Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 |
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Pange, lingua, gloriósi
prœlium certáminis,
et super crucis tropǽo
dic triúmphum nóbilem,
quáliter redémptor orbis
immolátus vícerit.
De paréntis protoplásti
fraude factor cóndolens,
quando pomi noxiális
morte morsu córruit,
ipse lignum tunc notávit,
damna ligni ut sólveret.
Hoc opus nostræ salútis
ordo depopóscerat,
multifórmis perditóris
arte ut artem fálleret,
et medélam ferret inde,
hostis unde lǽserat.
Quando venit ergo sacri
plenitúdo témporis,
missus est ab arce Patris
Natus, orbis cónditor,
atque ventre virgináli
carne factus pródiit.
Lustra sex qui iam perácta
tempus implens córporis,
se volénte, natus ad hoc,
passióni déditus,
agnus in crucis levátur
immolándus stípite.
Æqua Patri Filióque,
ínclito Paráclito,
sempitérna sit beátæ
Trinitáti glória,
cuius alma nos redémit
atque servat grátia. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.
Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)
I
1 Noli æmulári in malignántibus, *
neque zeláveris faciéntes iniquitátem,
2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
et quemádmodum herba virens décident. –
3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
et inhabitábis terram et pascéris in fide.
4 Delectáre in Dómino, *
et dabit tibi petitiónes cordis tui. –
5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
et ipse fáciet;
6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
et iudícium tuum tamquam merídiem. –
7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
in hómine, qui molítur insídias.
8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
noli æmulári, quod vertit ad malum,
9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –
10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
et quæres locum eius et non invénies.
11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
et delectabúntur in multitúdine pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.
Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.
12 Insidiábitur peccátor iusto *
et stridébit super eum déntibus suis.
13 Dóminus autem irridébit eum, *
quóniam próspicit quod véniet dies eius. –
14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
intendérunt arcum suum,
ut deíciant páuperem et ínopem, *
ut trucídent recte ambulántes in via.
15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
et arcus eórum confringétur. –
16 Mélius est módicum iusto *
super divítias peccatórum multas,
17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
confírmat autem iustos Dóminus. –
18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
et heréditas eórum in ætérnum erit.
19 Non confundéntur in témpore malo *
et in diébus famis saturabúntur. –
20 Quia peccatóres períbunt, †
inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
quemádmodum fumus defícient. –
21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
iustus autem miserétur et tríbuet.
22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
maledícti autem eius exterminabúntur. –
23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
et viam eius volet.
24 Cum cecíderit, non collidétur, *
quia Dóminus susténtat manum eius. –
25 Iúnior fui et sénui †
et non vidi iustum derelíctum, *
nec semen eius quǽrens panem.
26 Tota die miserétur et cómmodat, *
et semen illíus in benedictióne erit. –
27 Declína a malo et fac bonum, *
et inhabitábis in sǽculum sǽculi,
28 quia Dóminus amat iudícium *
et non derelínquet sanctos suos.
Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
et semen impiórum exterminábitur.
29 Iusti autem hereditábunt terram *
et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.
Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.
30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
et lingua eius loquétur iudícium;
31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
et non vacillábunt gressus eius.
32 Consíderat peccátor iustum *
et quærit mortificáre eum;
33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –
34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.
35 Vidi ímpium superexaltátum *
et elevátum sicut cedrum viréntem;
36 et transívit, et ecce non erat, *
et quæsívi eum, et non est invéntus. –
37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
quóniam est postéritas hómini pacífico.
38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
postéritas impiórum exterminábitur.
39 Salus autem iustórum a Dómino, *
et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
quia speravérunt in eo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.
V.
Cum exaltátus fúero a terra.
R.
Omnia traham ad meípsum.
LECTIO PRIOR
De Epístola ad Hebrǽos
Fratres: Tantam habéntes circumpósitam nobis nubem téstium, deponéntes omne pondus et circúmstans nos peccátum,
per patiéntiam currámus ad propósitum nobis certámen, aspiciéntes in auctórem fídei et consummatórem Iesum, qui
pro gáudio sibi propósito sustínuit crucem, confusióne contémpta, atque in déxtera throni Dei sedet. Recogitáte
enim eum, qui talem sustínuit a peccatóribus advérsum semetípsum contradictiónem, ut ne fatigémini ánimis vestris deficiéntes.
Nondum usque ad sánguinem restitístis advérsus peccátum repugnántes et oblíti estis exhortatiónis, quæ vobis tamquam
fíliis lóquitur: «Fili mi, noli neglégere disciplínam Dómini, neque defícias, dum ab eo argúeris: quem enim díligit,
Dóminus castígat, flagéllat autem omnem fílium, quem récipit».
Ad disciplínam suffértis; tamquam fílios vos tractat Deus. Quis enim fílius, quem non córripit pater? Quod si extra
disciplínam estis, cuius partícipes facti sunt omnes, ergo adulteríni et non fílii estis! Deínde patres quidem carnis
nostræ habebámus eruditóres et reverebámur; non multo magis obtemperábimus Patri spirítuum et vivémus? Et illi quidem
ad tempus paucórum diérum, secúndum quod videbátur illis, castigábant, hic autem ad id, quod útile est ad participándam
sanctitátem eius. Omnis autem disciplína in præsénti quidem vidétur non esse gáudii sed mæróris, póstea autem fructum
pacíficum exercitátis per eam reddit iustítiæ.
Propter quod remíssas manus et solúta génua erígite et gressus rectos fácite pédibus vestris, ut, quod claudum est,
non extorqueátur, magis autem sanétur.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Libro sancti Basilíi Magni epíscopi De Spíritu Sancto
Dei ac Servatóris nostri circa hóminem dispensátio revocátio est a lapsu, reditúsque ad Dei familiaritátem ab
alienatióne quam indúxit inobœdiéntia. Hanc ob causam advéntus Christi in carne evangélicæ conversatiónis formæ,
afflictiónes, crux, sepultúra, resurréctio, ut homo, qui salvus fit per imitatiónem Christi, véterem illam filiórum adoptiónem recípiat.
Itaque necessárium est ad vitæ perfectiónem Christum imitári, non solum in exémplis, quæ in vita demonstrávit,
lenitátis, humilitátis ac patiéntiæ, verum étiam ipsíus mortis, sicut Paulus ait Christi imitátor: Conformátus
morti eius, si modo pervéniam ad resurrectiónem ex mórtuis.
Quómodo ígitur fit, ut simus in similitúdine mortis eius? Consepúlti cum illo per baptísma. Quis ígitur est modus
sepultúræ, aut quis ex imitatióne fructus? Primum quidem necésse est vitæ prióris sériem interrúmpi. Id autem nemo
potest cónsequi nisi natus dénuo, iuxta Dómini vocem; síquidem regenerátio, uti ipsum étiam nomen declárat, alteríus
vitæ inítium est. Quare ántequam álteram vitam incípias, opórtet prióri finem impónere. Quemádmodum enim in his qui
stádii finem assecúti sese refléctunt, státio quædam et réquies inter contrárias motiónes interpónitur, sic et in
mutatióne vitæ videbátur necessárium ut mors inter priórem et posteriórem vitam intercéderet, quæ et præcedéntia fíniat et inítium det sequéntibus.
Quómodo ígitur asséquimur descénsum ad ínferos? Christi sepultúram imitántes per baptísmum. Eórum enim qui baptizántur
córpora, quodámmodo in aquis sepeliúntur. Proin depositiónem óperum carnis arcáno modo signíficat baptísmus, iuxta
Apóstolum dicéntem: Circumcísi estis circumcisióne non facta manu, in exspoliatióne córporis carnis, in circumcisióne
Christi, sepúlti cum illo in baptísmo. Ac baptísma quodam modo repúrgat ánimam a sórdibus, quæ ei a carnáli sensu accédunt,
iuxta id quod scriptum est: Lavábis me, et super nivem dealbábor. Hanc ob causam unum nóvimus salutíferum baptísma;
quandóquidem una est pro mundo mors et una ex mórtuis resurréctio, quarum figúra est baptísma.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, da nobis ita domínicæ passiónis sacraménta perágere, ut indulgéntiam
percípere mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)