lat

BREVIARIUM ROMANUM

28 iunius 2022
S. Irenǽi, episcopi et martyris, memoria


Natus est circa annum 130 et Smyrnæ educatus; discipulus fuit sancti Polycarpi, illius civitatis episcopi. Anno 177 presbyter erat Lugduni in Gallia, et paulo post eiusdem urbis episcopus factus est. Opera composuit ad fidem catholicam contra Gnosticorum errores tuendam. Martyrio, ut fertur, coronatus est circa annum 200.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Consors patérni lúminis,
lux ipse lucis et dies,
noctem canéndo rúmpimus:
assíste postulántibus.

Aufer tenébras méntium,
fuga catérvas dǽmonum,
expélle somnoléntiam
ne pigritántes óbruat.

Sic, Christe, nobis ómnibus
indúlgeas credéntibus,
ut prosit exorántibus
quod præcinéntes psállimus.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

O sacrosáncta Trínitas,
quæ cuncta condens órdinas,
diem labóri députans
noctem quiéti dédicas,

Te mane, simul véspere,
te nocte ac die cánimus;
in tua nos tu glória
per cuncta serva témpora.

Nos ádsumus te cérnui
en adorántes fámuli;
vota precésque súpplicum
hymnis adiúnge cǽlitum.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Psalmus 9B (10)
Gratiarum actio

Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)

I

1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
      abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2  Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
      comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
      et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
      „Non requíret, non est Deus." –

5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
      prosperántur viæ illíus in omni témpore.
   Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
      omnes inimícos suos aspernátur. –

6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
      in generatiónem et generatiónem ero sine malo."

7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
      sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
      in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
      Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
   Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
      rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
       in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
       avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

II

12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
       ne obliviscáris páuperum.

13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
       Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –

14 Vidísti: †
       tu labórem et dolórem consíderas, *
       ut tradas eos in manus tuas.
    Tibi derelíctus est pauper, *
       órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
      quæres peccátum illíus et non invénies. –

16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
       periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
       confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
       ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

Psalmus 11 (12)
Invocatio contra superbos

Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)

2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
      quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.

3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
      in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –

4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
    et linguam magníloquam.

5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
      lábia nostra a nobis sunt; *
      quis noster dóminus est?" –

6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
      nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
      ponam in salutári illum, quem despíciunt."

7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
      argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –

8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
      a generatióne hac in ætérnum.

9 In circúitu ímpii ámbulant, *
      cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

V. Díriget Dóminus mansuétos in iudício.
R. Docébit mites vias suas.

LECTIO PRIOR

De libro secúndo Samuélis

2, 1-11; 3, 1-5
David rex Iuda ungitur in Hebron

     In diébus illis: Consúluit David Dóminum dicens: «Num ascéndam in unam de civitátibus Iudæ?». Et ait Dóminus ad eum: «Ascénde». Dixítque David: «Quo ascéndam?». Et respóndit ei: «In Hebron». Ascéndit ergo David et duæ uxóres eius, Achínoam Iezrahelítes et Abígail uxor Nabal Carmelítæ; sed et viros, qui erant cum eo, duxit David síngulos cum domo sua, et mansérunt in óppidis Hebron. Venerúntque viri Iudæ et unxérunt ibi David, ut regnáret super domum Iudæ.
     Et nuntiátum est David quod viri Iabes Gálaad sepelíssent Saul. Misit ergo David núntios ad viros Iabes Gálaad dixítque ad eos: «Benedícti vos Dómino, qui fecístis misericórdiam hanc cum dómino vestro Saul et sepelístis eum. Et nunc fáciat quidem vobis Dóminus misericórdiam et veritátem; sed et ego reddam vobis simíliter bonum, eo quod fecéritis istud. Nunc autem conforténtur manus vestræ, et estóte fortes; licet enim mórtuus sit dóminus vester Saul, tamen me unxit domus Iudæ in regem sibi».
     Abner autem fílius Ner princeps exércitus Saul tulit Isbaal fílium Saul et duxit eum in Mahánaim regémque constítuit super Gálaad et super Aser et super Iézrahel et super Ephraim et super Béniamin et super Israel univérsum. Quadragínta annórum erat Isbaal fílius Saul, cum regnáre cœpísset super Israel, et duóbus annis regnávit; sola autem domus Iudæ sequebátur David. Et fuit númerus diérum, quos commorátus est David ímperans in Hebron super domum Iudæ, septem annórum et sex ménsium.
     Facta est ergo longa concertátio inter domum Saul et inter domum David: David semper invaléscens, domus autem Saul decréscens quotídie.
     Nati quoque sunt fílii David in Hebron. Fuítque primogénitus eius Amnon de Achínoam Iezrahelítide, et post eum Chéleab de Abígail uxóre Nabal Carmelítæ, porro tértius Absalom fílius Máacha fíliæ Tholmái regis Gesur, quartus autem Adonías fílius Haggith et quintus Saphatía fílius Abital, sextus quoque Iéthraam de Egla uxóre David: hi nati sunt David in Hebron.

RESPONSORIUM

Gen 49, 10. 8ac

R. Non auferétur sceptrum de Iuda et báculus ducis de pédibus eius, * Donec véniat ille, cuius est, et cui erit obœdiéntia géntium.
V. Iuda, te laudábunt fratres tui, adorábunt te fílii patris tui. * Donec véniat ille, cuius est, et cui erit obœdiéntia géntium.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Irenǽi epíscopi Advérsus hǽreses

(Lib. 4, 20, 5-7: SCh 100, 640-642. 644-648)

Gloria Dei vivens homo, vita hominis visio Dei

     Vivíficat autem Dei cláritas: percípiunt ergo vitam qui vident Deum. Et propter hoc incapábilis et incomprehensíbilis et invisíbilis visíbilem se et comprehensíbilem et capácem homínibus præstat, ut vivíficet percipiéntes et vidéntes se. Quóniam vívere sine vita impossíbile est, subsisténtia autem vitæ de Dei participatióne évenit, participátio autem Dei est vidére Deum et frui benignitáte eius.
     Hómines ígitur vidébunt Deum ut vivant, per visiónem immortáles facti et pertingéntes usque in Deum. Quod, sicut prædíxi, per prophétas figuráliter manifestabátur quóniam vidébitur Deus ab homínibus qui portant Spíritum eius et semper advéntum eius sústinent. Quemádmodum et in Deuteronómio Móyses ait: In die ista vidébimus, quóniam loquétur Deus ad hóminem, et vivet.
     Qui ómnia in ómnibus operátur qualis et quantus est, invisíbilis et inenarrábilis est ómnibus quæ ab eo facta sunt, incógnitus autem nequáquam: ómnia enim per Verbum eius discunt quia est unus Deus Pater, qui cóntinet ómnia et ómnibus esse præstat, quemádmodum in Evangélio scriptum est: Deum nemo vidit umquam, nisi unigénitus Fílius, qui est in sinu Patris, ipse enarrávit.
     Enarrátor ergo ab inítio Fílius Patris, quippe qui ab inítio est cum Patre, qui et visiónes prophéticas et divisiónes charísmatum et ministéria sua et Patris glorificatiónem consequénter et compósite osténderit humáno géneri apto témpore ad utilitátem: ubi est enim consequéntia, illic et consonántia; et ubi consonántia, illic et pro témpore; et ubi pro témpore, illic et utílitas.
     Et proptérea Verbum dispensátor patérnæ grátiæ factus est ad utilitátem hóminum, propter quos fecit tantas dispositiónes, homínibus quidem osténdens Deum, Deo autem éxhibens hóminem; et invisibilitátem quidem Patris custódiens, ne quando homo contémptor fíeret Dei et ut semper habéret ad quod profíceret, visíbilem autem rursus homínibus per multas dispositiónes osténdens Deum, ne in totum defíciens a Deo homo cessáret esse: glória enim Dei vivens homo, vita autem hóminis vísio Dei. Si enim quæ est per condiciónem osténsio Dei vitam præstat ómnibus in terra vivéntibus, multo magis ea quæ est per Verbum manifestátio Patris vitam præstat his qui vident Deum.

RESPONSORIUM

Mal 2, 6; Ps 88 (89), 22

R. Lex veritátis fuit in ore eius, et iníquitas non est invénta in lábiis eius; * in pace et in æquitáte ambulávit mecum, dicit Dóminus.
V. Manus enim mea firma erit cum eo, et bráchium meum confortábit eum. * In pace et in æquitáte ambulávit mecum, dicit Dóminus.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beáto Irenæo epíscopo tribuísti, ut veritátem doctrínæ pacémque Ecclésiæ felíciter, confirmáret, concéde, quǽsumus, eius intercessióne, ut nos, fide et caritáte renováti, ad unitátem concordiámque fovéndam semper simus inténti. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)