Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
Dominica Pentecostes, sollemnitas
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Lux iucúnda, lux insígnis,
qua de throno missus ignis
in Christi discípulos,
Corda replet, linguas ditat,
ad concórdes nos invítat
cordis, linguæ módulos.
Consolátor alme, veni,
linguas rege, corda leni:
nihil fellis aut venéni
sub tua præséntia.
Nova facti creatúra,
te laudámus mente pura,
grátiæ nunc, sed natúra
prius iræ fílii.
Tu qui dator es et donum,
nostri cordis omne bonum,
cor ad laudem redde pronum,
nostræ linguæ formans sonum
in tua præcónia.
Tu nos purges a peccátis,
auctor ipse pietátis,
et in Christo renovátis
da perféctæ novitátis
plena nobis gáudia. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Spíritus ubi vult spirat, et vocem eius audis; et nescis unde véniat aut quo vadat, allelúia.
Si quis in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova. (2 Cor 5, 17)
I
1 Bénedic, ánima mea, Dómino. *
Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter!
Maiestátem et decórem induísti, *
2 amíctus lúmine sicut vestiménto. –
Exténdens cælum sicut velum, *
3 qui éxstruis in aquis cenácula tua.
Qui ponis nubem ascénsum tuum, *
qui ámbulas super pennas ventórum.
4 Qui facis ángelos tuos spíritus *
et minístros tuos ignem uréntem. –
5 Qui fundásti terram super stabilitátem suam, *
non inclinábitur in sǽculum sǽculi.
6 Abýssus sicut vestiméntum opéruit eam, *
super montes stabant aquæ. –
7 Ab increpatióne tua fúgiunt, *
a voce tonítrui tui formídant.
8 Ascéndunt in montes et descéndunt in valles, *
in locum, quem statuísti eis.
9 Términum posuísti, quem non transgrediéntur, *
neque converténtur operíre terram. –
10 Qui emíttis fontes in torréntes; *
inter médium móntium pertransíbunt,
11 potábunt omnes béstias agri, *
exstínguent ónagri sitim suam.
12 Super ea vólucres cæli habitábunt, *
de médio ramórum dabunt voces.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Spíritus ubi vult spirat, et vocem eius audis; et nescis unde véniat aut quo vadat, allelúia.
Ant. 2 Factus est repénte de cælo sonus adveniéntis spíritus veheméntis, allelúia.
13 Rigas montes de cenáculis tuis, *
de fructu óperum tuórum sátias terram.
14 Prodúcis fenum iuméntis *
et herbam servitúti hóminum,
edúcens panem de terra *
15 et vinum, quod lætíficat cor hóminis;
exhílarans fáciem in óleo, *
panis autem cor hóminis confírmat. –
16 Saturabúntur ligna Dómini *
et cedri Líbani, quas plantávit.
17 Illic pásseres nidificábunt, *
eródii domus in vértice eárum.
18 Montes excélsi cervis, *
petræ refúgium hyrácibus. –
19 Fecit lunam ad témpora signánda, *
sol cognóvit occásum suum.
20 Posuísti ténebras, et facta est nox: *
in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ,
21 cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant *
et quǽrant a Deo escam sibi.
22 Oritur sol, et congregántur, *
et in cubílibus suis recúmbunt.
23 Exit homo ad opus suum *
et ad operatiónem suam usque ad vésperum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Factus est repénte de cælo sonus adveniéntis spíritus veheméntis, allelúia.
Ant. 3 Emítte Spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ, allelúia.
24 Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine! †
Omnia in sapiéntia fecísti, *
impléta est terra creatúra tua.
25 Hoc mare magnum et spatiósum et latum: †
illic reptília, quorum non est númerus, *
animália pusílla cum magnis;
26 illic naves pertransíbunt, *
Levíathan, quem formásti ad ludéndum cum eo. –
27 Omnia a te exspéctant, *
ut des illis escam in témpore suo.
28 Dante te illis, cólligent, *
aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.
29 Averténte autem te fáciem, turbabúntur; †
áuferes spíritum eórum, et defícient *
et in púlverem suum reverténtur.
30 Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, *
et renovábis fáciem terræ. –
31 Sit glória Dómini in sǽculum; *
lætétur Dóminus in opéribus suis.
32 Qui réspicit terram et facit eam trémere, *
qui tangit montes, et fúmigant.
33 Cantábo Dómino in vita mea, *
psallam Deo meo quámdiu sum.
34 Iucúndum sit ei elóquium meum, *
ego vere delectábor in Dómino. –
35 Defíciant peccatóres a terra †
et iníqui, ita ut non sint. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Emítte Spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ, allelúia.
V.
Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúia.
R.
Et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúia.
LECTIO PRIOR
De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Romános
Fratres: Qui secúndum carnem sunt, quæ carnis sunt, sápiunt; qui vero secúndum Spíritum,
quæ sunt Spíritus. Nam sapiéntia carnis mors, sapiéntia autem Spíritus vita et pax; quóniam sapiéntia carnis inimicítia
est in Deum, legi enim Dei non subícitur, nec enim potest. Qui autem in carne sunt, Deo placére non possunt.
Vos autem in carne non estis, sed in spíritu, si tamen Spíritus Dei hábitat in vobis. Si quis autem Spíritum Christi non
habet, hic non est eius. Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mórtuum est propter peccátum, spíritus vero vita
propter iustítiam. Quod si Spíritus eius, qui suscitávit Iesum a mórtuis, hábitat in vobis, qui suscitávit Christum a
mórtuis, vivificábit et mortália córpora vestra per inhabitántem Spíritum suum in vobis.
Ergo, fratres, debitóres sumus, non carni, ut secúndum carnem vivámus. Si enim secúndum carnem vixéritis, moriémini; si
autem Spíritu ópera córporis mortificátis, vivétis. Quicúmque enim Spíritu Dei agúntur, hi fílii Dei sunt. Non enim
accepístis spíritum servitútis íterum in timórem, sed accepístis Spíritum adoptiónis filiórum, in quo clamámus: «Abba,
Pater!». Ipse Spíritus testimónium reddit una cum spíritu nostro quod sumus fílii Dei. Si autem fílii, et herédes: herédes
quidem Dei, coherédes autem Christi, si tamen compátimur, ut et conglorificémur. Exístimo enim quod non sunt condígnæ
passiónes huius témporis ad futúram glóriam, quæ revelánda est in nobis.
Nam exspectátio creatúræ revelatiónem filiórum Dei exspéctat; vanitáti enim creatúra subiécta est, non volens sed propter
eum, qui subiécit, in spem, quia et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis in libertátem glóriæ filiórum Dei.
Scimus enim quod omnis creatúra congemíscit et compárturit usque adhuc; non solum autem, sed et nos ipsi primítias Spíritus
habéntes, et ipsi intra nos gémimus adoptiónem filiórum exspectántes, redemptiónem córporis nostri. Spe enim salvi facti
sumus; spes autem, quæ vidétur, non est spes; nam, quod videt quis, sperat? Si autem, quod non vidémus, sperámus, per patiéntiam exspectámus.
Simíliter autem et Spíritus ádiuvat infirmitátem nostram; nam quid orémus, sicut opórtet, nescímus, sed ipse Spíritus
interpéllat gemítibus inenarrabílibus; qui autem scrutátur corda, scit quid desíderet Spíritus, quia secúndum Deum póstulat pro sanctis.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Irenǽi epíscopi Advérsus hǽreses
Dóminus, potestátem regeneratiónis in Deum dans discípulis, dicébat eis: Eúntes, docéte omnes gentes, baptizántes
eos in nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti.
Hunc enim promísit per prophétas effúndere se in novíssimis tempóribus super servos et ancíllas, ut prophétent;
unde et in Fílium Dei, fílium hóminis factum, descéndit, cum ipso assuéscens habitáre in génere humáno et requiéscere
in homínibus et habitáre in plásmate Dei, voluntátem Patris óperans in ipsis et rénovans eos a vetustáte in novitátem Christi.
Hunc Spíritum descendísse Lucas ait post ascénsum Dómini super discípulos in Pentecóste, habéntem potestátem ómnium
géntium ad intróitum vitæ et ad apertiónem novi testaménti; unde et ómnibus linguis conspirántes hymnum dicébant Deo,
Spíritu ad unitátem redigénte distántes tribus, et primítias ómnium géntium offerénte Patri.
Unde et Dóminus pollícitus est míttere se Paráclitum, qui nos aptáret Deo. Sicut enim de árido trítico massa una
fíeri non potest sine umóre, neque unus panis, ita nec nos multi unum fíeri in Christo Iesu poterámus sine aqua,
quæ de cælo est. Et sicut árida terra si non percípiat umórem non fructíficat, sic et nos, lignum áridum exsisténtes
primum, numquam fructificarémus vitam sine supérna voluntária plúvia.
Córpora enim nostra per lavácrum illam, quæ est ad incorruptiónem, unitátem accepérunt, ánimæ autem per Spíritum.
Spíritus Dei descéndit in Dóminum, Spíritus sapiéntiæ et intelléctus, Spíritus consílii et virtútis, Spíritus sciéntiæ
et pietátis, Spíritus timóris Dei, quem ipsum íterum dedit Ecclésiæ, in omnem terram mittens de cælis Paráclitum, ubi
et diábolum tamquam fulgur proiéctum, ait Dóminus; quaprópter necessárius nobis est ros Dei, ut non comburámur neque
infructuósi efficiámur, et, ubi accusatórem habémus, illic habeámus et Paráclitum, commendánte Dómino Spirítui Sancto
suum hóminem, qui incíderat in latrónes, cui ipse misértus est et ligávit vúlnera eius, dans duo denária regália, ut,
per Spíritum imáginem et inscriptiónem Patris et Fílii accipiéntes, fructificémus créditum nobis denárium, multiplicátum Dómino annumerántes.
RESPONSORIUM
HYMNUS
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.
ORATIO
Orémus:
Deus, qui sacraménto festivitátis hodiérnæ univérsam Ecclésiam tuam in omni gente et natióne sanctíficas,
in totam mundi latitúdinem Spíritus Sancti dona defúnde, et, quod inter ipsa evangélicæ prædicatiónis exórdia operáta est
divína dignátio, nunc quoque per credéntium corda perfúnde. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)