Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
S. Bernardi, abbatis et Ecclesiæ doctoris, memoria
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Noctu vel summo mane:
Ipsum nunc nobis tempus est
quo voce evangélica
ventúrus sponsus créditur,
regni cæléstis cónditor.
Occúrrunt sanctæ vírgines
óbviam tunc advéntui,
gestántes claras lámpadas,
magno lætántes gáudio.
Stultæ vero quæ rémanent
exstínctas habent lámpadas,
frustra pulsántes iánuam,
clausa iam regni régia.
Nunc vigilémus sóbrii
gestántes mentes spléndidas,
ut veniénti Dómino
digni currámus óbviam.
Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.
Diurno tempore:
Vita sanctórum, via, spes salúsque,
Christe, largítor probitátis atque
cónditor pacis, tibi voce, sensu
pángimus hymnum:
Cuius est virtus manifésta totum
quod pii possunt, quod habent, quod ore,
corde vel factis cúpiunt, amóris
igne flagrántes.
Témporum pacem, fídei tenórem,
lánguidis curam veniámque lapsis,
ómnibus præsta páriter beátæ
múnera vitæ.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.
Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)
I
1 Quam bonus rectis est Deus, *
Deus his, qui mundo sunt corde!
2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
pæne effúsi sunt gressus mei,
3 quia zelávi super gloriántes, *
pacem peccatórum videns. –
4 Quia non sunt eis impediménta, *
sanus et pinguis est venter eórum.
5 In labóre mortálium non sunt *
et cum homínibus non flagellántur. –
6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.
7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
erúmpunt cogitatiónes cordis.
8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
iniquitátem ab excélso locúti sunt. –
9 Posuérunt in cælo os suum, *
et lingua eórum transívit in terra.
10 ídeo in alto sedent, *
et aquæ plenæ non pervénient ad eos.
11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
et si est sciéntia in Excélso?"
12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
multiplicavérunt divítias.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.
Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.
13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
et lavi in innocéntia manus meas;
14 et fui flagellátus tota die, *
et castigátio mea in matutínis." –
15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.
16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
labor erat in óculis meis,
17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
et intelléxi novíssima eórum.
18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
deiecísti eos in ruínas. –
19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.
20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
surgens imáginem ipsórum contémnes.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.
Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.
21 Quia exacerbátum est cor meum, *
et renes mei compúncti sunt;
22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
ut iuméntum factus sum apud te.
23 Ego autem semper tecum; *
tenuísti manum déxteram meam.
24 In consílio tuo dedúces me *
et póstea cum glória suscípies me. –
25 Quis enim mihi est in cælo? *
Et tecum nihil vólui super terram.
26 Defécit caro mea et cor meum; *
Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.
27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.
28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
pónere in Dómino Deo spem meam,
ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
in portis fíliæ Sion.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.
V.
Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine.
R.
Super mel ori meo.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
Ecce Dominátor Dóminus exercítuum aufert a Ierúsalem et a Iuda robur et præsídium, omne robur panis et omne robur aquæ, fortem et virum
bellatórem, iúdicem et prophétam et haríolum et senem, príncipem super quinquagínta et honorábilem vultu et consiliárium et sapiéntem magum,
et prudéntem incantatórem, et dabo púeros príncipes eórum, et infántes dominabúntur eis. Et írruet pópulus, vir ad virum, unusquísque ad
próximum suum: tumultuábitur puer contra senem et ignóbilis contra nóbilem. Apprehéndet enim vir fratrem suum in domo patris sui: «Vestiméntum
tibi est, princeps esto noster, ruína autem hæc sub manu tua».
Clamábit in die illa dicens: «Non sum médicus, et in domo mea non est panis neque vestiméntum; nolíte constitúere me príncipem pópuli». Ruit
enim Ierúsalem, et Iudas cóncidit, quia lingua eórum et adinventiónes eórum contra Dóminum, ut provocárent óculos maiestátis eius. Procácitas
vultus eórum accúsat eos, et peccátum suum quasi Sódoma prædicavérunt nec abscondérunt; væ ánimæ eórum, quóniam réddita sunt eis mala! Dícite
iusto: «Bene!», quóniam fructum adinventiónum suárum cómedet. Væ ímpio in malum: retribútio enim mánuum eius fiet ei! Pópulum meum ópprimit
infans, et mulíeres dominántur ei. Pópule meus, qui te beátum dicunt, ipsi te decípiunt et viam gréssuum tuórum díssipant.
Surgit ad arguéndum Dóminus et stat ad iudicándos pópulos. Dóminus ad iudícium véniet cum sénibus pópuli sui et princípibus eius: «Vos enim
depásti estis víneam, et rapína páuperis in dómibus vestris. Quare attéritis pópulum meum et fácies páuperum commolítis?», dicit Dóminus Deus exercítuum.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis super Cántica canticórum
Amor per se súfficit, is per se placet, et propter se. Ipse méritum, ipse prǽmium est sibi. Amor præter se non requírit causam, non fructum:
fructus eius, usus eius. Amo quia amo; amo ut amem. Magna res amor, si tamen ad suum recúrrat princípium, si suæ orígini rédditus, si refúsus
suo fonti, semper ex eo sumat unde iúgiter fluat. Solus est amor ex ómnibus ánimæ mótibus, sénsibus atque afféctibus, in quo potest creatúra,
etsi non ex æquo, respondére Auctóri, vel de símili mútuam repéndere vicem. Nam cum amat Deus, non áliud vult, quam amári: quippe non ad áliud
amat, nisi ut amétur, sciens ipso amóre beátos, qui se amáverint.
Sponsi amor, immo Sponsus amor solam amóris vicem requírit et fidem. Líceat proínde redamáre diléctam. Quidni amet sponsa, et sponsa Amóris?
Quidni amétur Amor?
Mérito cunctis renúntians affectiónibus áliis, soli et tota incúmbit amóri, quæ ipsi respondére amóri habet in reddéndo amórem. Nam et cum se
totam effúderit in amórem, quantum est hoc ad illíus fontis perénne proflúvium? Non plane pari ubertáte fluunt amans et Amor, ánima et Verbum,
sponsa et Sponsus, Creátor et creatúra, non magis quam sítiens et fons.
Quid ergo? Períbit propter hoc, et ex toto evacuábitur nuptúræ votum, desidérium suspirántis, amántis ardor, præsuméntis fidúcia, quia non valet
ex æquo cúrrere cum gigánte, dulcédine cum melle conténdere, lenitáte cum agno, candóre cum lílio, claritáte cum sole, caritáte cum eo qui cáritas
est? Non. Nam etsi minus díligit creatúra, quóniam minor est, tamen si ex tota se díligit, nihil deest ubi totum est. Proptérea sic amáre, nupsísse
est, quóniam non potest sic dilígere, et parum dilécta esse, ut in consénsu duórum íntegrum stet perfectúmque connúbium. Nisi quis dúbitet, ánimam
a Verbo et prius amári, et plus.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beátum Bernárdum abbátem, zelo domus tuæ succénsum, in Ecclésia tua lucére simul et ardére fecísti, eius nobis intercessióne
concéde, ut, eódem spíritu fervéntes, tamquam fílii lucis iúgiter ambulémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)