lat

BREVIARIUM ROMANUM

14 october 2019
PER ANNUM, hebd. XXVIII
Hebdomada IV


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Ipsum nunc nobis tempus est
quo voce evangélica
ventúrus sponsus créditur,
regni cæléstis cónditor.

Occúrrunt sanctæ vírgines
óbviam tunc advéntui,
gestántes claras lámpadas,
magno lætántes gáudio.

Stultæ vero quæ rémanent
exstínctas habent lámpadas,
frustra pulsántes iánuam,
clausa iam regni régia.

Nunc vigilémus sóbrii
gestántes mentes spléndidas,
ut veniénti Dómino
digni currámus óbviam.

Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.

Diurno tempore:

Vita sanctórum, via, spes salúsque,
Christe, largítor probitátis atque
cónditor pacis, tibi voce, sensu
   pángimus hymnum:

Cuius est virtus manifésta totum
quod pii possunt, quod habent, quod ore,
corde vel factis cúpiunt, amóris
   igne flagrántes.

Témporum pacem, fídei tenórem,
lánguidis curam veniámque lapsis,
ómnibus præsta páriter beátæ
   múnera vitæ.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
   glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Psalmus 72 (73)
Cur iustus vexetur

Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)

I

1 Quam bonus rectis est Deus, *
      Deus his, qui mundo sunt corde!

2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
      pæne effúsi sunt gressus mei,

3 quia zelávi super gloriántes, *
      pacem peccatórum videns. –

4 Quia non sunt eis impediménta, *
      sanus et pinguis est venter eórum.

5 In labóre mortálium non sunt *
      et cum homínibus non flagellántur. –

6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
      et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.

7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
      erúmpunt cogitatiónes cordis.

8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
      iniquitátem ab excélso locúti sunt. –

9 Posuérunt in cælo os suum, *
       et lingua eórum transívit in terra.

10 ídeo in alto sedent, *
       et aquæ plenæ non pervénient ad eos.

11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
       et si est sciéntia in Excélso?"

12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
       multiplicavérunt divítias.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

II

13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
       et lavi in innocéntia manus meas;

14 et fui flagellátus tota die, *
       et castigátio mea in matutínis." –

15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
       ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.

16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
       labor erat in óculis meis,

17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
       et intelléxi novíssima eórum.

18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
       deiecísti eos in ruínas. –

19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
       Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.

20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
       surgens imáginem ipsórum contémnes.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

III

21 Quia exacerbátum est cor meum, *
       et renes mei compúncti sunt;

22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
       ut iuméntum factus sum apud te.

23 Ego autem semper tecum; *
       tenuísti manum déxteram meam.

24 In consílio tuo dedúces me *
       et póstea cum glória suscípies me. –

25 Quis enim mihi est in cælo? *
       Et tecum nihil vólui super terram.

26 Defécit caro mea et cor meum; *
       Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.

27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
       perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.

28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
       pónere in Dómino Deo spem meam,
    ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
       in portis fíliæ Sion.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

V. Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine.
R. Super mel ori meo.

LECTIO PRIOR

De libro Aggǽi prophétæ

2, 10-23
Benedictiones futuræ. Promissiones Zorobabel factæ

     In vicésima et quarta noni mensis, in anno secúndo Daríi, factum est verbum Dómini ad Aggǽum prophétam dicens: «Hæc dicit Dóminus exercítuum: Intérroga sacerdótes legem dicens: Si túlerit homo carnem sanctificátam in ora vestiménti sui et tetígerit de summitáte eius panem aut pulméntum aut vinum aut óleum aut omnem cibum, numquid sanctificábitur?». Respondéntes autem sacerdótes dixérunt: «Non». Et dixit Aggǽus: «Si tetígeris pollútus cadávere ómnia hæc, numquid contaminabúntur?». Et respondérunt sacerdótes et dixérunt: «Contaminabúntur». Et respóndit Aggǽus et dixit: «Sic pópulus iste et sic gens ista ante fáciem meam, dicit Dóminus, et sic omne opus mánuum eórum et ómnia, quæ ófferunt ibi, contamináta sunt.
     Et nunc pónite corda vestra a die hac et supra: Antequam ponerétur lapis super lápidem in templo Dómini, quid fuístis? Cum accederétis ad acérvum vigínti modiórum, erant decem; cum intrarétis ad tórcular, ut haurirétis quinquagínta lagénas, erant vigínti. Percússi vos ariditáte et rubígine et grándine ómnia ópera mánuum vestrárum, et non fuit in vobis qui reverterétur ad me, dicit Dóminus. Pónite corda vestra ex die ista et in futúrum, a die vicésima et quarta noni mensis, a die, qua fundaménta iacta sunt templi Dómini, pónite super cor vestrum. Numquid adhuc semen in hórreo est et adhuc vínea et ficus et malogranátum et lignum olívæ non portávit fructum? Ex die hac benedícam».
     Et factum est verbum Dómini secúndo ad Aggǽum in vicésima et quarta mensis dicens: «Lóquere ad Zoróbabel ducem Iudæ dicens: Ego movébo cælum páriter et terram et subvértam sólium regnórum et cónteram fortitúdinem regnórum géntium et subvértam quadrígam et ascensóres eius; et descéndent equi et ascensóres eórum, unusquísque percússus gládio fratris sui. In die illo, dicit Dóminus exercítuum, assúmam te, Zoróbabel fili Saláthiel, serve meus, dicit Dóminus, et ponam te quasi signáculum, quia te elégi», dicit Dóminus exercítuum.

RESPONSORIUM

Agg 2, 7. 9b

R. Movébo omnes gentes et vénient thesáuri cunctárum géntium; * Implébo domum istam glória.
V. Et in loco isto dabo pacem, dicit Dóminus exercítuum. * Implébo domum istam glória.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Fulgéntii Ruspénsis epíscopi Contra Fabiánum

(Cap. 28, 16-19: CCL 91 A, 813-814)

Participatio corporis et sanguinis Domini sanctificat nos

     Illud implétur in sacrifíciis offeréndis, quod ipsum Salvatórem nostrum præcepísse beátus testátur Apóstolus dicens: Quóniam Dóminus Iesus in qua nocte tradebátur accépit panem, et grátias agens fregit et dixit: Hoc est corpus meum pro vobis; hoc fácite in meam commemoratiónem. Simíliter et cálicem postquam cenávit, dicens: Hic calix novum testaméntum est in meo sánguine; hoc fácite, quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem. Quotiescúmque enim manducábitis panem hunc et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiábitis donec véniat.
     ídeo ígitur sacrifícium offértur, ut mors Dómini annuntiétur et eius fiat commemorátio, qui pro nobis pósuit ánimam suam. Ipse autem ait: Maiórem hac dilectiónem nemo habet quam ut ánimam suam quis ponat pro amícis suis. Quóniam ergo Christus pro nobis caritáte mórtuus est, cum témpore sacrifícii commemoratiónem mortis eius fácimus, caritátem nobis tríbui per advéntum Sancti Spíritus postulámus; hoc supplíciter exorántes, ut per ipsam caritátem qua pro nobis Christus crucifígi dignátus est, nos quoque grátia Sancti Spíritus accépta, mundum crucifíxum habére et mundo crucifígi possímus; imitantésque Dómini nostri mortem, sicut Christus, quod mórtuus est peccáto, mórtuus est semel, quod autem vivit, vivit Deo, étiam nos in novitáte vitæ ambulémus; et múnere caritátis accépto, moriámur peccáto et vivámus Deo.
     Cáritas enim Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sanctum, qui datus est nobis. Nam et ipsa participátio córporis et sánguinis Dómini, cum eius panem manducámus et cálicem bíbimus, hoc útique nobis insínuat, ut moriámur mundo et vitam nostram abscónditam habeámus cum Christo in Deo, carnémque nostram crucifigámus cum vítiis et concupiscéntiis suis.
     Sic fit ut omnes fidéles, qui Deum et próximum díligunt, etiámsi non bibant cálicem corpóreæ passiónis, bibant tamen cálicem domínicæ caritátis; quo inebriáti, membra sua quæ sunt super terram mortíficent et indúti Dóminum Iesum Christum, carnis curam non fáciant in desidériis; neque contempléntur quæ vidéntur, sed quæ non vidéntur. Sic enim calix Dómini bíbitur, dum sancta cáritas custodítur; sine qua, si corpus suum quisquam tradíderit ut árdeat, nihil ei prodest. Dono autem caritátis hoc nobis confértur, ut hoc in veritáte simus, quod in sacrifício mýstice celebrámus.

RESPONSORIUM

Cf. Lc 22, 19; Io 6, 58

R. Accépit Iesus panem, grátias egit et fregit; et dedit eis dicens: * Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur; hoc fácite in meam commemoratiónem
V. Hic est panis qui de cælo descéndit; qui mandúcat hunc panem, vivet in ætérnum. * Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur; hoc fácite in meam commemoratiónem

ORATIO

Orémus:
Tua nos, quǽsumus, Dómine, grátia semper et prævéniat et sequátur, ac bonis opéribus iúgiter præstet esse inténtos. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)