lat

BREVIARIUM ROMANUM

11 augustus 2012
S. Claræ, virginis, memoria


Assisii nata est anno 1193; civem Franciscum secuta in via paupertatis, mater exstitit et fundatrix Ordinis monialium. Vitam egit asperam, sed operibus caritatis et pietatis locupletem. Mortua est anno 1253.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Lux ætérna, lumen potens,
dies indefíciens,
debellátor atræ noctis,
reparátor lúminis,
destructórque tenebrárum,
illustrátor méntium:

Quo nascénte suscitámur,
quo vocánte súrgimus;
faciénte quo beáti,
quo linquénte míseri;
quo a morte liberáti,
quo sumus perlúcidi;

Mortis quo victóres facti,
noctis atque sǽculi;
ergo nobis, rex ætérne,
lucem illam tríbue,
quæ fuscátur nulla nocte,
solo gaudens lúmine.

Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.

Diurno tempore:

Deus de nullo véniens,
Deus de Deo pródiens,
Deus ab his progrédiens,
in nos veni subvéniens.

Tu nostrum desidérium,
tu sis amor et gáudium;
in te nostra cupíditas
et sit in te iucúnditas.

Pater, cunctórum Dómine,
cum Génito de Vírgine,
intus et in circúitu
nos rege Sancto Spíritu.

Meménto, sancta Trínitas,
quod tua fecit bónitas,
creándo prius hóminem,
recreándo per sánguinem.

Nam quos creávit Unitas,
redémit Christi cáritas;
patiéndo tunc díligens,
nunc díligat nos éligens.

Tríadi sanctæ gáudium,
pax, virtus et impérium,
decus, omnipoténtia,
laus, honor, reveréntia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis

Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

4 Qui facit mirabília magna solus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

II

10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

III

16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

26 Confitémini Deo cæli, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

V. Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R. Et sémitas tuas édoce me.

LECTIO PRIOR

De libro Osée prophétæ

5,15d-7,2
Vanitas insinceræ conversionis

     Hæc dicit Dóminus: «Ego quasi leæna Ephraim et quasi cátulus leónis dómui Iudæ; ego, ego cápiam et vadam, tollam, et non est qui éruat. Vadens revértar ad locum meum, donec pœnas solvant et quǽrant fáciem meam, in tribulatióne sua me desíderent. “Veníte, et revertámur ad Dóminum, quia ipse lacerávit et sanábit nos, percússit et curábit nos. Vivificábit nos post duos dies, in die tértia suscitábit nos, et vivémus in conspéctu eius. Sciámus sequamúrque, ut cognoscámus Dóminum. Quasi dilúculum præparátus est egréssus eius, et véniet quasi imber nobis temporáneus, quasi imber serótinus írrigans terram”. Quid fáciam tibi, Ephraim? Quid fáciam tibi, Iuda? Cáritas vestra quasi nubes matutína et quasi ros mane pertránsiens. Propter hoc dolávi per prophétas, occídi eos in verbis oris mei, sed ius meum quasi lux egrediétur; quia caritátem volo et non sacrifícium, et sciéntiam Dei plus quam holocáusta. Ipsi autem in Adam transgréssi sunt pactum; ibi prævaricáti sunt in me. Gálaad cívitas operántium iniquitátem maculáta sánguine. Et quasi insidiántes virum latrónes catérva sacerdótum; in via interfíciunt pergéntes Sichem, vere scelus operántur. In domo Israel vidi horréndum: ibi fornicatiónes Ephraim, contaminátus est Israel. Sed et tibi, Iuda, paráta est messis, cum convértero sortem pópuli mei. Cum sanáre vellem Israel, reveláta est iníquitas Ephraim et malítia Samaríæ, quia operáti sunt mendácium; et fur ingréssus est, foris autem spóliat turma latrónum. Et non dicunt in córdibus suis omnem malítiam eórum me recordári. Nunc circumdedérunt eos ópera sua, coram fácie mea facta sunt».

RESPONSORIUM

Mt 9, 13a; Os 6, 6b. 4c

R. Eúntes díscite quid est: * Misericórdiam volo et non sacrifícium, et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.
V. Cáritas vestra quasi nubes matutína, et quasi ros mane pertránsiens. * Misericórdiam volo et non sacrifícium, et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sanctæ Claræ vírginis ad beátam Agnétem de Praga

(Edit. I. Omaechevarria, Escritos de Santa Clara, Madrid 1970, pp. 339-341)

Attende paupertatem, humilitatem et caritatem Christi

     Felix certe cui sacro datur potíri convívio, ut ei adhæreátur totis cordis præcórdiis, cuius pulchritúdinem ómnia beáta cælórum ágmina incessabíliter admirántur, cuius afféctus áfficit, cuius contemplátio réficit, cuius implet benígnitas, cuius replet suávitas, cuius memória lucéscit suáviter, cuius odóre mórtui revivíscent, cuiúsque vísio gloriósa beatificábit omnes cives supérnæ Ierúsalem: quæ cum sit splendor ætérnæ glóriæ, candor lucis ætérnæ et spéculum sine mácula, hoc spéculum cotídie intuére, o regína, sponsa Iesu Christi, et in eo fáciem tuam iúgiter speculáre, ut sic totam intérius et extérius te adórnes amíctam circumdatámque varietátibus, ómnium virtútum flóribus et vestiméntis páriter adornátam, sicut decet fíliam et sponsam castíssimam summi Regis. In hoc autem spéculo refúlget beáta paupértas, sancta humílitas et ineffábilis cáritas, sicut per totum spéculum póteris cum Dei grátia contemplári.
     Atténde, inquam, princípium huius spéculi, paupertátem pósiti síquidem in præsépio et in pannículis involúti. O miránda humílitas, o stupénda paupértas. Rex angelórum, Dóminus cæli et terræ in præsépio reclinátur. In médio autem spéculi consídera humilitátem, saltem beátam paupertátem, labóres innúmeros ac pœnalitátes quas sustínuit pro redemptióne humáni géneris. In fine vero eiúsdem spéculi contempláre ineffábilem caritátem, qua pati vóluit in crucis stípite et in eódem mori omni mortis génere turpióre. Unde ipsum spéculum, in ligno crucis pósitum, hæc consideránda transeúntes monébat dicens: O vos omnes, qui transítis per viam, atténdite et vidéte si est dolor sicut dolor meus; respondeámus, inquit, ei clamánti et eiulánti una voce, uno spíritu: Memória memor ero et tabéscet in me ánima mea. Hinc ígitur caritátis ardóre accendáris iúgiter fórtius, o regína cæléstis regis.
     Contémplans ínsuper indicíbiles eius delícias, divítias et honóres perpétuos et suspirándo præ nímio cordis desidério et amóre proclámes; Trahe me, post te currémus in odórem unguentórum tuórum, sponse cæléstis. Curram nec defíciam, donec introdúcas me in cellam vináriam, donec læva tua sit sub cápite meo et déxtera felíciter amplexábitur me, et osculéris me felicíssimo tui oris ósculo. In hac contemplatióne pósita, hábeas memóriam paupérculæ matris tuæ, sciens quod ego tuam felícem memóriam descrípsi inseparabíliter in tábulis cordis mei, habens te præ ómnibus cariórem.

RESPONSORIUM

Ps 72 (73), 26; Phil 3, 8b

R. Defécit caro mea et cor meum, * Deus cordis mei et pars mea Deus in ætérnum.
V. Omnia detriméntum feci, ut Christum lucri fáciam et invéniar in illo. * Deus cordis mei et pars mea Deus in ætérnum.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátam Claram ad paupertátis amórem misericórditer adduxísti, eius nobis intercessióne concéde, ut, in paupertáte spíritus Christum sequéntes, ad tui contemplatiónem in cælésti regno perveníre mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)