lat

BREVIARIUM ROMANUM

23 ianuarius 2021
PER ANNUM, hebd. II
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Lux ætérna, lumen potens,
dies indefíciens,
debellátor atræ noctis,
reparátor lúminis,
destructórque tenebrárum,
illustrátor méntium:

Quo nascénte suscitámur,
quo vocánte súrgimus;
faciénte quo beáti,
quo linquénte míseri;
quo a morte liberáti,
quo sumus perlúcidi;

Mortis quo victóres facti,
noctis atque sǽculi;
ergo nobis, rex ætérne,
lucem illam tríbue,
quæ fuscátur nulla nocte,
solo gaudens lúmine.

Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.

Diurno tempore:

Deus de nullo véniens,
Deus de Deo pródiens,
Deus ab his progrédiens,
in nos veni subvéniens.

Tu nostrum desidérium,
tu sis amor et gáudium;
in te nostra cupíditas
et sit in te iucúnditas.

Pater, cunctórum Dómine,
cum Génito de Vírgine,
intus et in circúitu
nos rege Sancto Spíritu.

Meménto, sancta Trínitas,
quod tua fecit bónitas,
creándo prius hóminem,
recreándo per sánguinem.

Nam quos creávit Unitas,
redémit Christi cáritas;
patiéndo tunc díligens,
nunc díligat nos éligens.

Tríadi sanctæ gáudium,
pax, virtus et impérium,
decus, omnipoténtia,
laus, honor, reveréntia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis

Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

4 Qui facit mirabília magna solus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

II

10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

III

16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

26 Confitémini Deo cæli, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

V. Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R. Et sémitas tuas édoce me.

LECTIO PRIOR

De libro Deuteronómii

16, 1-17
Festa celebranda

     In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
     «Obsérva mensem Abib, ut fácies Pascha Dómino Deo tuo; quóniam in isto mense Abib edúxit te Dóminus Deus tuus de Ægýpto nocte. Immolabísque Pascha Dómino Deo tuo de óvibus et de bobus in loco, quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen eius ibi. Non cómedes cum eo panem fermentátum; septem diébus cómedes absque ferménto afflictiónis panem, quóniam festinánter egréssus es de Ægýpto, ut memíneris diéi egressiónis tuæ de Ægýpto ómnibus diébus vitæ tuæ. Non apparébit ferméntum in ómnibus términis tuis septem diébus; et non manébit de cárnibus eius, quod immolátum est véspere, in die primo usque mane. Non póteris immoláre Pascha in quálibet úrbium tuárum, quas Dóminus Deus tuus datúrus est tibi, sed in loco, quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen eius ibi, immolábis Pascha véspere ad solis occásum, quando egréssus es de Ægýpto. Et coques et cómedes in loco, quem elégerit Dóminus Deus tuus, manéque consúrgens vades in tabernácula tua. Sex diébus cómedes ázyma et in die séptimo, quia collécta est Dómino Deo tuo; non fácies opus.
     Septem hebdómadas numerábis tibi ab ea die, qua falcem in ségetem míseris, et celebrábis diem festum Hebdomadárum Dómino Deo tuo, oblatiónem spontáneam manus tuæ, quam ófferes iuxta benedictiónem Dómini Dei tui. Et epuláberis coram Dómino Deo tuo tu, fílius tuus et fília tua, servus tuus et ancílla tua et Levítes, qui est intra portas tuas, ádvena ac pupíllus et vídua, qui morántur tecum, in loco quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen eius ibi; et recordáberis quóniam servus fúeris in Ægýpto custodiésque ac fácies, quæ præcépta sunt.
     Sollemnitátem quoque Tabernaculórum celebrábis per septem dies, quando collégeris de área et torculári fruges tuas; et epuláberis in festivitáte tua tu, fílius tuus et fília, servus tuus et ancílla, Levítes quoque et ádvena, pupíllus ac vídua, qui intra portas tuas sunt. Septem diébus Dómino Deo tuo festa celebrábis in loco, quem elégerit Dóminus; quia benedícet tibi Dóminus Deus tuus in cunctis frúgibus tuis et in omni ópere mánuum tuárum, erísque totus in lætítia.
     Tribus vícibus per annum apparébit omne masculínum tuum in conspéctu Dómini Dei tui in loco, quem elégerit: in sollemnitáte Azymórum et in sollemnitáte Hebdomadárum et in sollemnitáte Tabernaculórum. Non apparébit ante Dóminum vácuus, sed ófferet unusquísque secúndum quod habúerit, iuxta benedictiónem Dómini Dei tui, quam déderit tibi».

RESPONSORIUM

Cf. Deut 16, 14. 15; Nah 2, 1

R. Epuláberis in festivitáte tua tu, fílius tuus et fília, levítes quoque et ádvena, pupíllus ac vídua; * Benedicétque tibi Dóminus erísque in lætítia. .
V. Ecce super montes pedes evangelizántis et annuntiántis pacem: célebra, Iuda, festivitátes tuas. * Benedicétque tibi Dóminus erísque in lætítia.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Irenǽi epíscopi Advérsus hǽreses

(Lib. 4, 18, 1-2. 4. 5: SCh 100, 596-598. 606. 610-612)

Pura oblatio Ecclesiæ

     cclésiæ oblátio, quam Dóminus dócuit offérri in univérso mundo, purum sacrifícium reputátum est apud Deum, et accéptum est ei; non quod indígeat a nobis sacrifícium, sed quóniam is qui offert, glorificátur ipse in eo quod offert, si acceptétur munus eius. Per munus enim erga regem et honor et afféctio osténditur; quod in omni simplicitáte et innocéntia Dóminus volens nos offérre, prædicávit dicens: Cum ígitur offers munus tuum ad altáre et recordátus fúeris quóniam frater tuus habet áliquid advérsum te, dimítte munus tuum ante altáre et vade primum reconciliári fratri tuo, et tunc revérsus ófferes munus tuum. Offérre ígitur opórtet Deo primítias eius creatúræ, sicut et Móyses ait: Non apparébis vácuus ante conspéctum Dómini Dei tui; ut in quibus gratus éxstitit homo, in his gratus ei deputátus, eum qui est ab eo percípiat honórem.
     Et non genus oblatiónum reprobátum est; oblatiónes enim et illic, oblatiónes autem et hic: sacrifícia in pópulo, sacrifícia in Ecclésia; sed spécies immutáta est tantum, quippe cum iam non a servis, sed a líberis offerátur. Unus enim et idem Dóminus; próprium autem charácter servílis oblatiónis, et próprium liberórum, uti et per oblatiónes ostendátur indícium libertátis. Nihil enim otiósum, nec sine signo neque sine arguménto apud eum. Et propter hoc illi quidem décimas suórum habébant consecrátas: qui autem percepérunt libertátem, ómnia quæ sunt ipsórum ad domínicos decérnunt usus, hiláriter et líbere dantes ea, non quæ sunt minóra, útpote maiórum spem habéntes; vídua illa et páupere hic totum victum suum mitténte in gazophylácium Dei.
     Opórtet enim nos oblatiónem Deo fácere, et in ómnibus gratos inveníri fabricatóri Deo, in senténtia pura et fide sine hypócrisi, in spe firma, in dilectióne fervénti, primítias eárum, quæ sunt eius, creaturárum offeréntes. Et hanc oblatiónem Ecclésia sola puram offert fabricatóri, ófferens ei cum gratiárum actióne ex creatúra eius.
     Offérimus enim ei quæ sunt eius, congruénter communicatiónem et unitátem prædicántes et confiténtes resurrectiónem carnis et spíritus. Quemádmodum enim qui est a terra panis, percípiens invocatiónem Dei, iam non commúnis panis est, sed eucharístia, ex duábus rebus constans, terréna et cælésti: sic et córpora nostra percipiéntia eucharístiam, iam non sunt corruptibília, spem resurrectiónis habéntia.
 

RESPOSORIUM

Cf. Hebr 10, 1. 14; Eph 5, 2b

R. Umbram habens lex, non ipsam imáginem rerum, iísdem ipsis hóstiis, quas ófferunt indesinénter, numquam potest accedéntes perféctos fácere; * Christus autem una oblatióne, consummávit in sempitérnum eos, qui sanctificántur.
V. Ipse diléxit nos et trádidit seípsum pro nobis oblatiónem et hóstiam Deo in odórem suavitátis. * Christus autem una oblatióne, consummávit in sempitérnum eos, qui sanctificántur.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui cæléstia simul et terréna moderáris, supplicatiónes pópuli tui cleménter exáudi, et pacem tuam nostris concéde tempóribus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)