Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 | 31 |
In Epiphania Domini, sollemnitas
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Magi vidéntes párvulum
eóa promunt múnera,
stratíque votis ófferunt
tus, myrrham et aurum régium.
Agnósce clara insígnia
virtútis ac regni tui,
Puer, cui trinam Pater
prædestinávit índolem:
Regem Deúmque annúntiant
thesáurus et fragrans odor
turis Sabǽi, at mýrrheus
pulvis sepúlcrum prǽdocet.
O sola magnárum úrbium
maior Bethlem, cui cóntigit
ducem salútis cǽlitus
incorporátum gígnere!
Hunc et prophétis téstibus
îsdémque signatóribus
testátor et sator iubet
adíre regnum et cérnere:
Regnum quod ambit ómnia
dia et marína et térrea
a solis ortu ad éxitum
et tártara et cælum supra.
Iesu, tibi sit glória,
qui te revélas géntibus,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent Regi Dómino.
Apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham. (Mt 2, 11)
1 Deus, iudícium tuum regi da *
et iustítiam tuam fílio regis;
2 iúdicet pópulum tuum in iustítia *
et páuperes tuos in iudício. –
3 Afferant montes pacem pópulo, *
et colles iustítiam.
4 Iudicábit páuperes pópuli †
et salvos fáciet fílios ínopis *
et humiliábit calumniatórem.
5 Et permanébit cum sole et ante lunam, *
in generatióne et generatiónem. –
6 Descéndet sicut plúvia in gramen *
et sicut imber írrigans terram.
7 Florébit in diébus eius iustítia et abundántia pacis, *
donec auferátur luna.
8 Et dominábitur a mari usque ad mare *
et a Flúmine usque ad términos orbis terrárum. –
9 Coram illo prócident íncolæ desérti, *
et inimíci eius terram lingent.
10 Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent, *
reges Arabum et Saba dona addúcent.
11 Et adorábunt eum omnes reges, *
omnes gentes sérvient ei.
12 Quia liberábit ínopem clamántem *
et páuperem, cui non erat adiútor.
13 Parcet páuperi et ínopi *
et ánimas páuperum salvas fáciet.
14 Ex oppressióne et violéntia rédimet ánimas eórum, *
et pretiósus erit sanguis eórum coram illo. –
15 Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et orábunt pro ipso semper; *
tota die benedícent ei.
16 Et erit ubértas fruménti in terra, *
in summis móntium fluctuábit;
sicut Líbanus fructus eius *
et florébit de civitáte sicut fenum terræ. –
17 Sit nomen eius benedíctum in sǽcula, *
ante solem permanébit nomen eius.
Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ, *
omnes gentes magnificábunt eum. –
18 Benedíctus Dóminus Deus, Deus Israel, *
qui facit mirabília solus.
19 Et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum; *
et replébitur maiestáte eius omnis terra. Fiat, fiat.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent Regi Dómino.
Ant. 2 Adoráte Dóminum in aula sancta eius, allelúia.
Cantabant quasi canticum novum ante sedem in conspectu Agni. (Cf. Ap 14, 3)
1 Cantáte Dómino cánticum novum, *
cantáte Dómino, omnis terra.
2 Cantáte Dómino, benedícite nómini eius, *
annuntiáte de die in diem salutáre eius.
3 Annuntiáte inter gentes glóriam eius, *
in ómnibus pópulis mirabília eius. –
4 Quóniam magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
terríbilis est super omnes deos.
5 Quóniam omnes dii géntium inánia, *
Dóminus autem cælos fecit.
6 Magnificéntia et pulchritúdo in conspéctu eius, *
poténtia et decor in sanctuário eius. –
7 Afférte Dómino, famíliæ populórum, †
afférte Dómino glóriam et poténtiam, *
8 afférte Dómino glóriam nóminis eius.
Tóllite hóstias et introíte in átria eius, *
9 adoráte Dóminum in splendóre sancto.
Contremíscite a fácie eius, univérsa terra, *
10 dícite in géntibus: "Dóminus regnávit!"
Etenim corréxit orbem terræ, qui non commovébitur; *
iudicábit pópulos in æquitáte. –
11 Læténtur cæli et exsúltet terra, †
sonet mare et plenitúdo eius; *
12 gaudébunt campi et ómnia, quæ in eis sunt.
Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum †
13 a fácie Dómini, quia venit, *
quóniam venit iudicáre terram.
Iudicábit orbem terræ in iustítia *
et pópulos in veritáte sua.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Adoráte Dóminum in aula sancta eius, allelúia.
Ant. 3 Adoráte Deum, omnes ángeli eius, allelúia.
Hic psalmus salutem mundi significat et fidem omnium gentium in ipsum. (S. Athanasius)
1 Dóminus regnávit! Exsúltet terra, *
læténtur ínsulæ multæ.
2 Nubes et calígo in circúitu eius, *
iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.
3 Ignis ante ipsum præcédet *
et inflammábit in circúitu inimícos eius.
4 Illustrárunt fúlgura eius orbem terræ: *
vidit et contrémuit terra.
5 Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini, *
a fácie Dómini omnis terra.
6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius, *
et vidérunt omnes pópuli glóriam eius. –
7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília †
et qui gloriántur in simulácris suis. *
Adoráte eum, omnes ángeli eius.
8 Audívit et lætáta est Sion, †
et exsultavérunt fíliæ Iudæ *
propter iudícia tua, Dómine.
9 Quóniam tu Dóminus, Altíssimus super omnem terram, *
nimis exaltátus es super omnes deos. –
10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum; †
custódit ipse ánimas sanctórum suórum, *
de manu peccatóris liberábit eos.
11 Lux orta est iusto, *
et rectis corde lætítia.
12 Lætámini, iusti, in Dómino *
et confitémini memóriæ sanctitátis eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Adoráte Deum, omnes ángeli eius, allelúia.
V.
Annuntiavérunt cæli iustítiam eius.
R.
Et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
Surge, illumináre, Ierúsalem, quia venit lumen tuum, et glória Dómini super te orta est.
Quia ecce ténebræ opérient terram et calígo pópulos; super te autem oriétur Dóminus et
glória eius in te vidébitur.
Et ambulábunt gentes in lúmine tuo et reges in splendóre ortus tui.
Leva in circúitu óculos tuos et vide: omnes isti congregáti sunt, venérunt tibi; fílii tui de
longe véniunt et fíliæ tuæ in ulnis gestántur.
Tunc vidébis et illumináberis, et palpitábit et dilatábitur cor tuum, quia cónfluet ad te multitúdo
maris, fortitúdo géntium véniet tibi; inundátio camelórum opériet te, dromedárii Mádian et Epha; omnes
de Saba vénient, aurum et tus deferéntes et laudem Dómini annuntiántes.
Omne pecus Cedar congregábitur tibi, aríetes Nábaioth ministrábunt tibi; offeréntur super placábili altári
meo, et domum glóriæ meæ glorificábo.
Quæ sunt istæ, quæ ut nubes volant et quasi colúmbæ ad fenéstras suas?
Me enim ínsulæ exspectábunt, et in princípio naves Tharsis, ut addúcant fílios tuos de longe, argéntum eórum
et aurum eórum cum eis, nómini Dómini Dei tui et Sancto Israel, quia glorificávit te.
Et ædificábunt fílii peregrinórum muros tuos, et reges eórum ministrábunt tibi; in indignatióne enim mea
percússi te, sed in beneplácito meo misértus sum tui.
Et aperiéntur portæ tuæ iúgiter, die ac nocte non claudéntur, ut afferátur ad te fortitúdo géntium, et reges eárum adducántur.
Gens enim et regnum, quod non servíerint tibi, períbunt, et gentes vastitáte vastabúntur.
Glória Líbani ad te véniet, cupréssus, ulmus et ábies simul, ad ornándum locum sanctuárii mei; et locum pedum meórum glorificábo.
Et vénient ad te curvi fílii eórum, qui humiliavérunt te, et adorábunt vestígia pedum tuórum omnes, qui
detrahébant tibi, et vocábunt te Civitátem Dómini, Sion Sancti Israel.
Pro eo quod fuísti derelícta et ódio hábita, et non erat qui per te transíret, ponam te in supérbiam sæculórum,
gáudium in generatiónem et generatiónem; et suges lac géntium et mamílla regum lactáberis et scies quia ego
Dóminus salvátor tuus, et redémptor tuus Fortis Iacob.
Pro ære áfferam aurum et pro ferro áfferam argéntum et pro lignis æs et pro lapídibus ferrum; et ponam custódes
tuos pacem et præpósitos tuos iustítiam.
Non audiétur ultra violéntia in terra tua, vástitas et contrítio in términis tuis; et vocábis salútem muros tuos
et portas tuas laudem.
Non erit tibi ámplius sol ad lucéndum per diem, nec splendor lunæ illuminábit te, sed erit tibi Dóminus in lucem
sempitérnam et Deus tuus in glóriam tuam.
Non óccidet ultra sol tuus et luna tua non minuétur, quia erit tibi Dóminus in lucem sempitérnam, et complebúntur dies luctus tui.
Pópulus autem tuus omnes iusti; in perpétuum hereditábunt terram, germen plantatiónis meæ, opus manus meæ ad glorificándum.
Mínimus erit in mille, et párvulus in gentem fortem. Ego Dóminus in témpore eius súbito fáciam istud.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ
Providéntia misericórdiæ Dei, dispósitum habens pereúnti mundo in novíssimis tempóribus subveníre, salvatiónem
ómnium géntium præfinívit in Christo.
De quibus, quondam beatíssimo patriárchæ Abrahæ innumerábilis fúerat promíssa succéssio, non carnis sémine, sed fídei
fecunditáte generánda, et ídeo stellárum multitúdini comparáta, ut ab ómnium géntium patre non terréna, sed cæléstis progénies sperarétur.
Intret, intret in patriarchárum famíliam géntium plenitúdo, et benedictiónem in sémine Abrahæ, qua se fílii carnis
ábdicant, fílii promissiónis accípiant. Adórent in tribus magis omnes pópuli universitátis Auctórem; et non in Iudǽa
tantum Deus, sed in toto orbe sit notus, ut ubíque in Israel sit magnum nomen eius.
His ígitur, dilectíssimi, divínæ grátiæ mystériis erudíti, diem primitiárum nostrárum et inchoatiónem vocatiónis géntium
rationábili gáudio celebrémus, grátias agéntes misericórdi Deo, qui dignos nos fecit, sicut ait Apóstolus, in partem
sortis sanctórum in lúmine; qui erípuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ;
quóniam, sicut prophetávit Isaías, géntium pópulus, qui sedébat in ténebris, vidit lucem magnam, et qui habitábant in
regióne umbrae mortis, lux orta est eis. De quibus idem dicit ad Dóminum: Gentes, quæ te non novérunt, invocábunt te;
et pópuli, qui te nesciérunt, ad te confúgient.
Hunc diem Abraham vidit, et gavísus est, cum benedicéndos fídei suæ fílios in sémine suo, quod est Christus, agnóvit,
et ómnium se futúrum géntium patrem credéndo prospéxit, dans glóriam Deo, et pleníssime sciens quóniam quod promísit potens est et fácere.
Hunc diem David in psalmis canébat, dicens: Omnes gentes, quascúmque fecísti, vénient et adorábunt coram te, Dómine,
et glorificábunt nomen tuum; et illud: Notum fecit Dóminus salutáre suum, ante conspéctum géntium revelávit iustítiam suam.
Quod útique exínde fíeri nóvimus, ex quo tres magos, de longinquitáte suæ regiónis éxcitos, ad cognoscéndum et adorándum
Regem cæli et terræ stella perdúxit. Cuius útique famulátus ad formam nos sui hortátur obséquii: ut huic grátiæ, quæ omnes
invítat ad Christum, quantum póssumus, serviámus.
In quo stúdio, dilectíssimi, omnes vobis ínvicem prodésse debétis, ut in regno Dei, ad quod recta fide et bonis opéribus
pervenítur, sicut lucis fílii splendeátis: per Dóminum nostrum Iesum Christum, qui cum Deo Patre et Spíritu Sancto vivit
et regnat per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
RESPONSORIUM
HYMNUS
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.
ORATIO
Orémus:
Deus, qui hodiérna die Unigénitum tuum géntibus stella duce revelásti, concéde propítius, ut qui iam te ex fide cognóvimus,
usque ad contemplándam spéciem tuæ celsitúdinis perducámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)