Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. VI
Pro O.P.: Patrocinii beátæ Mariæ Virginis supra Ordinem Fratrum prædicatorum universum, memoria
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.
Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.
Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.
Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.
Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.
Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.
Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet. Allelúia.
Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)
I
1 Noli æmulári in malignántibus, *
neque zeláveris faciéntes iniquitátem,
2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
et quemádmodum herba virens décident. –
3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
et inhabitábis terram et pascéris in fide.
4 Delectáre in Dómino, *
et dabit tibi petitiónes cordis tui. –
5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
et ipse fáciet;
6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
et iudícium tuum tamquam merídiem. –
7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
in hómine, qui molítur insídias.
8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
noli æmulári, quod vertit ad malum,
9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –
10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
et quæres locum eius et non invénies.
11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
et delectabúntur in multitúdine pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet. Allelúia.
Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus. Allelúia.
12 Insidiábitur peccátor iusto *
et stridébit super eum déntibus suis.
13 Dóminus autem irridébit eum, *
quóniam próspicit quod véniet dies eius. –
14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
intendérunt arcum suum,
ut deíciant páuperem et ínopem, *
ut trucídent recte ambulántes in via.
15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
et arcus eórum confringétur. –
16 Mélius est módicum iusto *
super divítias peccatórum multas,
17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
confírmat autem iustos Dóminus. –
18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
et heréditas eórum in ætérnum erit.
19 Non confundéntur in témpore malo *
et in diébus famis saturabúntur. –
20 Quia peccatóres períbunt, †
inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
quemádmodum fumus defícient. –
21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
iustus autem miserétur et tríbuet.
22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
maledícti autem eius exterminabúntur. –
23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
et viam eius volet.
24 Cum cecíderit, non collidétur, *
quia Dóminus susténtat manum eius. –
25 Iúnior fui et sénui †
et non vidi iustum derelíctum, *
nec semen eius quǽrens panem.
26 Tota die miserétur et cómmodat, *
et semen illíus in benedictióne erit. –
27 Declína a malo et fac bonum, *
et inhabitábis in sǽculum sǽculi,
28 quia Dóminus amat iudícium *
et non derelínquet sanctos suos.
Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
et semen impiórum exterminábitur.
29 Iusti autem hereditábunt terram *
et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus. Allelúia.
Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius. Allelúia.
30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
et lingua eius loquétur iudícium;
31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
et non vacillábunt gressus eius.
32 Consíderat peccátor iustum *
et quærit mortificáre eum;
33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –
34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.
35 Vidi ímpium superexaltátum *
et elevátum sicut cedrum viréntem;
36 et transívit, et ecce non erat, *
et quæsívi eum, et non est invéntus. –
37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
quóniam est postéritas hómini pacífico.
38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
postéritas impiórum exterminábitur.
39 Salus autem iustórum a Dómino, *
et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
quia speravérunt in eo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius. Allelúia.
V.
Christus resúrgens ex mórtuis iam non móritur, allelúia.
R.
Mors illi ultra non dominábitur, allelúia.
LECTIO PRIOR
De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli
Scribo vobis, filíoli: Remíssa sunt vobis peccáta propter nomen eius. Scribo vobis, patres: Nostis eum, qui ab inítio
est. Scribo vobis, adulescéntes: Vicístis Malígnum. Scripsi vobis, párvuli: Nostis Patrem. Scripsi vobis, patres:
Nostis eum, qui ab inítio est. Scripsi vobis, adulescéntes: Fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicístis Malígnum.
Nolíte dilígere mundum neque ea, quæ in mundo sunt. Si quis díligit mundum, non est cáritas Patris in eo; quóniam
omne, quod est in mundo, iactántia divitiárum et concupiscéntia oculórum et supérbia vitæ, non est ex Patre, sed
ex mundo est. Et mundus transit et concupiscéntia eius; qui autem facit voluntátem Dei, manet in ætérnum.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Commentário sancti Cyrílli Alexandríni epíscopi in Evangélium Ioánnis
Uniónem corporálem cum Christo nos cónsequi, quotquot sanctæ eius carnis sumus partícipes, testátur Paulus, de mystério
pietátis dicens: Quod áliis generatiónibus non est ágnitum fíliis hóminum, sícuti nunc revelátum est sanctis apóstolis
eius et prophétis in Spíritu, gentes esse coherédes et concorporáles et compartícipes promissiónis in Christo Iesu.
Quod si concorporáles sumus omnes inter nos in Christo, neque solum inter nos, sed et ei nimírum qui in nobis est per
suam carnem; quómodo non tam apérte unum sumus omnes, et inter nos, et in Christo? Christus enim est unitátis vínculum,
cum idem sit Deus et homo.
De unióne vero spiritáli, eándem viam sequéntes, dicémus rursus, nos omnes, accépto uno et eódem Spíritu, Sancto nimírum,
commiscéri quodámmodo et inter nos, et cum Deo. Licet enim multi seórsim simus, et in unoquóque nostrum Christus Spíritum
Patris ac suum inhabitáre fáciat, unus tamen est ac indivisíbilis, qui Spíritus ínvicem distínctos, quátenus singuláriter
subsístunt, in unitátem cólligit per seípsum, et omnes velut unum quid cerni facit in seípso.
Quemádmodum enim sanctæ carnis virtus concorporáles reddit eos, in quibus est, eódem, opínor, modo unus in ómnibus
indivisíbilis inhábitans Dei Spíritus ad unitátem spiritálem omnes cogit.
Idcírco nos rursus divínus Paulus compellébat: Supportántes ínvicem in caritáte, sollíciti serváre unitátem spíritus,
in vínculo pacis, unum corpus, et unus Spíritus, sicut vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ. Unus Dóminus,
una fides, unum baptísma, unus Deus et Pater ómnium, qui est super omnes et per ómnia et in ómnibus. Uno enim diversánte
in nobis Spíritu, unus ómnium Pater in nobis erit Deus per Fílium, ad unitátem mútuam et suam addúcens ea quæ Spíritus partícipant.
Quod autem Sancto Spirítui per participatiónem uniámur, hinc quoque quodámmodo, maniféstum est. Nam si animáli vita
relícta spíritus légibus semel obtemperavérimus; nonne patet ómnibus nos, vita quodámmodo nostra relícta, et coniúncto
nobis Sancto Spíritu, cæléstem conformatiónem nactos in áliam quodámmodo natúram transformátos, non iam hómines tantum,
sed et fílios Dei ac cæléstes hómines nuncupári, ex eo quod divínæ consórtes natúræ sumus rédditi?
Unum ígitur omnes sumus in Patre et Fílio ac Sancto Spíritu: unum, inquam, hábitus identitáte, unum conformatióne
secúndum pietátem, et communióne sanctæ carnis Christi, et participatióne uníus et Sancti Spíritus.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Semper exsúltet pópulus tuus, Deus, renováta ánimæ iuventúte, ut, qui nunc lætátur in adoptiónis se glóriam restitútum,
resurrectiónis diem spe certæ gratulatiónis exspéctet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)