Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. IV
Pro O.P.: S. Agnetis de Montepulciano, virginis, memoria
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.
Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.
Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.
Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.
Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.
Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.
Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius. Allelúia.
Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)
I
1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.
2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –
3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
qui sanat omnes infirmitátes tuas;
4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;
5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –
6 Fáciens iustítias Dóminus *
et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.
7 Notas fecit vias suas Móysi, *
fíliis Israel adinventiónes suas.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius. Allelúia.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se. Allelúia.
8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
longánimis et multæ misericórdiæ.
9 Non in perpétuum conténdet, *
neque in ætérnum irascétur.
10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –
11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
præváluit misericórdia eius super timéntes eum;
12 quantum distat ortus ab occidénte, *
longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
misértus est Dóminus timéntibus se.
14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
recordátus est quóniam pulvis sumus.
15 Homo sicut fenum dies eius, *
tamquam flos agri sic efflorébit.
16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
et non cognóscet eum ámplius locus eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se. Allelúia.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius. Allelúia.
17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
et usque in ætérnum super timéntes eum; *
et iustítia illíus in fílios filiórum,
18 in eos, qui servant testaméntum eius *
et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.
19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –
20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
in audiéndo vocem sermónum eius.
21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
in omni loco dominatiónis eius. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius. Allelúia.
V.
Deus suscitávit Christum a mórtuis, allelúia.
R.
Ut fides nostra et spes esset in Deo, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Ego Ioánnes vidi: et ecce nubem cándidam, et supra nubem sedéntem quasi Fílium hóminis, habéntem super caput suum
corónam áuream et in manu sua falcem acútam. Et alter ángelus exívit de templo clamans voce magna ad sedéntem super
nubem: «Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora, ut metátur, quóniam áruit messis terræ». Et misit, qui sedébat
supra nubem, falcem suam in terram, et messa est terra.
Et álius ángelus exívit de templo, quod est in cælo, habens et ipse falcem acútam. Et álius ángelus de altári, habens
potestátem supra ignem, et clamávit voce magna ad eum, qui habébat falcem acútam dicens: «Mitte falcem tuam acútam et
vindémia botros víneæ terræ, quóniam matúræ sunt uvæ eius». Et misit ángelus falcem suam in terram et vindemiávit víneam
terræ et misit in lacum iræ Dei magnum. Et calcátus est lacus extra civitátem, et exívit sanguis de lacu usque ad frenos
equórum per stádia mille sescénta.
Et vidi áliud signum in cælo magnum et mirábile: ángelos septem habéntes plagas septem novíssimas, quóniam in illis consummáta est ira Dei.
Et vidi tamquam mare vítreum mixtum igne, et eos, qui vicérunt béstiam et imáginem illíus et númerum nóminis eius,
stantes supra mare vítreum, habéntes cítharas Dei. Et cantant cánticum Móysis servi Dei et cánticum Agni dicéntes:
«Magna et mirabília ópera tua, Dómine Deus omnípotens; iustæ et veræ viæ tuæ, Rex géntium! Quis non timébit, Dómine,
et glorificábit nomen tuum? Quia solus Sanctus, quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, quóniam iudícia tua manifestáta sunt».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Hilárii epíscopi De Trinitáte
Si vere Verbum caro factum est, et vere nos Verbum carnem cibo domínico súmimus; quómodo non naturáliter manére
in nobis existimándus est, qui et natúram carnis nostræ iam inseparábilem sibi homo natus assúmpsit, et natúram
carnis suæ ad natúram æternitátis sub sacraménto nobis communicándæ carnis admíscuit? Ita enim omnes unum sumus,
quia et in Christo Pater est, et Christus in nobis est. Est ergo in nobis ipse per carnem, et sumus in eo; dum
secum hoc, quod nos sumus, in Deo est.
Quam autem in eo per sacraméntum communicátæ carnis et sánguinis simus, ipse testátur dicens: Et hic mundus me
iam non videt; vos autem me vidébitis, quóniam ego vivo, et vos vivétis; quóniam ego in Patre meo, et vos in me,
et ego in vobis. Si voluntátis tantum unitátem intéllegi vellet, cur gradum quendam atque órdinem consummándæ
unitátis expósuit, nisi ut, cum ille in Patre per natúram divinitátis esset, nos contra in eo per corporálem eius
nativitátem, et ille rursum in nobis per sacramentórum inésse mystérium crederétur; ac sic perfécta per Mediatórem
únitas docerétur, cum nobis in se manéntibus ipse manéret in Patre, et in Patre manens manéret in nobis; et ita
ad unitátem Patris proficerémus, cum, qui in eo naturáliter secúndum nativitátem inest, nos quoque in eo naturáliter
inessémus, ipso in nobis naturáliter permanénte?
Quam autem naturális in nobis hæc únitas sit, ipse ita testátus est: Qui edit carnem meam, et bibit sánguinem meum,
in me manet, et ego in eo. Non enim quis in eo erit, nisi in quo ipse fúerit: eius tantum in se assúmptam habens carnem, qui suam súmpserit.
Perféctæ autem huius unitátis sacraméntum supérius iam docúerat, dicens: Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo
per Patrem; et qui manducáverit meam carnem, et ipse vivet per me. Vivit ergo per Patrem; et quo modo per Patrem
vivit, eódem modo nos per carnem eius vívimus.
Omnis enim comparátio ad intellegéntiæ formam præsúmitur, ut id, de quo ágitur, secúndum propósitum exémplum
assequámur. Hæc ergo vitæ nostræ causa est, quod in nobis carnálibus manéntem per carnem Christum habémus;
victúris nobis per eum ea condicióne, qua vivit ille per Patrem.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, vita fidélium, glória humílium, beatitúdo iustórum, ad preces súpplicum benígnus inténde, ut, qui promíssa tuæ sítiunt
largitátis, de tua semper abundántia repleántur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)