Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XXXII
In dedicatione basilicarum SS. Petri et Pauli, apostolorum, memoria ad libitum
In memoria S. Mariæ in sab.
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Noctu vel summo mane:
Lux ætérna, lumen potens,
dies indefíciens,
debellátor atræ noctis,
reparátor lúminis,
destructórque tenebrárum,
illustrátor méntium:
Quo nascénte suscitámur,
quo vocánte súrgimus;
faciénte quo beáti,
quo linquénte míseri;
quo a morte liberáti,
quo sumus perlúcidi;
Mortis quo victóres facti,
noctis atque sǽculi;
ergo nobis, rex ætérne,
lucem illam tríbue,
quæ fuscátur nulla nocte,
solo gaudens lúmine.
Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.
Diurno tempore:
Deus de nullo véniens,
Deus de Deo pródiens,
Deus ab his progrédiens,
in nos veni subvéniens.
Tu nostrum desidérium,
tu sis amor et gáudium;
in te nostra cupíditas
et sit in te iucúnditas.
Pater, cunctórum Dómine,
cum Génito de Vírgine,
intus et in circúitu
nos rege Sancto Spíritu.
Meménto, sancta Trínitas,
quod tua fecit bónitas,
creándo prius hóminem,
recreándo per sánguinem.
Nam quos creávit Unitas,
redémit Christi cáritas;
patiéndo tunc díligens,
nunc díligat nos éligens.
Tríadi sanctæ gáudium,
pax, virtus et impérium,
decus, omnipoténtia,
laus, honor, reveréntia. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.
Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)
I
1 Deus deórum Dóminus locútus est *
et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.
2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3 Deus noster véniet et non silébit:
ignis consúmens est in conspéctu eius *
et in circúitu eius tempéstas válida. –
4 Advocábit cælum desúrsum *
et terram discérnere pópulum suum:
5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“
6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
quóniam Deus iudex est.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.
Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.
7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
Israel, et testificábor advérsum te: *
Deus, Deus tuus ego sum.
8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.
9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
neque de grégibus tuis hircos. –
10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
iumentórum mille in móntibus.
11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
et, quod movétur in agro, meum est.
12 Si esuríero non dicam tibi; *
meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –
13 Numquid manducábo carnes taurórum *
aut sánguinem hircórum potábo?
14 Immola Deo sacrifícium laudis *
et redde Altíssimo vota tua;
15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
éruam te, et honorificábis me.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.
Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.
16 Peccatóri autem dixit Deus: †
„Quare tu enárras præcépta mea *
et assúmis testaméntum meum in os tuum?
17 Tu vero odísti disciplínam *
et proiecísti sermónes meos retrórsum. –
18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
et cum adúlteris erat pórtio tua.
19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
et lingua tua concinnábat dolos. –
20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.
21 Hæc fecísti, et tácui. †
Existimásti quod eram tui símilis. *
Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –
22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.
23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
et, qui immaculátus est in via, *
osténdam illi salutáre Dei.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.
V.
Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.
R.
Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.
LECTIO PRIOR
De libro Daniélis prophétæ
Hæc dixit mihi ángelus: «In témpore illo consúrget Míchael, princeps magnus, qui stat pro fíliis pópuli tui, et erit tempus angústiæ, quale non
fuit ab eo, quo gentes esse cœpérunt, usque ad tempus illud. Et in témpore illo salvábitur pópulus tuus, omnis, qui invéntus fúerit scriptus in
libro. Et multi de his, qui dórmiunt in terra púlveris, evigilábunt: álii in vitam ætérnam et álii in oppróbrium sempitérnum. Qui autem docti
fúerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti, et qui ad iustítiam erudíerint multos, quasi stellæ in perpétuas æternitátes. Tu autem, Dániel,
claude sermónes et signa librum usque ad tempus finis; pertransíbunt plúrimi, et múltiplex erit sciéntia».
Et vidi ego Dániel, et ecce duo álii stabant, unus hinc super ripam flúminis et álius inde ex áltera ripa flúminis. Et dixit viro, qui indútus
erat líneis, qui stabat super aquas flúminis: «Usquequo finis horum mirabílium?». Et audívi virum, qui indútus erat líneis, qui stabat super
aquas flúminis, cum levásset déxteram et sinístram suam in cælum et iurásset per Vivéntem in ætérnum: «Quia in tempus, témpora et dimídium
témporis, et cum compléta fúerit dispérsio manus pópuli sancti, complebúntur univérsa hæc». Et ego audívi et non intelléxi et dixi: «Dómine mi,
quid erit finis horum?». Et ait: «Vade, Dániel, quia clausi sunt signatíque sermónes usque ad tempus præfinítum. Purificabúntur et dealbabúntur
et probabúntur multi, et ímpie agent ímpii, neque intéllegent omnes ímpii; porro docti intéllegent. Et a témpore, cum ablátum fúerit iuge
sacrifícium, et pósita fúerit abominátio vastatóris, dies mille ducénti nonagínta. Beátus, qui exspéctat et pérvenit usque ad dies mille
trecéntos trigínta quinque. Tu autem vade ad finem et requiésce, et stabit in sorte tua in fine diérum».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Homilía auctóris sǽculi secúndi
Et nos ígitur ex iis simus, qui grátias agunt, qui Deo serviérunt, neque ex ímpiis, qui iudicántur. Etenim ipse cum per ómnia peccátor sim
necdum fúgerim tentatiónem, sed adhuc verser médiis in instruméntis diáboli, iustítiam sectári stúdeo, ut possim vel prope ad eam accédere, timens iudícium futúrum.
Itaque, fratres et soróres, postquam Deus veritátis audítus est, lego vobis exhortatiónem, ut ánimum adverténtes ad ea quæ scripta sunt, et
vosmetípsos salvétis et eum qui legit inter vos; mercédem enim peto, ut ex toto corde pæniténtiam agátis, salútem vobis et vitam dantes. Hoc
enim faciéntes, scopum proponémus ómnibus iuvénibus, qui pietáti et bonitáti Dei óperam volunt impéndere. Nec ægre ferámus neque indignémur,
qui sumus insipiéntes, si quis nos commonefáciat et convértat ab iniustítia ad iustítiam. Nonnúmquam enim mala faciéntes non atténdimus propter
ánimæ duplicitátem et incredulitátem, quæ est in pectóribus nostris, et mens nostra obscuráta est cupiditátibus inánibus.
Faciámus ígitur iustítiam, ut in finem salvémur. Beáti, qui his præcéptis obœdiunt; etiámsi breve tempus in mundo mala patiúntur, incorruptíbilem
resurrectiónis fructum vindemiábunt. Ne contristétur ígitur pius, si in his tempóribus misériam pátitur; exspéctat eum beátum tempus; sursum ille
cum pátribus revivíscens gaudébit usque in sǽculum tristítia non turbátum.
Nec vero illud mentem nostram pertúrbet, quod iniústos dívites et servos Dei angustátos vidémus. Credámus ígitur, fratres et soróres: Dei vivi
certámen subímus et exercémus in hac vita, ut in futúra coronémur. Nemo iustórum célerem fructum accépit, sed exspéctat eum. Si enim Deus mercédem
iustórum cito retribúeret, statim negótium exercerémus, non pietátem; viderémur enim iusti esse non pium, sed lucratívum sectántes; et proptérea
iudícium divínum pertúrbat spíritum, qui non est iustus, et ággravat vínculis.
Soli Deo invisíbili, Patri veritátis, qui nobis misit salvatórem et auctórem incorruptibilitátis, per quem étiam manifestávit nobis veritátem
et vitam cæléstem, ei sit glória in sǽcula sæculórum. Amen.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Omnípotens et miséricors Deus, univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde, ut, mente et córpore páriter
expedíti, quæ tua sunt líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)