Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 |
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Pange, lingua, gloriósi
prœlium certáminis,
et super crucis tropǽo
dic triúmphum nóbilem,
quáliter redémptor orbis
immolátus vícerit.
De paréntis protoplásti
fraude factor cóndolens,
quando pomi noxiális
morte morsu córruit,
ipse lignum tunc notávit,
damna ligni ut sólveret.
Hoc opus nostræ salútis
ordo depopóscerat,
multifórmis perditóris
arte ut artem fálleret,
et medélam ferret inde,
hostis unde lǽserat.
Quando venit ergo sacri
plenitúdo témporis,
missus est ab arce Patris
Natus, orbis cónditor,
atque ventre virgináli
carne factus pródiit.
Lustra sex qui iam perácta
tempus implens córporis,
se volénte, natus ad hoc,
passióni déditus,
agnus in crucis levátur
immolándus stípite.
Æqua Patri Filióque,
ínclito Paráclito,
sempitérna sit beátæ
Trinitáti glória,
cuius alma nos redémit
atque servat grátia. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.
Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)
I
2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
ut non delínquam in lingua mea;
ponam ori meo custódiam, *
donec consístit peccátor advérsum me." –
3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
et dolor meus renovátus est.
4 Concáluit cor meum intra me, *
et in meditatióne mea exársit ignis.
5 Locútus sum in lingua mea: *
"Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
et númerum diérum meórum quis est, *
ut sciam quam brevis sit vita mea." –
6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
Etenim ut imágo pertránsit homo.
7 Etenim vánitas est et concitátur; *
thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.
Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.
8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
Spes mea apud te est.
9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
oppróbrium insipiénti ne ponas me.
10 Obmútui et non apériam os meum, *
quóniam tu fecísti. –
11 Amove a me plagas tuas: *
ab ictu manus tuæ ego deféci.
12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
Etenim vánitas omnis homo. –
13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
et clamórem meum áuribus pércipe.
Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
quóniam ádvena ego sum apud te, *
peregrínus sicut omnes patres mei.
14 Avértere a me, ut refrígerer, *
priúsquam ábeam et non sim ámplius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.
Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.
Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)
3 Quid gloriáris in malítia, *
qui potens es iniquitáte?
4 Tota die insídias cogitásti; *
lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.
5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
mendácium magis quam loqui æquitátem. *
6 Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –
7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
et radícem tuam de terra vivéntium.
8 Vidébunt iusti et timébunt *
et super eum ridébunt:
9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
et præváluit in insídiis suis.“ –
10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
Sperávi in misericórdia Dei *
in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
in conspéctu sanctórum tuórum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.
V.
Cum exaltátus fúero a terra.
R.
Omnia traham ad meípsum.
LECTIO PRIOR
De Epístola ad Hebrǽos
Fratres: Pacem sectámini cum ómnibus et sanctificatiónem, sine qua nemo vidébit Dóminum, providéntes, ne quis desit
grátiæ Dei, ne qua radix amaritúdinis sursum gérminans pertúrbet et per illam inquinéntur multi, ne quis fornicátor
aut profánus ut Esau, qui propter unam escam véndidit primogénita sua. Scitis enim quóniam et póstea cúpiens hereditáre
benedictiónem reprobátus est, non enim invénit pæniténtiæ locum, quamquam cum lácrimis inquisísset eam.
Non enim accessístis ad tractábilem et ardéntem ignem et túrbinem et calíginem et procéllam et tubæ sonum et vocem
verbórum, quam qui audiérunt, recusavérunt, ne ultra eis fíeret verbum; non enim portábant mandátum: «Et si béstia
tetígerit montem, lapidábitur»; et ita terríbile erat, quod videbátur, Móyses dixit: «Extérritus sum et tremebúndus».
Sed accessístis ad Sion montem et civitátem Dei vivéntis, Ierúsalem cæléstem, et multa mília angelórum, frequéntiam
et ecclésiam primogenitórum, qui conscrípti sunt in cælis, et iúdicem Deum ómnium, et spíritus iustórum, qui consummáti
sunt, et testaménti novi mediatórem Iesum et sánguinem aspersiónis, mélius loquéntem quam Abel.
Vidéte, ne recusétis loquéntem; si enim illi non effugérunt recusántes eum, qui super terram loquebátur, multo magis nos,
qui de cælis loquéntem avértimus; cuius vox movit terram tunc, modo autem pronuntiávit dicens: «Adhuc semel ego movébo
non solum terram sed et cælum». Hoc autem «adhuc semel» declárat mobílium translatiónem tamquam factórum,
ut máneant ea, quæ sunt immobília.
Itaque, regnum immóbile suscipiéntes, habeámus grátiam, per quam serviámus placéntes Deo cum reveréntia et metu; étenim
Deus noster ignis consúmens est.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem
Plenitúdinem dilectiónis qua nos ínvicem dilígere debémus, fratres caríssimi, definívit Dóminus dicens: Maiórem
hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis. Fit ex hoc cónsequens, quod idem iste
evangelísta Ioánnes in epístola sua dicit: Ut quemádmodum Christus pro nobis ánimam suam pósuit, sic et nos debeámus
pro frátribus ánimas pónere; diligéntes útique ínvicem sicut ipse diléxit nos, qui pro nobis ánimam suam pósuit.
Nimírum hoc est quod légitur in Provérbiis Salomónis: Si séderis cenáre ad mensam poténtis, consíderans intéllege
quæ apponúntur tibi; et sic mitte manum tuam, sciens quia tália te opórtet præparáre. Nam quæ mensa est poténtis,
nisi unde súmitur corpus et sanguis eius qui ánimam suam pósuit pro nobis? Et quid est ad eam sedére, nisi humíliter
accédere? Et quid est consideráre et intellégere quæ apponúntur tibi, nisi digne tantam grátiam cogitáre? Et quid est
sic míttere manum, ut scias quia tália te opórtet præparáre, nisi quod iam dixi, quia sicut pro nobis Christus ánimam
suam pósuit, sic et nos debémus ánimas pro frátribus pónere? Sicut enim ait apóstolus Petrus: Christus pro nobis
passus est, relínquens nobis exémplum, ut sequámur vestígia eius. Hoc est tália præparáre. Hoc beáti mártyres ardénti
dilectióne fecérunt; quorum si non inániter memórias celebrámus, atque in convívio quo et ipsi saturáti sunt, ad mensam
Dómini accédimus, opórtet, ut quemádmodum ipsi, et nos tália præparémus.
ídeo quippe ad ipsam mensam non sic eos commemorámus, quemádmodum álios qui in pace requiéscunt, ut étiam pro eis orémus,
sed magis ut ipsi pro nobis, ut eórum vestígiis adhæreámus; quia implevérunt ipsi caritátem qua Dóminus dixit non posse
esse maiórem. Tália enim suis frátribus exhibuérunt, quália de Dómini mensa páriter accepérunt.
Neque hoc ita dictum sit, quasi proptérea Dómino Christo pares esse possímus, si pro illo usque ad sánguinem martýrium
duxérimus. Ille potestátem hábuit ponéndi ánimam suam, et íterum suméndi eam; nos autem nec quantum vólumus vívimus,
et mórimur etiámsi nólumus; ille móriens mox in se occídit mortem, nos in eius morte liberámur a morte; illíus caro non
vidit corruptiónem, nostra post corruptiónem, in fine sǽculi per illum induétur incorruptiónem; ille nobis non indíguit
ut nos salvos fáceret, nos sine illo nihil póssumus fácere; ille se nobis palmítibus prǽbuit vitem, nos habére præter illum non póssumus vitam.
Postrémo etsi fratres pro frátribus moriántur, tamen in fraternórum peccatórum remissiónem nullíus sanguis mártyris
fúnditur, quod fecit ille pro nobis; neque in hoc quid imitarémur, sed quid gratularémur cóntulit nobis. Quátenus ergo
mártyres pro frátribus sánguinem suum fudérunt, háctenus tália exhibuérunt, quália de mensa domínica percepérunt.
Diligámus ergo ínvicem, sicut et Christus diléxit nos, et trádidit semetípsum pro nobis.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui pro nobis Fílium tuum crucis patíbulum subíre voluísti, ut inimíci a nobis expélleres potestátem,
concéde nobis fámulis tuis, ut resurrectiónis grátiam consequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)