Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 |
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Iste conféssor Dómini sacrátus,
festa plebs cuius célebrat per órbem,
hódie lætus méruit secréta
scándere cæli.
Qui pius, prudens, húmilis, pudícus,
sóbrius, castus fuit et quiétus,
vita dum præsens vegetávit eius
córporis artus.
Ad sacrum cuius túmulum frequénter
membra languéntum modo sanitáti,
quólibet morbo fúerint graváti,
restituúntur.
Unde nunc noster chorus in honórem
ipsíus, hymnum canit hunc libénter,
ut piis eius méritis iuvémur
omne per ævum.
Sit salus illi, decus atque virtus,
qui supra cæli résidens cacúmen,
totíus mundi máchinam gubérnat
trinus et unus. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.
Cœpit Iesus pavere et tædere. (Mc 14, 33)
I
2 Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam †
et ne abscondáris a deprecatióne mea; *
3 inténde mihi et exáudi me.
Excússus sum in meditatióne mea et conturbátus sum *
4 a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris. –
Quóniam devolvérunt in me iniquitátem *
et in ira molésti erant mihi.
5 Cor meum torquétur intra me, *
et formído mortis cécidit super me.
6 Timor et tremor venérunt super me, *
et contéxit me pavor. –
7 Et dixi: "Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, *
et volábo et requiéscam?
8 Ecce elongábo fúgiens *
et manébo in solitúdine.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.
Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.
13 Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, *
sustinuíssem útique;
et si is, qui óderat me, super me magnificátus fuísset, *
abscondíssem me fórsitan ab eo.
14 Tu vero, homo coæquális meus, *
familiáris meus et notus meus,
15 qui simul habúimus dulce consórtium: *
in domo Dei ambulávimus in concúrsu. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.
Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.
Non enim est illis commutátio, *
et non timuérunt Deum.
21 Exténdit manum suam in sócios; *
contaminávit fœdus suum.
22 Lene super butýrum est os eius, *
pugna autem cor illíus:
mollíti sunt sermónes eius super óleum, *
et ipsi sunt gládii destrícti. –
23 Iacta super Dóminum curam tuam, †
et ipse te enútriet; *
non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto. –
24 Tu vero, Deus, dedúces eos *
in púteum intéritus.
Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos; *
ego autem sperábo in te, Dómine.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.
V.
Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam.
R.
Et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam.
LECTIO PRIOR
De libro Daniélis prophétæ
Anno tértio Cyri regis Persárum verbum revelátum est Daniéli cognoménto Baltássar, et verum verbum et ácies magna; intellexítque sermónem, intellegéntia
enim fuit ei in visióne. In diébus illis ego Dániel lugébam tribus hebdómadis diérum, panem desiderábilem non comédi, et caro et vinum non introiérunt
in os meum, sed neque unguénto unctus sum, donec compleréntur tres hebdómades diérum.
Die autem vicésima et quarta mensis primi eram iuxta flúvium magnum, qui est Tigris, et levávi óculos meos et vidi, et ecce vir unus vestítus líneis et
renes eius accíncti auro obrýzo; et corpus eius quasi chrysólithus, et fácies eius velut spécies fulgóris, et óculi eius ut lampas ardens, et bráchia
eius et, quæ deórsum sunt usque ad pedes, quasi spécies æris candéntis, et vox sermónum eius ut vox multitúdinis. Vidi autem ego Dániel solus visiónem;
porro viri, qui erant mecum, visiónem non vidérunt, sed terror nímius írruit super eos, et fugérunt in abscónditum. Ego autem relíctus solus vidi
visiónem grandem hanc, et non remánsit in me fortitúdo, sed et spécies mea immutáta est in me usque ad dissipatiónem, nec hábui quidquam vírium.
Et audívi vocem sermónum eius; et áudiens vocem sermónum eius iacébam consternátus super fáciem meam, et vultus meus hærébat terræ.
Et ecce manus tétigit me et eréxit me super génua mea et super palmas mánuum meárum, et dixit ad me: «Dániel, vir desideriórum, intéllege verba,
quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo; nunc enim sum missus ad te». Cumque dixísset mihi sermónem istum, steti tremens. Et ait ad me: «Noli
metúere, Dániel, quia ex die primo, quo posuísti cor tuum ad intellegéndum et ad humiliándum te in conspéctu Dei tui, exaudíta sunt verba tua;
et ego veni propter sermónes tuos. Princeps autem regni Persárum réstitit mihi vigínti et uno diébus; et ecce Míchael, unus de princípibus primis,
venit in adiutórium meum; et ego remánsi ibi iuxta regem Persárum. Veni autem, ut docérem te, quæ ventúra sunt pópulo tuo in novíssimis diébus,
quóniam adhuc vísio in dies». Cumque loquerétur mihi huiuscémodi verbis, deiéci vultum meum ad terram et tácui. Et ecce quasi similitúdo filiórum
hóminis tétigit lábia mea; et apériens os meum locútus sum et dixi ad eum, qui stabat contra me: «Dómine mi, in visióne angústiæ venérunt super me,
et nihil in me remánsit vírium. Et quómodo póterit servus dómini mei loqui cum hoc dómino meo? Nihil enim in me remánsit vírium, et hálitus meus non
remánsit in me». Rursum ergo tétigit me quasi vísio hóminis et confortávit me et dixit: «Noli timére, vir desideriórum; pax tibi, confortáre et esto
robústus». Cumque loquerétur mecum, conválui et dixi: «Lóquere, dómine mi, quia confortásti me».
Et ait: «Numquid scis, quare vénerim ad te? Et nunc revértar, ut prœlier advérsum príncipem Persárum. Et ego egrédiar et ecce princeps Græcórum
véniens. Verúmtamen annuntiábo tibi, quod expréssum est in scriptúra veritátis; et nemo est adiútor meus advérsus hos, nisi Míchael princeps vester».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis Sulpícii Sevéri
Martínus óbitum suum longe ante præscívit, dixítque frátribus dissolutiónem sui córporis imminére. Intérea causa éxstitit qua
Condacénsem diœcésim visitáret. Nam, cléricis inter se Ecclésiæ illíus discordántibus, pacem cúpiens reformáre, licet finem
diérum suórum non ignorásset, proficísci tamen ob istíus modi causam non recusávit, bonam hanc virtútum suárum consummatiónem
exístimans, si pacem Ecclésiæ rédditam reliquísset.
Aliquándiu ergo in vico illo vel in ecclésia ad quam íerat commorátus, pace inter cléricos restitúta, cum iam régredi ad monastérium
cogitáret, víribus córporis cœpit repénte destítui, convocatísque frátribus índicat se iam resólvi. Tum vero mæror et luctus ómnium
et vox una plangéntium: «Cur nos, pater, déseris? aut cui nos desolátos relínquis? Invádent gregem tuum lupi rapáces; quis nos a
mórsibus eórum, percússo pastóre, prohibébit? Scimus quidem desideráre te Christum, sed salva tibi sunt tua prǽmia nec diláta
minuéntur; nostri pótius miserére, quos déseris».
Tunc ille motus his flétibus, ut totus semper in Dómino misericórdiæ viscéribus affluébat, lacrimásse perhibétur; conversúsque ad
Dóminum hac tantum fléntibus voce respóndit: «Dómine, si adhuc pópulo tuo sum necessárius, non recúso labórem; fiat volúntas tua».
O virum ineffábilem, nec labóre victum nec morte vincéndum, qui in nullam se partem prónior inclináverit, nec mori timúerit nec
vívere recusárit! Oculis tamen ac mánibus in cælum semper inténtis, invíctum ab oratióne spíritum non relaxábat; et cum a
presbýteris, qui tunc ad eum convénerant, rogarétur ut corpúsculum láteris mutatióne releváret: «Sínite, inquit, sínite me,
fratres, cælum pótius respícere quam terram, ut suo iam itínere itúrus ad Dóminum spíritus dirigátur». Hæc locútus diábolum
vidit, prope assístere. «Quid hic, inquit, astas, cruénta béstia? nihil in me, funéste, repéries; Abrahæ me sinus récipit».
Cum hac ergo voce spíritum cælo réddidit. Martínus Abrahæ sinu lætus excípitur. Martínus pauper et módicus cælum dives ingréditur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui in beáto Martíno epíscopo sive per vitam sive per mortem magnificátus es, ínnova grátiæ tuæ mirabília in córdibus nostris,
ut neque mors neque vita separáre nos possit a caritáte tua. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)