Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 | 31 |
S. Teresiæ a Iesu Infante, virginis, memoria
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Noctu vel summo mane:
Ipsum nunc nobis tempus est
quo voce evangélica
ventúrus sponsus créditur,
regni cæléstis cónditor.
Occúrrunt sanctæ vírgines
óbviam tunc advéntui,
gestántes claras lámpadas,
magno lætántes gáudio.
Stultæ vero quæ rémanent
exstínctas habent lámpadas,
frustra pulsántes iánuam,
clausa iam regni régia.
Nunc vigilémus sóbrii
gestántes mentes spléndidas,
ut veniénti Dómino
digni currámus óbviam.
Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.
Diurno tempore:
Vita sanctórum, via, spes salúsque,
Christe, largítor probitátis atque
cónditor pacis, tibi voce, sensu
pángimus hymnum:
Cuius est virtus manifésta totum
quod pii possunt, quod habent, quod ore,
corde vel factis cúpiunt, amóris
igne flagrántes.
Témporum pacem, fídei tenórem,
lánguidis curam veniámque lapsis,
ómnibus præsta páriter beátæ
múnera vitæ.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Lc 23, 46)
I
2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
in iustítia tua líbera me.
3 Inclína ad me aurem tuam, *
accélera, ut éruas me.
Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
ut salvum me fácias. –
4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
quóniam tu es fortitúdo mea. –
6 In manus tuas comméndo spíritum meum; *
redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
7 Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
ego autem in Dómino sperávi.
8 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
quóniam respexísti humilitátem meam;
agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †
9 nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
statuísti in loco spatióso pedes meos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
conturbátus est in mæróre óculus meus, *
ánima mea et venter meus.
11 Quóniam defécit in dolóre vita mea *
et anni mei in gemítibus;
infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
et ossa mea contabuérunt. –
12 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †
et vicínis meis valde et timor notis meis: *
qui vidébant me foras, fugiébant a me.
13 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
factus sum tamquam vas pérditum.
14 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
horror in circúitu;
in eo dum convenírent simul advérsum me, *
auférre ánimam meam consiliáti sunt. -
15 Ego autem in te sperávi, Dómine; †
dixi: "Deus meus es tu, *
16 in mánibus tuis sortes meæ."
Eripe me de manu inimicórum meórum *
et a persequéntibus me;
17 illústra fáciem tuam super servum tuum, *
salvum me fac in misericórdia tua.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
quam abscondísti timéntibus te.
Perfecísti eis, qui sperant in te, *
in conspéctu filiórum hóminum.
21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
a conturbatióne hóminum;
próteges eos in tabernáculo *
a contradictióne linguárum. –
22 Benedíctus Dóminus, *
quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.
23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
"Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum."
Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
dum clamárem ad te. –
24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
fidéles consérvat Dóminus *
et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.
25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
omnes, qui sperátis in Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
V.
Dírige me, Dómine, in veritáte tua, et doce me.
R.
Quia tu es Deus salútis meæ.
LECTIO PRIOR
De Epístola ad Philippénses
Scire vos volo, fratres, quia, quæ circa me sunt, magis ad proféctum venérunt evangélii, ita ut víncula mea manifésta
fíerent in Christo in omni prætório et in céteris ómnibus, et plures e frátribus in Dómino confidéntes vínculis meis
abundántius audére sine timóre verbum loqui. Quidam quidem et propter invídiam et contentiónem, quidam autem et propter
bonam voluntátem Christum prǽdicant; hi quidem ex caritáte sciéntes quóniam in defensiónem evangélii pósitus sum, illi
autem ex contentióne Christum annúntiant, non sincére, existimántes pressúram se suscitáre vínculis meis. Quid enim? Dum
omni modo, sive sub obténtu sive in veritáte, Christus annuntiétur, et in hoc gáudeo; sed et gaudébo, scio enim quia hoc
mihi provéniet in salútem per vestram oratiónem et subministratiónem Spíritus Iesu Christi, secúndum exspectatiónem et spem
meam quia in nullo confúndar sed in omni fidúcia sicut semper et nunc magnificábitur Christus in córpore meo, sive per vitam sive per mortem.
Mihi enim vívere Christus est et mori lucrum. Quod si vívere in carne, hic mihi fructus óperis est, et quid éligam ignóro.
Coártor autem ex his duóbus desidérium habens dissólvi et cum Christo esse, multo magis mélius; permanére autem in carne
magis necessárium est propter vos. Et hoc confídens scio quia manébo et permanébo ómnibus vobis ad proféctum vestrum et gaudium
fídei, ut gloriátio vestra abúndet in Christo Iesu in me per meum advéntum íterum ad vos.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex narratióne vitæ sanctæ Terésiæ a Iesu Infánte, vírginis, ab ipsa exaráta
Cum imménsa mea desidéria mihi martýrio essent, epístolas adívi sancti Pauli, ut responsiónem tandem invenírem. Oculos casu coniéci in cápita
duodécimum et décimum tértium epístolæ primæ ad Corínthios, in primóque legi omnes simul apóstolos, prophétas, doctóres esse non posse,
Ecclesiámque váriis constáre membris, oculúmque simul manum esse non posse. Apérta quidem respónsio, non tamen ea quæ mea impléret desidéria mihíque pacem afférret.
In lectióne perseverávi neque ánimum dimísi, propositúmque invéni súblevans: Æmulámini charísmata melióra. Et adhuc excellentiórem viam vobis
demónstro. Apóstolus enim commentátur charísmata melióra nihil sine caritáte esse, eandémque caritátem excellentiórem viam esse tuto ad Deum
deducéntem. Quiétem tandem invéneram.
Mýsticum Ecclésiæ corpus cum aspícerem, in nullo membrórum quæ sanctus Paulus descrípsit me ipsam agnóveram, seu pótius in univérsis me cérnere
volébam. Cáritas vocatiónis meæ cárdinem mihi óbtulit. Intelléxi Ecclésiam quidem corpus habére váriis compáctum membris, at hoc in córpore membrum
non deésse necessárium et nobílius; intelléxi Ecclésiam cor habére et huiúsmodi cor amóre incénsum exsístere. Intelléxi unum amórem membra Ecclésiæ
ad agéndum compéllere, eodémque amóre exstíncto, apóstolos Evangélium non ámplius annuntiatúros, mártyres sánguinem non ámplius effusúros.
Perspéxi et agnóvi amórem omnes in se conclúdere vocatiónes, amórem ómnia esse, eundémque univérsa témpora et loca comprehéndere, uno verbo amórem ætérnum esse.
Tunc, summo delirántis ánimi gáudio, exclamávi: O Iesu, mi amor, vocatiónem meam tandem invéni: vocátio mea est amor. Utique, locum mihi próprium
in Ecclésia invéni, locúmque istum tu mihi dedísti, mi Deus. In corde Ecclésiæ, matris meæ, ego amor ero, et ita ero ómnia, ac meum desidérium in rem deducétur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui regnum tuum humílibus parvulísque dispónis, fac nos beátæ Terésiæ trámitem prósequi
confidénter, ut, eius intercessióne, glória tua nobis revelétur ætérna. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)