Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
S. Ambrosii, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Verbum supérnum pródiens,
a Patre lumen éxiens,
qui natus orbi súbvenis
cursu declívi témporis:
Illúmina nunc péctora
tuóque amóre cóncrema;
audíta per præcónia
sint pulsa tandem lúbrica.
Iudéxque cum post áderis
rimári facta péctoris,
reddens vicem pro ábditis
iustísque regnum pro bonis,
Non demum artémur malis
pro qualitáte críminis,
sed cum beátis cómpotes
simus perénnes cǽlites.
Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit.
Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)
1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
neque eláti sunt óculi mei;
neque ambulávi in magnis, *
neque in mirabílibus super me. –
2 Vere pacátam et quiétam *
feci ánimam meam;
sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –
3 Speret Israel in Dómino *
ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit.
Ant. 2 Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum.
Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)
1 Meménto, Dómine, David *
et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
votum vovit Poténti Iacob: –
3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
tabernáculum Poténti Iacob.“ –
6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
adorémus ad scabéllum pedum eius. –
8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
non avértas fáciem christi tui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum.
Ant. 3 Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne.
11 Iurávit Dóminus David veritátem *
et non recédet ab ea:
„De fructu ventris tui *
ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
et testimónia mea, quæ docébo eos,
fílii eórum usque in sǽculum *
sedébunt super sedem tuam.“ –
13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –
15 Cibária eius benedícens benedícam, *
páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –
17 Illic germináre fáciam cornu David, *
parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne.
V.
Annúntiat Dóminus verbum suum Iacob.
R.
Iustítias et iudícia sua Israel.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíae prophétæ
Hæc enim dixit mihi Dóminus: «Vade et pone speculatórem; quodcúmque víderit, annúntiet. Si víderit currum, bigam équitum, ascensórem ásini et
ascensórem caméli, intueátur diligénter multo intúitu».
Et clamávit speculátor: «Super spécula, Dómine, ego sum stans iúgiter per diem, et super custódiam meam ego sum stans totis nóctibus. Ecce huc
venit agmen virórum, biga équitum».
Et respóndit et dixit: «Cécidit, cécidit Bábylon, et ómnia sculptília deórum eius contríta sunt in terram».
Tritúra mea et fili áreæ meæ, quæ audívi a Dómino exercítuum, Deo Israel, annuntiávit vobis.
Oráculum Duma. Ad me clamat ex Seir: «Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte?». Dixit custos: «Venit mane, sed étiam nox; si quǽritis,
quǽrite, revertímini, veníte».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis sancti Ambrósii epíscopi
Suscepísti munus sacerdótii et, in puppe Ecclésiæ sedens, navim advérsus fluctus gubérnas. Tene clavum fídei, ut et graves huius sǽculi
turbáre non possint procéllæ. Mare quidem magnum et spatiósum, sed noli veréri; quia ipse super mária fundávit eam, et super flúmina præparávit eam.
Itaque non immérito inter tot mundi freta Ecclésia Dómini tamquam supra apostólicam ædificáta petram immóbilis manet, et inconcússo
advérsum ímpetus sæviéntis salis persevérat fundámine. Ablúitur undis, non quátitur, et licet frequénter eleménta mundi huius magno
illísa resúltent fragóre, habet tamen, quo laborántes excípiat, tutíssimum portum salútis. Sed tamen, etsi in mari flúctuat, currit
in flumínibus; et vide ne in illis flumínibus magis, de quibus dictum est: Elevavérunt flúmina vocem suam. Sunt enim flúmina, quæ de
ventre eius fluent, qui potum a Christo accéperit, et de Spíritu Dei súmpserit. Hæc ergo flúmina, cum redúndant spiritáli grátia, élevant vocem suam.
Est et flúvius, qui decúrrit in sanctos suos sicut torrens. Est et flúminis ímpetus, qui lætíficat ánimam pacíficam atque tranquíllam.
Ex huius flúminis plenitúdine quicúmque accéperit, sicut Ioánnes evangelísta, sicut Petrus et Paulus, élevat vocem suam: et sicut
Apóstoli evangélicæ prædicatiónis vocem usque in totos fines orbis terrárum canóro diffudérunt præcónio, ita et iste íncipit evangelizáre Dóminum Iesum.
Accipe ergo a Christo, ut et tuus sonus éxeat. Cóllige aquam Christi, illam quæ laudat Dóminum. Cóllige aquam de plúribus locis, quam
effúndunt nubes prophéticæ.
Quicúmque cólligit de móntibus aquam, atque ad se trahit vel haurit e fóntibus, et ipse rorat sicut nubes. Imple ergo grémium mentis
tuæ, ut terra tua huméscat, et domésticis irrigétur fóntibus.
Ergo qui multa legit et intéllegit, implétur: qui fúerit implétus, álios rigat; ideóque Scriptúra dicit: Si implétae fúerint nubes,
plúviam in terram effúndent.
Sint ergo sermónes tui próflui, sint puri et dilúcidi, ut moráli disputatióne suavitátem infúndas populórum áuribus et grátia verbórum
tuórum plebem demúlceas, ut volens, quo ducis, sequátur.
Allóquia tua plena intelléctus sint. Unde et Sálomon ait: Arma intelléctus lábia sapiéntis; et álibi: Lábia tua alligáta sint sensu, id
est, fúlgeat sermónum tuórum manifestátio, intelléctus corúscet, et allóquium tuum atque tractátus aliéna non indígeat assertióne; sed
sermo tuus velut armis suis sese ipse tueátur, nec ullum verbum tuum in vanum éxeat, et sine sensu pródeat.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beátum Ambrósium epíscopum cathólicæ fídei doctórem et apostólicæ fortitúdinis exémplum effecísti, éxcita in Ecclésia
tua viros secúndum cor tuum, qui eam fórtiter et sapiénter gubérnent. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)