Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
31 |
S. Teresiæ Benedictæ a cruce, virginis et martyris, festum
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
O Christe, flos convállium,
te láudibus extóllimus,
quod hanc ornásti vírginem
palmis quoque martýrii.
Hæc prudens, fortis, sápiens,
fidem proféssa líbere,
pro te dira supplícia
excépit impertérrita.
Sic spreto mundi príncipe,
tuo ditáta múnere,
cruénto parta prœlio,
ætérna tulit prǽmia.
Huius, Redémptor, méritis
nos pius adde sócios,
ut, mente pura, frúctibus
tui fruámur sánguinis.
Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Eritis ódio ómnibus propter nomen meum; qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.
I
2 Cæli enárrant glóriam Dei, *
et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
3 Dies diéi erúctat verbum, *
et nox nocti índicat sciéntiam. –
4 Non sunt loquélæ neque sermónes, *
quorum non intellegántur voces:
5 in omnem terram exívit sonus eórum *
et in fines orbis terræ verba eórum. –
6 Soli pósuit tabernáculum in eis, †
et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
7 A fínibus cælórum egréssio eius †
et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
nec est, quod se abscóndat a calóre eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Eritis ódio ómnibus propter nomen meum; qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.
Ant. 2 Non sunt condígnæ passiónes huius témporis ad futúram glóriam, quæ revelábitur in nobis.
Ecce Sponsus venit; exite obviam ei. (Mt 25, 6)
2 Eructávit cor meum verbum bonum, †
dico ego ópera mea regi. *
Lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis. –
3 Speciósus forma es præ fíliis hóminum, †
diffúsa est grátia in lábiis tuis, *
proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, potentíssime, *
magnificéntia tua et ornátu tuo.
5 Et ornátu tuo procéde, currum ascénde *
propter veritátem et mansuetúdinem et iustítiam.
6 Et dóceat te mirabília déxtera tua: †
sagíttæ tuæ acútæ — pópuli sub te cadent — *
in corda inimicórum regis. –
7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi; *
sceptrum æquitátis sceptrum regni tui.
8 Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem, †
proptérea unxit te Deus, Deus tuus, *
óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. –
9 Myrrha et áloe et cásia ómnia vestiménta tua; *
e dómibus ebúrneis chordæ deléctant te.
10 Fíliæ regum in pretiósis tuis; *
ástitit regína a dextris tuis ornáta auro ex Ophir.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Non sunt condígnæ passiónes huius témporis ad futúram glóriam, quæ revelábitur in nobis.
Ant. 3 Tamquam aurum in fornáce probávit eléctos Dóminus, et quasi holocáusta accépit eos in ætérnum.
11 Audi, fília, et vide, †
et inclína aurem tuam *
et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui;
12 et concupíscet rex spéciem tuam. *
Quóniam ipse est dóminus tuus, et adóra eum.
13 Fília Tyri cum munéribus; *
vultum tuum deprecabúntur dívites plebis. –
14 Gloriósa nimis fília regis intrínsecus, *
textúris áureis circumamícta.
15 In véstibus variegátis adducétur regi; *
vírgines post eam, próximæ eius, afferúntur tibi.
16 Afferúntur in lætítia et exsultatióne, *
adducúntur in domum regis. –
17 Pro pátribus tuis erunt tibi fílii; *
constítues eos príncipes super omnem terram.
18 Memor ero nóminis tui *
in omni generatióne et generatióne;
proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum *
et in sǽculum sǽculi.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Tamquam aurum in fornáce probávit eléctos Dóminus, et quasi holocáusta accépit eos in ætérnum.
V.
Tribulátio et angústia invenérunt me.
R.
Mandáta tua meditátio mea est.
LECTIO PRIOR
De Epístola secúnda beáti Pauli apóstoli ad Corínthios
Fratres: Habémus thesáurum istum in vasis fictílibus, ut sublímitas sit virtútis Dei, et non ex nobis. In ómnibus tribulatiónem pátimur, sed
non angustiámur; aporiámur, sed non destitúimur; persecutiónem pátimur, sed non derelínquimur; deícimur, sed non perímus; semper mortificatiónem
Iesu in córpore circumferéntes, ut et vita Iesu in córpore nostro manifestétur. Semper enim nos, qui vívimus, in mortem trádimur propter Iesum,
ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli. Ergo mors in nobis operátur, vita autem in vobis.
Habéntes autem eúndem spíritum fídei, sicut scriptum est: «Crédidi, propter quod locútus sum», et nos crédimus, propter quod et lóquimur, sciéntes
quóniam, qui suscitávit Dóminum Iesum, et nos cum Iesu suscitábit et constítuet vobíscum. Omnia enim propter vos, ut grátia abúndans per multos
gratiárum actiónem abundáre fáciat in glóriam Dei. Propter quod non defícimus, sed licet is, qui foris est, noster homo corrúmpitur, tamen is,
qui intus est, noster renovátur de die in diem. Id enim, quod in præsénti est, leve tribulatiónis nostræ supra modum in sublimitátem ætérnum
glóriæ pondus operátur nobis, non contemplántibus nobis, quæ vidéntur, sed quæ non vidéntur; quæ enim vidéntur, temporália sunt, quæ autem non vidéntur, ætérna sunt.
Scimus enim quóniam si terréstris domus nostra huius tabernáculi dissolvátur, ædificatiónem ex Deo habémus domum non manufáctam, ætérnam in
cælis. Nam et in hoc ingemíscimus habitatiónem nostram, quæ de cælo est, superíndui cupiéntes, si tamen et exspoliáti, non nudi inveniámur.
Nam et, qui sumus in tabernáculo, ingemíscimus graváti, eo quod nólumus exspoliári sed supervestíri, ut absorbeátur, quod mortále est, a vita.
Qui autem effécit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabónem Spíritus.
Audéntes ígitur semper et sciéntes quóniam, dum præséntes sumus in córpore, peregrinámur a Dómino; per fidem enim ambulámus et non per
spéciem. Audémus autem et bonam voluntátem habémus magis peregrinári a córpore et præséntes esse ad Dóminum.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex ópere «Sciéntia Crucis» sanctæ Terésiæ Benedíctæ a Cruce vírginis et mártyris
Christus iugum legis suscépit, legem plene servans et pro lege ac per legem móriens. Qua de re liberávit eos, qui per eum vitam recípere
volunt. Sed recípere non possunt, nisi vitam própriam offeréntes. «Nam quicúmque baptizáti sunt in Christum Iesum, in mortem ipsíus baptizáti»
sunt. In vitam eius immergúntur, ut membra córporis eius fiant et tamquam membra eius cum ipso pateréntur et moreréntur. Hæc vita die glóriæ
abundántius véniet; sed iam nunc in carne degéntes ea participámus, si crédimus; si crédimus Christum pro nobis mórtuum esse, ut nobis vitam
cónferat. Hac fide cum eo tamquam membra cum cápite únimur; hæc fides nos pro fonte vitæ eius áperit. ídeo fides quæ est in Crucifíxo, fides
scílicet viva amóre devóto coniúncta, pro nobis porta vitæ et inítium glóriæ ventúræ est; ídeo crux gloriátio nostra única est: «Mihi autem
absit gloriári nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucífixus est, et ego mundo».
Qui Christum elégit, mundo mórtuus est et mundus illi. Stígmata Christi in córpore suo portat, infírmus est et contémptus ab homínibus sed éadem
causa valens est, qui virtus Dei in infirmitáte perfícitur. Hac cognitióne discípulus Iesu non tantum crucem sibi impósitam áccipit, sed étiam
seípsum crucíficat: «Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixérunt cum vítiis et concupiscéntiis». Certámine duro contra natúram suam
pugnavérunt, ut vita peccáti in eis moriátur et vitæ Spíritus spátium detur. In hoc certámine summa fortitúdo postulátur. Crux autem non finis
est; crux exaltátur, ut cælum osténdet. Non solum signum est, sed étiam armatúra Christi invícta: báculum pastóris, quo David divínus contra
Góliath nefándum certat; quo Christus fórtiter ad portam cæli pulsat eámque áperit. Quæ cum fiunt lux divína effundétur omnésque Crucifíxum sequéntes adimplébit.
RESPONSORIUM
HYMNUS
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.
ORATIO
Orémus:
Deus patrum nostrórum, qui beátam Terésiam Benedíctam mártyrem ad cognitiónem Fílii tui crucifíxi eiúsque imitatiónem usque ad mortem perduxísti,
ipsa intercedénte concéde, ut omnes hómines Christum Salvatórem agnóscant et per eum ad perpétuam tui visiónem advéniant. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)