Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XVI
In memoria S. Mariæ in sab.
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Noctu vel summo mane:
Lux ætérna, lumen potens,
dies indefíciens,
debellátor atræ noctis,
reparátor lúminis,
destructórque tenebrárum,
illustrátor méntium:
Quo nascénte suscitámur,
quo vocánte súrgimus;
faciénte quo beáti,
quo linquénte míseri;
quo a morte liberáti,
quo sumus perlúcidi;
Mortis quo victóres facti,
noctis atque sǽculi;
ergo nobis, rex ætérne,
lucem illam tríbue,
quæ fuscátur nulla nocte,
solo gaudens lúmine.
Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.
Diurno tempore:
Deus de nullo véniens,
Deus de Deo pródiens,
Deus ab his progrédiens,
in nos veni subvéniens.
Tu nostrum desidérium,
tu sis amor et gáudium;
in te nostra cupíditas
et sit in te iucúnditas.
Pater, cunctórum Dómine,
cum Génito de Vírgine,
intus et in circúitu
nos rege Sancto Spíritu.
Meménto, sancta Trínitas,
quod tua fecit bónitas,
creándo prius hóminem,
recreándo per sánguinem.
Nam quos creávit Unitas,
redémit Christi cáritas;
patiéndo tunc díligens,
nunc díligat nos éligens.
Tríadi sanctæ gáudium,
pax, virtus et impérium,
decus, omnipoténtia,
laus, honor, reveréntia. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.
Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)
I
1 Deus deórum Dóminus locútus est *
et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.
2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3 Deus noster véniet et non silébit:
ignis consúmens est in conspéctu eius *
et in circúitu eius tempéstas válida. –
4 Advocábit cælum desúrsum *
et terram discérnere pópulum suum:
5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“
6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
quóniam Deus iudex est.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.
Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.
7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
Israel, et testificábor advérsum te: *
Deus, Deus tuus ego sum.
8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.
9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
neque de grégibus tuis hircos. –
10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
iumentórum mille in móntibus.
11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
et, quod movétur in agro, meum est.
12 Si esuríero non dicam tibi; *
meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –
13 Numquid manducábo carnes taurórum *
aut sánguinem hircórum potábo?
14 Immola Deo sacrifícium laudis *
et redde Altíssimo vota tua;
15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
éruam te, et honorificábis me.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.
Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.
16 Peccatóri autem dixit Deus: †
„Quare tu enárras præcépta mea *
et assúmis testaméntum meum in os tuum?
17 Tu vero odísti disciplínam *
et proiecísti sermónes meos retrórsum. –
18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
et cum adúlteris erat pórtio tua.
19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
et lingua tua concinnábat dolos. –
20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.
21 Hæc fecísti, et tácui. †
Existimásti quod eram tui símilis. *
Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –
22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.
23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
et, qui immaculátus est in via, *
osténdam illi salutáre Dei.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.
V.
Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.
R.
Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.
LECTIO PRIOR
De Epístola secúnda ad Corínthios
Fratres: Adiuvántes et exhortámur, ne in vácuum grátiam Dei recipiátis — ait enim: «Témpore accépto exaudívi te et in die salútis adiúvi te».
Ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis — némini dantes ullam offensiónem, ut non vituperétur ministérium, sed in ómnibus exhibéntes
nosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, in tribulatiónibus, in necessitátibus, in angústiis, in plagis, in carcéribus, in seditiónibus,
in labóribus, in vigíliis, in ieiúniis, in castitáte, in sciéntia, in longanimitáte, in suavitáte, in Spíritu Sancto, in caritáte non ficta, in
verbo veritátis, in virtúte Dei; per arma iustítiæ a dextris et sinístris, per glóriam et ignobilitátem, per infámiam et bonam famam; ut seductóres
et veráces, sicut qui ignóti et cógniti, quasi moriéntes, et ecce vívimus, ut castigáti et non mortificáti, quasi tristes, semper autem gaudéntes,
sicut egéntes, multos autem locupletántes, tamquam nihil habéntes et ómnia possidéntes.
Os nostrum patet ad vos, o Corínthii, cor nostrum dilatátum est. Non angustiámini in nobis, sed angustiámini in viscéribus vestris; eándem autem
habéntes remuneratiónem, tamquam fíliis dico, dilatámini et vos.
Nolíte iugum dúcere cum infidélibus! Quæ enim participátio iustítiæ cum iniquitáte? Aut quæ socíetas luci ad ténebras? Quæ autem convéntio Christi
cum Béliar, aut quæ pars fidéli cum infidéli? Qui autem consénsus templo Dei cum idólis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus:
«Inhabitábo in illis et inambulábo et ero illórum Deus, et ipsi erunt mihi pópulus. Propter quod exíte de médio eórum et separámini, dicit
Dóminus, et immúndum ne tetigéritis; et ego recípiam vos et ero vobis in Patrem, et vos éritis mihi in fílios et fílias, dicit Dóminus omnípotens».
Has ígitur habéntes promissiónes, caríssimi, mundémus nos ab omni inquinaménto carnis et spíritus, perficiéntes sanctificatiónem in timóre Dei.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Epístolam secúndam ad Corínthios
Cor nostrum dilatátum est. Quemádmodum enim id, quod calórem affert, dilatáre solet, ita étiam
caritátis munus est dilatáre: cálida quippe ac fervens est virtus. Hæc os quoque Pauli aperiébat et cor dilatábat. «Neque enim ore
tantum amo, inquit; verum étiam cor ipsum in amóre cónsonat: ídeo cum fidúcia loquor, toto ore ac tota mente». Non enim Pauli corde
quidquam látius erat, quod pios omnes, perínde atque amásius quíspiam, ádeo arcto amóre complectebátur, non sese scindénte ipsíus amicítia
et imbecillitátem contrahénte, sed íntegra in unoquóque manénte. Et quid mirum talem ipsíus in pios viros ánimum fuísse, cum étiam in infidélibus
cor ipsíus univérsum terrárum orbem amplecterétur?
ídeo non dixit: «Amo vos», sed, quod maiórem émphasim habet: Os nostrum patet, cor nostrum dilatátum est; omnes intus habémus, ac ne id quidem
utcúmque, sed cum ingénti amplitúdine. Nam qui amátur, in íntimo amántis corde sine ullo metu obámbulat; idcírco ait: Non angustiámini in nobis,
angustiámini autem in viscéribus vestris. Obiurgatiónem vide non parva indulgéntia temperátam: id quod magnópere amántium est. Non dixit: «Vos me
non amátis», sed: «Non pari modo»; neque enim vult aspérius eos insectári.
Ac passim cérnere est quómodo incredíbili quodam fidélium amóre flagret, si quis ex síngulis epístolis testimónia séligat. Ad Romános enim scribens
ait: Cúpio vidére vos; et: Sæpe propósui veníre ad vos; et: Si quo modo tandem aliquándo prósperum iter hábeam ad vos. Ad Gálatas autem hæc dicit:
Filíoli mei, quos íterum partúrio; ad Ephésios rursus: Huius rei grátia flecto génua mea pro vobis; ad Thessalonicénses autem: Quæ enim est spes
mea aut gáudium aut glóriæ coróna? annon vos? Quia se et in corde et in vínculis eos circumférre dicébat.
Porro cum ad Colossénses scribit: Cúpio, inquit, vidére vos quantum certámen hábeam pro vobis, et quicúmque fáciem meam non vidérunt in carne, ut
consolatiónem hábeant corda vestra; et ad Thessalonicénses: Quemádmodum si nutrix fóveat fílios suos, ita desiderántes vos, cupiebámus vobis dare
non solum Evangélium, sed étiam ánimas nostras. Non angustiámini in nobis, inquit. Nec vero se dumtáxat eos amáre ait, sed ab ipsis étiam amári,
quo nimírum hinc quoque eórum ánimos allíciat. Atque de his quidem hoc testíficans, ait: Titus venit, réferens nobis vestrum desidérium, vestrum
fletum, vestram æmulatiónem.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Propitiáre, Dómine, fámulis tuis, et cleménter grátiæ tuæ super eos dona multíplica, ut, spe, fide et caritáte
fervéntes, semper in mandátis tuis vígili custódia persevérent. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)