lat

BREVIARIUM ROMANUM

3 ianuarius 2014
Tempus nativitatis, hebd. I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Candor ætérnæ Deitátis alme,
Christe, tu lumen, vénia atque vita
ádvenis, morbis hóminum medéla,
  porta salútis.

Intonat terræ chorus angelórum
cǽlicum carmen, nova sæcla dicens,
glóriam Patri, generíque nostro
  gáudia pacis.

Qui iaces parvus dóminans et orbi,
Virginis fructus sine labe sanctæ,
Christe, iam mundo potiáris omni,
  semper amándus.

Násceris cælos pátriam datúrus,
unus e nobis, caro nostra factus;
ínnova mentes, trahe caritátis
  péctora vinclis.

Cœtus exsúltans canit ecce noster,
ángelis læto sociátus ore,
et Patri tecum parilíque Amóri
  cántica laudis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Fílius Dei venit, et dedit nobis sensum.
R. Ut cognoscámus verum Deum.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Colossénses

3, 5-16
Vita novi hominis

     Fratres: Mortificáte membra, quæ sunt super terram: fornicatiónem, immundítiam, libídinem, concupiscéntiam malam, et avarítiam, quæ est simulacrórum sérvitus, propter quæ venit ira Dei super fílios incredulitátis; in quibus et vos ambulástis aliquándo, cum viverétis in illis. Nunc autem depónite et vos ómnia, iram, indignatiónem, malítiam, blasphémiam, turpem sermónem de ore vestro; nolíte mentíri ínvicem, qui exuístis vos véterem hóminem cum áctibus eius et induístis novum, eum, qui renovátur in agnitiónem secúndum imáginem eius, qui creávit eum, ubi non est Græcus et Iudǽus, circumcísio et præpútium, bárbarus, Scytha, servus, liber, sed ómnia et in ómnibus Christus.
     Indúite vos ergo sicut elécti Dei, sancti et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, mansuetúdinem, patiéntiam, supportántes ínvicem et donántes vobis ipsis si quis advérsus áliquem habet querélam; sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. Super ómnia autem hæc caritátem, quod est vínculum perfectiónis. Et pax Christi dominétur in córdibus vestris, ad quam et vocáti estis in uno córpore. Et grati estóte.
     Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia docéntes et commonéntes vosmetípsos psalmis, hymnis, cánticis spiritálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo.

RESPONSORIUM

Cf. Gal 3, 27-28

R. Quicúmque in Christo baptizáti sumus, Christum indúimus: * Omnes enim nos unus sumus in Christo Iesu Dómino nostro.
V. Non est Iudǽus neque Græcus, non est servus neque liber, non est másculus neque fémina.* Omnes enim nos unus sumus in Christo Iesu Dómino nostro.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem

(Tract. 17, 7-9: CCL 36, 174-175)

Geminum caritatis præceptum

     Venit ipse Dóminus, caritátis doctor, caritáte plenus, brévians, sicut de illo prædíctum est, verbum super terram, et osténdit in duóbus præcéptis caritátis pendére legem et prophétas.
     Quæ sunt illa duo præcépta, fratres, recólite mecum. Notíssima enim esse debent, nec modo tantum veníre in mentem, cum commemorántur a nobis, sed deléri numquam debent de córdibus vestris. Semper omníno cogitáte diligéndum esse Deum et próximum: Deum ex toto corde, ex tota ánima, et ex tota mente; et próximum tamquam seípsum.
     Hæc semper cogitánda, hæc meditánda, hæc retinénda, hæc agénda, hæc implénda sunt. Dei diléctio prior est órdine præcipiéndi, próximi autem diléctio prior est órdine faciéndi. Neque enim qui tibi præcíperet dilectiónem istam in duóbus præcéptis, prius tibi commendáret próximum, et póstea Deum, sed prius Deum, póstea próximum.
     Tu autem, quia Deum nondum vides, diligéndo próximum promeréris quem vídeas; diligéndo próximum purgas óculum ad vidéndum Deum, evidénter Ioánne dicénte: Si fratrem quem vides non díligis, Deum quem non vides quómodo dilígere póteris?
     Ecce dícitur tibi: Dílige Deum. Si dicas mihi: Osténde mihi quem díligam, quid respondébo, nisi quod ait ipse Ioánnes: Deum nemo vidit umquam? Et ne te aliénum omníno a Deo vidéndo esse arbitréris: Deus, inquit, cáritas est; et qui manet in caritáte, in Deo manet. Dílige ergo próximum, et intuére in te unde díligis próximum; ibi vidébis, ut póteris, Deum.
     Incipe ergo dilígere próximum. Frange esuriénti panem tuum, et egénum sine tecto induc in domum tuam; si víderis nudum, vesti, et domésticos séminis tui ne despéxeris.
     Fáciens autem ista, quid consequéris? Tunc erúmpet velut matutína lux tua. Lux tua Deus tuus est, tibi matutína, quia post noctem sǽculi tibi véniet; nam ille nec óritur, nec óccidit, quia semper manet.
     Diligéndo próximum, et curam habéndo de próximo tuo, iter agis. Quo iter agis, nisi ad Dóminum Deum, ad eum, quem dilígere debémus ex toto corde, ex tota ánima, ex tota mente? Ad Dóminum enim nondum pervénimus, sed próximum nobíscum habémus. Porta ergo eum, cum quo ámbulas, ut ad eum pervénias, cum quo manére desíderas.

RESPONSORIUM

1 Io 4, 10-11. 16

R. Deus diléxit nos et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris. * Si sic Deus diléxit nos, et nos debémus altérutrum dilígere.
V. Et nos, qui credídimus, cognóvimus caritátem, quam habet Deus in nobis. * Si sic Deus diléxit nos, et nos debémus altérutrum dilígere.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui, per beátum sacræ Vírginis partum, Fílii tui carnem humánis fecísti præiudíciis non tenéri, præsta, quǽsumus, ut, huius creatúræ novitáte suscépti, vetustátis antíquæ contágiis exuámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)