lat

BREVIARIUM ROMANUM

3 october 2015
PER ANNUM, hebd. XXVI
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Lux ætérna, lumen potens,
dies indefíciens,
debellátor atræ noctis,
reparátor lúminis,
destructórque tenebrárum,
illustrátor méntium:

Quo nascénte suscitámur,
quo vocánte súrgimus;
faciénte quo beáti,
quo linquénte míseri;
quo a morte liberáti,
quo sumus perlúcidi;

Mortis quo victóres facti,
noctis atque sǽculi;
ergo nobis, rex ætérne,
lucem illam tríbue,
quæ fuscátur nulla nocte,
solo gaudens lúmine.

Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.

Diurno tempore:

Deus de nullo véniens,
Deus de Deo pródiens,
Deus ab his progrédiens,
in nos veni subvéniens.

Tu nostrum desidérium,
tu sis amor et gáudium;
in te nostra cupíditas
et sit in te iucúnditas.

Pater, cunctórum Dómine,
cum Génito de Vírgine,
intus et in circúitu
nos rege Sancto Spíritu.

Meménto, sancta Trínitas,
quod tua fecit bónitas,
creándo prius hóminem,
recreándo per sánguinem.

Nam quos creávit Unitas,
redémit Christi cáritas;
patiéndo tunc díligens,
nunc díligat nos éligens.

Tríadi sanctæ gáudium,
pax, virtus et impérium,
decus, omnipoténtia,
laus, honor, reveréntia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis

Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

4 Qui facit mirabília magna solus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

II

10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

III

16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

26 Confitémini Deo cæli, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

V. Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R. Et sémitas tuas édoce me.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Philippénses

4,10-23
Liberalitas Philippensium in Paulum

     Fratres: Gavísus sum autem in Dómino veheménter quóniam tandem aliquándo refloruístis pro me sentíre, sicut et sentiebátis, opportunitáte autem carebátis. Non quasi propter penúriam dico, ego enim dídici, in quibus sum, suffíciens esse. Scio et humiliári, scio et abundáre; ubíque et in ómnibus institútus sum et satiári et esuríre et abundáre et penúriam pati. Omnia possum in eo, qui me confórtat.
     Verúmtamen bene fecístis communicántes tribulatióni meæ. Scitis autem et vos, Philippénses, quod in princípio evangélii, quando proféctus sum a Macedónia, nulla mihi ecclésia communicávit in ratióne dati et accépti nisi vos soli; quia et Thessalónicam et semel et bis in usum mihi misístis. Non quia quæro datum, sed requíro fructum, qui abúndet in ratiónem vestram. Accépi autem ómnia et abúndo; replétus sum accéptis ab Epaphrodíto, quæ misístis, odórem suavitátis, hóstiam accéptam, placéntem Deo. Deus autem meus implébit omne desidérium vestrum secúndum divítias suas in glória in Christo Iesu. Deo autem et Patri nostro glória in sǽcula sæculórum. Amen.
     Salutáte omnem sanctum in Christo Iesu. Salútant vos, qui mecum sunt, fratres. Salútant vos omnes sancti, máxime autem, qui de Cǽsaris domo sunt.
     Grátia Dómini Iesu Christi cum spíritu vestro. Amen.

RESPONSORIUM

Phil 4, 12-13; 2 Cor 12, 10a

R. Scio et humiliári et abundáre, et satiári et esuríre, et abundáre et penúriam pati. * Omnia possum in eo qui me confórtat.
V. Pláceo mihi in infirmitátibus et in angústiis, pro Christo. * Omnia possum in eo qui me confórtat.

LECTIO ALTERA

E Libro sancti Gregórii Nysséni epíscopi De Institúto christiáno

(PG 46, 295-300)

Certa bonum certámen fidei

     Si quæ in Christo nova creatúra, vétera transiérunt. Céterum novam creatúram appellávit Spíritus Sancti inhabitatiónem, in puro et inculpáto corde omníque malítia atque improbitáte ac dedécore líbero. Nam quando ánimus peccátum ódio prosecútus fúerit ac se pro víribus virtútis administratióni tradíderit atque cum vita commutátus Spíritus in se grátiam accéperit, novus efféctus est totus et reparátus atque instaurátus. Quin étiam istud: Expurgáte vetus ferméntum, ut sitis nova conspérsio. Et hoc quoque: Epulémur, non in ferménto véteri, sed in ázymis sinceritátis et veritátis. Hæc, inquam, cum iis, quæ de nova creatúra dicta sunt, cónsonant.
     Enimvéro multos tentátor ánimæ nostræ láqueos tendit; infírmior autem est per se humána natúra quam ut victóriam ex illo reportáre possit. Idcírco étiam Apóstolus armáre nos iubet membra armis cæléstibus: Indúite, inquit, lorícam iustítiæ, et calceáte pedes in præparatióne Evangélii pacis, et state succíncti lumbos vestros in veritáte. Vidésne quot salútis modos Apóstolus tibi subindicárit, qui ad unam vitam eandémque metam tendunt; in quibus fácile vitæ currículum quod ad mandatórum Dei ápicem spectat, explétur. In álio loco ipse Apóstolus dicit: Per patiéntiam currámus ad propósitum nobis certámen, aspiciéntes in auctórem fídei et consummatórem Iesum.
     Quocírca opus est eum qui huius vitæ res præcláras plane déspicit, et omnem mundánam glóriam ábnegat, étiam cum vita ánimam própriam abnegáre. Animæ vero abnegátio est, voluntátem suam nusquam quǽrere, sed Dei voluntátem, eáque véluti bona gubernatríce uti; deínde nihil nisi id quod commúne est possidére. Sic namque expedítius erit, quod a præpósitis iniúnctum erit, cum iucunditáte et spe alácriter perfícere, ut servum Christi, et ad commúnem fratrum usum redémptum. Hoc enim vult étiam Dóminus cum ait: Qui vult inter vos primus et magnus esse, ómnium sit postrémus et ómnium servus.
     Verum eiúsmodi servitútem apud hómines gratuítam esse opórtet, et qui talis est, ómnibus debet súbici, ac véluti usúræ débitor frátribus inservíre. Etenim decet in præfectúra constitútos, maiórem quidem quam álii labórem suscípere, submíssius vero quam súbditi se gérere, ac pro servi imágine exemplóve vitam suam áliis exhibére, dum illud réputant depósitum esse Dei, qui fídei suæ commíssi sunt.
     Sic ígitur præpósitos opórtet fratrum curam habére, ut probi tenerórum educatóres puerórum, qui ipsis a paréntibus tráditi sunt. Si ita ínvicem affécti fuéritis, cum subiécti, tum magístri, illi quidem cum gáudio iussis ac mandátis obtemperántes, hi vero cum voluptáte fratres ad perféctum statum provehéntes: et si honóribus ínvicem præveniátis, angelórum in terris vitam degétis.

RESPONSORIUM

Gal 5, 13; 1 Cor 10, 32

R. Vos in libertátem vocáti estis, tantum ne libertátem in occasiónem detis carni; * Sed per caritátem servíte ínvicem.
V. Sine offensióne estóte Iudǽis et Græcis et ecclésiæ Dei. * Sed per caritátem servíte ínvicem.

ORATIO

Orémus:

Deus, qui omnipoténtiam tuam parcéndo máxime et miserándo maniféstas, grátiam tuam super nos indesinénter infúnde, ut, ad tua promíssa curréntes, cæléstium bonórum fácias esse consórtes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)