Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.
Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.
Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.
Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.
Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.
Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.
Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri. Allelúia.
Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)
I
2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
ut non delínquam in lingua mea;
ponam ori meo custódiam, *
donec consístit peccátor advérsum me." –
3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
et dolor meus renovátus est.
4 Concáluit cor meum intra me, *
et in meditatióne mea exársit ignis.
5 Locútus sum in lingua mea: *
"Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
et númerum diérum meórum quis est, *
ut sciam quam brevis sit vita mea." –
6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
Etenim ut imágo pertránsit homo.
7 Etenim vánitas est et concitátur; *
thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri. Allelúia.
Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas. Allelúia.
8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
Spes mea apud te est.
9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
oppróbrium insipiénti ne ponas me.
10 Obmútui et non apériam os meum, *
quóniam tu fecísti. –
11 Amove a me plagas tuas: *
ab ictu manus tuæ ego deféci.
12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
Etenim vánitas omnis homo. –
13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
et clamórem meum áuribus pércipe.
Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
quóniam ádvena ego sum apud te, *
peregrínus sicut omnes patres mei.
14 Avértere a me, ut refrígerer, *
priúsquam ábeam et non sim ámplius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas. Allelúia.
Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum. Allelúia.
Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)
3 Quid gloriáris in malítia, *
qui potens es iniquitáte?
4 Tota die insídias cogitásti; *
lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.
5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
mendácium magis quam loqui æquitátem. *
6 Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –
7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
et radícem tuam de terra vivéntium.
8 Vidébunt iusti et timébunt *
et super eum ridébunt:
9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
et præváluit in insídiis suis.“ –
10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
Sperávi in misericórdia Dei *
in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
in conspéctu sanctórum tuórum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum. Allelúia.
V.
Deus suscitávit Christum a mórtuis, allelúia.
R.
Ut fides nostra et spes esset in Deo, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Ego Ioánnes audívi Dóminum dicéntem mihi:
Angelo ecclésiæ, quæ est Pérgami, scribe:
Hæc dicit, qui habet romphǽam ancípitem acútam: Scio, ubi hábitas, ubi thronus est Sátanæ, et tenes nomen meum et
non negásti fidem meam et in diébus Antípas, testis meus fidélis, qui occísus est apud vos, ubi Sátanas hábitat.
Sed hábeo advérsus te pauca, quia habes illic tenéntes doctrínam Bálaam, qui docébat Balac míttere scándalum coram
fíliis Israel, édere idolothýta et fornicári; ita habes et tu tenéntes doctrínam Nicolaitárum simíliter. Ergo
pæniténtiam age; si quo minus, vénio tibi cito et pugnábo cum illis in gládio oris mei.
Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis. Vincénti dabo ei de manna abscóndito et dabo illi cálculum
cándidum, et in cálculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui áccipit.
Et ángelo ecclésiæ, quæ est Thyatíræ, scribe:
Hæc dicit Fílius Dei, qui habet óculos ut flammam ignis, et pedes eius símiles orichálco: Novi ópera tua et caritátem
et fidem et ministérium et patiéntiam tuam et ópera tua novíssima plura prióribus. Sed hábeo advérsus te, quia permíttis
mulíerem Iézabel, quæ se dicit prophetíssam, et docet et sedúcit servos meos fornicári et manducáre idolothýta. Et dedi
illi tempus, ut pæniténtiam ágeret, et non vult pænitéri a fornicatióne sua. Ecce mitto eam in lectum et, qui mœchántur
cum ea, in tribulatiónem magnam, nisi pæniténtiam égerint ab opéribus eius. Et fílios eius interfíciam in morte, et scient
omnes ecclésiæ quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuíque vestrum secúndum ópera vestra. Vobis autem dico
céteris, qui Thyatíræ estis, quicúmque non habent doctrínam hanc, qui non cognovérunt altitúdines Sátanæ, quemádmodum dicunt,
non mittam super vos áliud pondus; tamen id, quod habétis, tenéte, donec véniam. Et qui vícerit et qui custodíerit usque in
finem ópera mea, dabo illi potestátem super gentes, et reget illas in virga férrea, tamquam vasa fictília confringéntur,
sicut et ego accépi a Patre meo, et dabo illi stellam matutínam.
Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ
Non est dúbium, dilectíssimi, natúram humánam in tantam conexiónem a Fílio Dei esse suscéptam, ut non solum
in illo hómine, qui est primogénitus totíus creatúræ, sed étiam in ómnibus sanctis suis unus idémque sit Christus;
et sicut a membris caput, ita a cápite membra dívidi non possint.
Quamvis enim non istíus vitæ sit, sed ætérnæ, ut sit Deus ómnia in ómnibus; tamen étiam modo templi sui, quod est
Ecclésia, indivísus habitátor est, secúndum quod ipse promísit, dicens: Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem sǽculi.
Omnia ígitur quæ Dei Fílius ad reconciliatiónem mundi et fecit et dócuit, non in história tantum præteritórum nóvimus,
sed étiam in præséntium óperum virtúte sentímus.
Ipse est, qui, de Spíritu Sancto ex Matre éditus Vírgine, incontaminátam Ecclésiam suam eádem inspiratióne fecúndat,
ut per baptísmatis partum innumerábilis filiórum Dei multitúdo gignátur, de quibus dícitur: Qui non ex sanguínibus,
neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt.
Ipse est, in quo semen Abrahæ totíus mundi adoptióne benedícitur; et fit patriárcha géntium pater, dum promissiónis
fílii fide, non carne nascúntur.
Ipse est qui, nullíus gentis exceptiónem fáciens, de omni natióne quæ sub cælo est unum sanctárum óvium éfficit gregem,
et cotídie implet quod promíserat, dicens: Hábeo et álias oves, quæ non sunt ex hoc ovíli, et illas opórtet me addúcere,
et vocem meam áudient, et erit unus grex et unus pastor.
Quamvis enim beáto Petro principáliter dicat, Pasce oves meas, ab uno tamen Dómino ipsa ómnium régitur cura pastórum,
et veniéntes ad petram tam lætis tamque irríguis páscuis alit, ut innúmeræ oves, dilectiónis pinguédine roborátæ, sicut
bonus pastor dignátus est pro óvibus suis ánimam suam pónere, ita et ipsæ non dúbitent pro nómine pastóris occúmbere.
Ipse est, cui non solum gloriósa mártyrum fortitúdo, sed étiam ómnium renascéntium fides in ipsa regeneratióne compátitur.
Hoc est, quo Pascha Dómini in ázymis sinceritátis et veritátis legítime celebrátur; dum, ferménto véteris malítiæ abiécto,
nova creatúra de ipso Dómino inebriátur et páscitur.
Non enim áliud agit participátio córporis et sánguinis Christi, quam ut in id quod súmimus transeámus; et in quo commórtui
et consepúlti et conresuscitáti sumus, ipsum per ómnia et spíritu et carne gestémus.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Annua recoléntes mystéria, quibus per renovátam oríginis dignitátem humána substántia spem resurrectiónis accépit,
cleméntiam tuam, Dómine, supplíciter exorámus, ut, quod fide recólimus, perpétua dilectióne capiámus.Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)