserit hóminem, nullus est qui apériat.

LECTIO ALTERA

Ex Actis martýrii sanctórum Iustíni eiúsque sociórum

(Cap. 1-5: cf. PG 6, 1566-1571)

Adhæsi veris doctrinis christianorum

     Comprehénsi sancti, addúcti sunt ad Romæ præféctum nómine Rústicum. Quibus ante tribúnal constitútis, Rústicus præféctus dixit ad Iustínum: «Ante ómnia fidem diis habe et obséquere imperatóribus». Iustínus dixit: «Accusári aut deprehéndi nequit quod obtemperémus præcéptis salvatóris nostri Iesu Christi».
     Rústicus dixit: «Quales doctrínas profitéris?». Iustínus dixit: «Omnes quidem doctrínas conátus sum díscere, at adhæsi veris doctrínis christianórum, quamvis non probéntur iis qui detinéntur erróribus».
     Rústicus præféctus dixit: «Illæne tibi probántur doctrínæ, misérrime?». Iustínus dixit: «Ita, quandóquidem cum dógmate recto eas sequor».
     Rústicus præféctus dixit: «Quale est dogma?». Iustínus dixit: «Quod Deum christianórum cólimus, quem existimámus unum ab inítio creatórem et opíficem totíus creatiónis, visibílium et invisibílium, et Dóminum Iesum Christum Dei Fílium, qui étiam prænuntiátus est a prophétis ventúrus géneri hóminum præco salútis et præcéptor egregiórum discipulórum. Atque ego, homo cum sim, minúta puto me dícere præ eius infiníta Deitáte, prophéticam vim quandam agnóscens, quóniam prænuntiátus hic fuit, quem modo dixi Dei Fílium esse. Scio enim supérne vaticinátos esse prophétas de huius advéntu ad hómines».
     Rústicus dixit: «Nonne ergo christiánus es?». Iustínus dixit: «Ita, christiánus sum».
     Præféctus dixit ad Iustínum: «Audi, qui doctus díceris et putas veras scire doctrínas; si flagéllis cæsus cápite plectáris, persuasúmne habes te ascensúrum esse in cælum?». Iustínus dixit: «Spero me habitúrum eius domum, si hæc sustinúero; scio enim ómnibus qui recte víxerint conservári divínam grátiam usque ad consummatiónem totíus mundi».
     Rústicus præféctus dixit: «Tu ígitur suspicáris futúrum ut in cælos ascéndas, prǽmia áliqua idónea acceptúrus?». Iustínus dixit: «Non súspicor, sed apte scio ac certíssimum hábeo».
     Rústicus præféctus dixit: «Céterum ad rem veniámus propósitam, quæ necessária est atque urget. Conveniéntes ergo unanímiter sacrificáte diis». Iustínus dixit: «Nemo recte séntiens a pietáte in impietátem delábitur».
     Rústicus præféctus dixit: «Nisi imperáta fácitis cruciabímini immisericórditer». Iustínus dixit: «In votis habémus propter Dóminum nostrum Iesum Christum cruciáti salvári, quia hoc nobis salútem et fidúciam præbébit ante terribílius et universále tribúnal Dómini nostri et Salvatóris».
     Itidem étiam réliqui mártyres dixérunt: «Fac quod vis; nos enim christiáni sumus et idólis non sacrificámus».
     Rústicus præféctus senténtiam pronuntiávit dicens: «Qui diis sacrificáre et imperatóris iusso obœdíre noluérunt, flagéllis cæsi abducántur, capitálem luitúri pœnam secúndum legum normam». Sancti mártyres glorificántes Deum, egréssi in consuétum locum, cápite obtruncáti sunt et consummárunt martýrium in Salvatóris confessióne.

RESPONSORIUM

Cf. Act 20, 21. 24; Rom 1, 16

R. Testíficans fidem in Dóminum nostrum Iesum Christum, nihil véreor; * nec fácio ánimam meam pretiósam mihi, dúmmodo consúmmem cursum meum, et ministérium quod accépi, testificári Evangélium grátiæ Dei.
V. Non enim erubésco evangélium, virtus enim Dei est in salútem omni credénti, Iudǽo primum et Græco. * Nec fácio ánimam meam pretiósam mihi, dúmmodo consúmmem cursum meum, et ministérium quod accépi, testificári Evangélium grátiæ Dei.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui per stultítiam crucis eminéntem Iesu Christi sciéntiam beátum Iustínum mártyrem mirabíliter docuísti, eius nobis intercessióne concéde, ut, errórum circumventióne depúlsa, fídei firmitátem consequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)