Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
31 |
PER ANNUM, hebd. VIII
Pro O.P.: B. Iacobi Salomoni, presbyteri, pro commemoratione
In memoria S. Mariæ in sab.
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Noctu vel summo mane:
Lux ætérna, lumen potens,
dies indefíciens,
debellátor atræ noctis,
reparátor lúminis,
destructórque tenebrárum,
illustrátor méntium:
Quo nascénte suscitámur,
quo vocánte súrgimus;
faciénte quo beáti,
quo linquénte míseri;
quo a morte liberáti,
quo sumus perlúcidi;
Mortis quo victóres facti,
noctis atque sǽculi;
ergo nobis, rex ætérne,
lucem illam tríbue,
quæ fuscátur nulla nocte,
solo gaudens lúmine.
Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.
Diurno tempore:
Deus de nullo véniens,
Deus de Deo pródiens,
Deus ab his progrédiens,
in nos veni subvéniens.
Tu nostrum desidérium,
tu sis amor et gáudium;
in te nostra cupíditas
et sit in te iucúnditas.
Pater, cunctórum Dómine,
cum Génito de Vírgine,
intus et in circúitu
nos rege Sancto Spíritu.
Meménto, sancta Trínitas,
quod tua fecit bónitas,
creándo prius hóminem,
recreándo per sánguinem.
Nam quos creávit Unitas,
redémit Christi cáritas;
patiéndo tunc díligens,
nunc díligat nos éligens.
Tríadi sanctæ gáudium,
pax, virtus et impérium,
decus, omnipoténtia,
laus, honor, reveréntia. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.
Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)
I
1 Deus deórum Dóminus locútus est *
et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.
2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3 Deus noster véniet et non silébit:
ignis consúmens est in conspéctu eius *
et in circúitu eius tempéstas válida. –
4 Advocábit cælum desúrsum *
et terram discérnere pópulum suum:
5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“
6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
quóniam Deus iudex est.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.
Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.
7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
Israel, et testificábor advérsum te: *
Deus, Deus tuus ego sum.
8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.
9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
neque de grégibus tuis hircos. –
10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
iumentórum mille in móntibus.
11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
et, quod movétur in agro, meum est.
12 Si esuríero non dicam tibi; *
meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –
13 Numquid manducábo carnes taurórum *
aut sánguinem hircórum potábo?
14 Immola Deo sacrifícium laudis *
et redde Altíssimo vota tua;
15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
éruam te, et honorificábis me.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.
Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.
16 Peccatóri autem dixit Deus: †
„Quare tu enárras præcépta mea *
et assúmis testaméntum meum in os tuum?
17 Tu vero odísti disciplínam *
et proiecísti sermónes meos retrórsum. –
18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
et cum adúlteris erat pórtio tua.
19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
et lingua tua concinnábat dolos. –
20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.
21 Hæc fecísti, et tácui. †
Existimásti quod eram tui símilis. *
Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –
22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.
23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
et, qui immaculátus est in via, *
osténdam illi salutáre Dei.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.
V.
Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.
R.
Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.
LECTIO PRIOR
De libro Iob
Respóndens Iob amícis suis ait: «Tacéte paulísper, ut loquar ipse, et tránseat super me quodcúmque. Quare sumam carnes meas déntibus meis et ánimam meam ponam in mánibus meis? Etiámsi occíderit me, in ipso sperábo; verúmtamen vias meas in conspéctu eius árguam. Et hoc erit salus mea: non enim véniet in conspéctu eius omnis ímpius. Audíte sermónem meum et explicatiónem meam percípite áuribus vestris. Ecce iudícium parávi; scio quod iustus invéniar. Quis est, qui conténdat mecum? Tunc enim tacébo et consummábor. Duo tantum ne fácias mihi, et tunc a fácie tua non abscóndar: Manum tuam longe fac a me, et formído tua non me térreat. Voca me, et ego respondébo tibi; aut ipse loquar, et tu respondébis mihi. Quantas hábeo iniquitátes et peccáta? Scélera mea et delícta osténde mihi. Cur fáciem tuam abscóndis et arbitráris me inimícum tuum? Contra fólium, quod vento rápitur, dure agis et stípulam siccam perséqueris. Scribis enim contra me amaritúdines et occupátum me vis peccátis adulescéntiæ meæ. Posuísti in nervo pedem meum et observásti omnes sémitas meas et vestígia pedum meórum considerásti. Qui quasi uter consuméndus sum, et quasi vestiméntum, quod coméditur a tínea. Homo natus de mulíere, brevi vivens témpore, commotióne satiátur. Qui quasi flos egréditur et aréscit et fugit velut umbra et non pérmanet. Et dignum ducis super huiuscémodi aperíre óculos tuos et addúcere eum tecum in iudícium? Quis potest fácere mundum de immúndo? Ne unus quidem! Si statúti dies hóminis sunt, et númerus ménsium eius apud te est, et constitúti sunt términi eius, quos non præteríbit, avérte óculos tuos ab eo, ut quiéscat, donec solvat, sicut mercennárius, dies suos».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátibus sancti Zenónis Veronénsis epíscopi
Iob, quantum intéllegi datur, fratres caríssimi, Christi imáginem præferébat. Dénique comparátio
indúcat veritátem. Iob iustus dictus a Deo est. Ipse iustítia, de cuius fonte omnes, qui beáti sunt, gustant; ecce enim de
ipso dictum est: Oriétur vobis sol iustítiæ. Iob verax est appellátus. At est vera véritas Dóminus, qui ait in Evangélio: Ego sum via et véritas.
Iob dives fuit. Et quid dítius Dómino? cuius sunt omnes dívites servi, cuius est orbis totus omnísque natúra, beatíssimo
David dicénte: Dómini est terra et plenitúdo eius, orbis terrárum et univérsi qui hábitant in eo. Iob diábolus ter tentávit.
Simíliter, Evangelísta perhibénte, et Dóminum ter est tentáre conátus. Iob facultátes, quas hábuit, amísit. Et Dóminus
cæléstia sua bona amóre nostro negléxit pauperémque se fecit, ut nos dívites fáceret. Iob fílios furens diábolus interémit.
Et Dómini fílios prophétas insánus pópulus pharisǽus occídit. Iob ulcéribus maculátus est. Et Dóminus suméndo carnem
totíus humáni géneris peccatórum est sórdibus obsolefáctus.
Iob uxor sua hortátur, ut peccet. Et Dóminum, ut corruptélam seniórum sequátur, synagóga compéllit. Iob amíci sui insultásse
perhibéntur. Et Dómino sui sacerdótes, sui insultavére cultóres. Iob in sterquilínio pleno vérmibus sedet. Dóminus quoque
in vero sterquilínio, id est in huius mundi cæno versátus est inter ebulliéntes divérsis sceléribus ac libidínibus hómines, qui veri sunt vermes.
Iob et sanitátem recépit et facultátem. At Dóminus resúrgens non sanitátem tantum, sed immortalitátem in se credéntibus
prǽstitit dominiúmque totíus natúræ recuperávit, sicut est ipse testátus dicens: Omnia mihi trádita sunt a Patre meo.
Iob vicários fílios génuit. Dóminus quoque post prophétas fílios sanctos Apóstolos procreávit. Iob beátus quiévit in pace.
Dóminus autem manet benedíctus in ætérnum ante sǽcula et a sǽculis et in cuncta sǽcula sæculórum.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Da nobis, quǽsumus, Dómine, ut et mundi cursus pacífico nobis tuo órdine dirigátur,
et Ecclésia tua tranquílla devotióne lætétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)