lat

BREVIARIUM ROMANUM

12 martius 2023
III DOMINICA Quadragesimæ


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Ex more docti mýstico
servémus abstinéntiam,
deno diérum círculo
ducto quater notíssimo.

Lex et prophétæ prímitus
hanc prætulérunt, póstmodum
Christus sacrávit, ómnium
rex atque factor témporum.

Utámur ergo párcius
verbis, cibis et pótibus,
somno, iocis et árctius
perstémus in custódia.

Vitémus autem péssima
quæ súbruunt mentes vagas,
nullúmque demus cállido
hosti locum tyránnidis.

Præsta, beáta Trínitas,
concéde, simplex Unitas,
ut fructuósa sint tuis
hæc parcitátis múnera. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Per síngulos dies benedícam te, Dómine.

Psalmus 144 (145)
Laus divinæ maiestatis

Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus. (Ap 16, 5)

I

1 Exaltábo te, Deus meus rex, †
      et benedícam nómini tuo *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi.
2 Per síngulos dies benedícam tibi †
      et laudábo nomen tuum *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi. –

3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
      et magnitúdinis eius non est investigátio.
4 Generátio generatióni laudábit ópera tua, *
      et poténtiam tuam pronuntiábunt.
5 Magnificéntiam glóriæ maiestátis tuæ loquéntur *
      et mirabília tua enarrábunt.
6 Et virtútem terribílium tuórum dicent *
      et magnitúdinem tuam narrábunt.
7 Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt *
      et iustítia tua exsultábunt.
8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.
9 Suávis Dóminus univérsis, *
      et miseratiónes eius super ómnia ópera eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Per síngulos dies benedícam te, Dómine.

Ant. 2 Regnum tuum, Dómine, regnum ómnium sæculórum.

II

10 Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua; *
      et sancti tui benedícant tibi.
11 Glóriam regni tui dicant *
      et poténtiam tuam loquántur,
12 ut notas fáciant fíliis hóminum poténtias tuas *
      et glóriam magnificéntiæ regni tui.
13a Regnum tuum regnum ómnium sæculórum, *
      et dominátio tua in omnem generatiónem et generatiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Regnum tuum, Dómine, regnum ómnium sæculórum.

Ant. 3 Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis.

III

13b Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis *
      et sanctus in ómnibus opéribus suis.
14 Allevat Dóminus omnes qui córruunt *
      et érigit omnes depréssos.
15 Oculi ómnium in te sperant, *
      et tu das illis escam in témpore opportúno.
16 Aperis tu manum tuam *
      et imples omne ánimal in beneplácito. –

17 Iustus Dóminus in ómnibus viis suis *
      et sanctus in ómnibus opéribus suis.
18 Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum, *
      ómnibus invocántibus eum in veritáte.
19 Voluntátem timéntium se fáciet †
      et deprecatiónem eórum exáudiet *
      et salvos fáciet eos.
20 Custódit Dóminus omnes diligéntes se *
      et omnes peccatóres dispérdet. –

21 Laudatiónem Dómini loquétur os meum, †
      et benedícat omnis caro nómini sancto eius *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis.

V. Cibávit illum pane vitæ et intelléctus.
R. Et aqua sapiéntiæ salutáris potávit illum.

LECTIO PRIOR

De libro Exodi

22, 20-23, 9

Leges de advena et paupere (Codex fœderis)

     Hæc dicit Dóminus: Qui ímmolat diis, occidétur, præter Dómino soli.
     Advenam non ópprimes neque afflíges eum; ádvenæ enim et ipsi fuístis in terra Ægýpti.
     Víduæ et pupíllo non nocébitis. Si læséritis eos, vociferabúntur ad me, et ego áudiam clamórem eórum; et indignábitur furor meus, percutiámque vos gládio, et erunt uxóres vestræ víduæ et fílii vestri pupílli.
     Si pecúniam mútuam déderis in pópulo meo páuperi, qui hábitat tecum, non eris ei quasi créditor; non imponétis ei usúram.
     Si pignus a próximo tuo accéperis pállium, ante solis occásum reddes ei; ipsum enim est solum, quo operítur, induméntum carnis eius, nec habet áliud, in quo dórmiat; si clamáverit ad me, exáudiam eum, quia miséricors sum.
     Deo non détrahes, et príncipi pópuli tui non maledíces.
     Abundántiam áreæ tuæ et torculáris tui non tardábis réddere.
     Primogénitum filiórum tuórum dabis mihi.
     De bobus quoque et óvibus simíliter fácies: septem diébus sit cum matre sua, die octávo reddes illum mihi.
     Viri sancti éritis mihi; carnem animális in agro dilaceráti non comedétis, sed proiciétis cánibus.
     Non suscípies famam falsam, nec iunges manum tuam cum ímpio, ut dicas falsum testimónium.
     Non sequéris turbam ad faciéndum malum; nec in iudício plurimórum acquiésces senténtiæ, ut a vero dévies.
     Páuperis quoque non miseréberis in iudício.
     Si occúrreris bovi inimíci tui aut ásino erránti, reduc ad eum.
     Si víderis ásinum odiéntis te iacére sub ónere suo, non pertransíbis, sed sublevábis cum eo.
     Non pervértes iudícium páuperis in lite eius.
     Mendácium fúgies. Insóntem et iustum non occídes, quia avérsor ímpium.
     Nec accípies múnera, quæ excǽcant étiam prudéntes et subvértunt verba iustórum.
     Peregrínum non ópprimes; scitis enim advenárum ánimas, quia et ipsi peregríni fuístis in terra Ægýpti.

RESPONSORIUM

Ps 81 (82), 3-4; cf. Iac 2, 5

R. Iudicáte egéno et pupíllo, húmilem et páuperem iustificáte. * Erípite páuperem et egénum de manu peccatóris liberáte.
V. Páuperes elégit Deus in hoc mundo, dívites in fide et herédes regni. * Erípite páuperem et egénum de manu peccatóris liberáte.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem

(Tract. 15, 10-12.16-17: CCL 36, 154-156)

Venit mulier de Samaria haurire aquam

     Et venit múlier. Forma Ecclésiæ, non iam iustificátæ, sed iam iustificándæ; nam hoc agit sermo. Venit ignára, invénit eum, et ágitur cum illa. Videámus quid, videámus quare venit múlier de Samaría hauríre aquam. Samaritáni ad Iudæórum gentem non pertinébant; alienígenæ enim fuérunt. Pértinet ad imáginem rei, quod ab alienígenis venit ista múlier, quæ typum gerébat Ecclésiæ; ventúra enim erat Ecclésia de géntibus, alienígena a génere Iudæórum.
     Audiámus ergo in illa nos, et in illa agnoscámus nos, et in illa grátias Deo agámus pro nobis. Illa enim figúra erat, non véritas; quia et ipsa præmísit figúram, et facta est véritas. Nam crédidit in eum, qui de illa figúram nobis prætendébat. Venit ergo hauríre aquam. Simplíciter vénerat hauríre aquam, sicut solent vel viri vel féminæ.
     Dicit ei Iesus: Da mihi bíbere. Discípuli enim eius abíerant in civitátem, ut cibos émerent. Dicit ergo ei múlier illa Samaritána: Quómodo tu, Iudǽus cum sis, bíbere a me poscis, quæ sum múlier Samaritána? Non enim coutúntur Iudǽi Samaritánis.
     Vidétis alienígenas: omníno vásculis eórum Iudǽi non utebántur. Et quia ferébat secum múlier vásculum unde aquam hauríret, eo miráta est, quia Iudǽus petébat ab ea bíbere, quod non solébant fácere Iudǽi. Ille autem, qui bíbere quærébat, fidem ipsíus mulíeris sitiébat.
     Dénique audi quis petat bíbere. Respóndit Iesus et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi «Da mihi bíbere», tu fórsitan petísses ab eo, et dedísset tibi aquam vivam.
     Petit bíbere, et promíttit bíbere. Eget quasi acceptúrus, et áffluit tamquam satiatúrus. Si scires, inquit, donum Dei. Donum Dei est Spíritus Sanctus. Sed adhuc mulíeri tecte lóquitur, et paulátim intrat in cor. Fortássis iam docet. Quid enim ista hortatióne suávius et benígnius? Si scires donum Dei, et scires quis est qui dicit tibi «Da mihi bíbere», tu fórsitan péteres, et daret tibi aquam vivam.
     De qua ergo aqua datúrus est, nisi de illa de qua dictum est: Apud te est fons vitæ? Nam quómodo sítient qui inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ?
     Promittébat ergo sagínam quamdam et satietátem Spíritus Sancti, et illa nondum intellegébat; et non intéllegens, quid respondébat? Dicit ad eum múlier: Dómine, da mihi hanc aquam, ut non sítiam, neque véniam huc hauríre. Ad labórem indigéntia cogébat, et labórem infírmitas recusábat. Utinam audíret: Veníte ad me, omnes qui laborátis et oneráti estis, et ego vos refíciam! Hoc enim ei dicébat Iesus, ut iam non laboráret; sed illa nondum intellegébat.

RESPONSORIUM

Cf. Io 7, 37-39; 4, 14

R. Clamávit Iesus: Si quis sitit, véniat ad me et bibat, qui credit in me, flúmina de ventre eius fluent aquæ vivæ. * Hoc autem dixit de Spíritu, quem acceptúri erant qui credíderant in eum.
V. Qui bíberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sítiet in ætérnum. * Hoc autem dixit de Spíritu, quem acceptúri erant qui credíderant in eum.

ORATIO

Orémus:
Deus, ómnium misericordiárum et totíus bonitátis auctor, qui peccatórum remédia in ieiúniis, oratiónibus et eleemósynis demonstrásti, hanc humilitátis nostræ confessiónem propítius intuére, ut, qui inclinámur consciéntia nostra, tua semper misericórdia sublevémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)