Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
S. Francisci Assisiensis, memoria
Pro O.P.: S. Francisci Assisiensis, diaconi, festum
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Noctu vel summo mane:
Lux ætérna, lumen potens,
dies indefíciens,
debellátor atræ noctis,
reparátor lúminis,
destructórque tenebrárum,
illustrátor méntium:
Quo nascénte suscitámur,
quo vocánte súrgimus;
faciénte quo beáti,
quo linquénte míseri;
quo a morte liberáti,
quo sumus perlúcidi;
Mortis quo victóres facti,
noctis atque sǽculi;
ergo nobis, rex ætérne,
lucem illam tríbue,
quæ fuscátur nulla nocte,
solo gaudens lúmine.
Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.
Diurno tempore:
Deus de nullo véniens,
Deus de Deo pródiens,
Deus ab his progrédiens,
in nos veni subvéniens.
Tu nostrum desidérium,
tu sis amor et gáudium;
in te nostra cupíditas
et sit in te iucúnditas.
Pater, cunctórum Dómine,
cum Génito de Vírgine,
intus et in circúitu
nos rege Sancto Spíritu.
Meménto, sancta Trínitas,
quod tua fecit bónitas,
creándo prius hóminem,
recreándo per sánguinem.
Nam quos creávit Unitas,
redémit Christi cáritas;
patiéndo tunc díligens,
nunc díligat nos éligens.
Tríadi sanctæ gáudium,
pax, virtus et impérium,
decus, omnipoténtia,
laus, honor, reveréntia. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
4 Qui facit mirabília magna solus, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
26 Confitémini Deo cæli, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
V.
Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R.
Et sémitas tuas édoce me.
LECTIO PRIOR
De Epístola ad Philippénses
Fratres: Gavísus sum autem in Dómino veheménter quóniam tandem aliquándo refloruístis pro me sentíre, sicut et sentiebátis,
opportunitáte autem carebátis. Non quasi propter penúriam dico, ego enim dídici, in quibus sum, suffíciens esse. Scio et humiliári,
scio et abundáre; ubíque et in ómnibus institútus sum et satiári et esuríre et abundáre et penúriam pati. Omnia possum in eo, qui me confórtat.
Verúmtamen bene fecístis communicántes tribulatióni meæ. Scitis autem et vos, Philippénses, quod in princípio evangélii,
quando proféctus sum a Macedónia, nulla mihi ecclésia communicávit in ratióne dati et accépti nisi vos soli; quia et Thessalónicam
et semel et bis in usum mihi misístis. Non quia quæro datum, sed requíro fructum, qui abúndet in ratiónem vestram. Accépi
autem ómnia et abúndo; replétus sum accéptis ab Epaphrodíto, quæ misístis, odórem suavitátis, hóstiam accéptam, placéntem Deo.
Deus autem meus implébit omne desidérium vestrum secúndum divítias suas in glória in Christo Iesu. Deo autem et Patri nostro
glória in sǽcula sæculórum. Amen.
Salutáte omnem sanctum in Christo Iesu. Salútant vos, qui mecum sunt, fratres. Salútant vos omnes sancti, máxime autem, qui de Cǽsaris domo sunt.
Grátia Dómini Iesu Christi cum spíritu vestro. Amen.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Lítteris a sancto Francísco Assisiénsi ómnibus fidélibus scriptis
Verbum Patris tam dignum, tam sanctum et gloriósum nuntiávit altíssimus Pater de cælo ventúrum per sanctum Gabriélem archángelum suum
sanctæ et gloriósæ Vírgini Maríæ, ex cuius útero veram recépit carnem humanitátis et fragilitátis nostræ. Qui, cum dives esset super
ómnia, vóluit tamen ipse cum beatíssima matre sua elígere paupertátem. Et prope passiónem suam celebrávit Pascha cum discípulis suis.
Deínde orávit ad Patrem dicens: Pater, si fíeri potest, tránseat a me calix iste.
Posuit tamen voluntátem suam in voluntáte Patris. Cuius Patris talis fuit volúntas, ut Fílius eius benedíctus et gloriósus, quem dedit
nobis et natus fuit pro nobis, se ipsum per próprium sánguinem suum sacrifícium et hóstiam in ara crucis offérret, non pro se, per quem
facta sunt ómnia, sed pro peccátis nostris, relínquens nobis exémplum, ut sequámur vestígia eius. Et vult ut omnes salvémur per ipsum et
recipiámus ipsum puro corde et casto córpore.
O quam beáti et benedícti sunt illi qui Dóminum díligunt, et fáciunt sicut dicit ipse Dóminus in Evangélio: Díliges Dóminum Deum tuum ex
toto corde tuo et ex tota ánima tua et próximum tuum sicut te ipsum! Diligámus ígitur Deum et adorémus eum puro corde et pura mente, quia
ipse super ómnia quǽrens hoc dicit: Veri adoratóres adorábunt Patrem in spíritu et veritáte. Omnes enim, qui adórant eum, in spíritu
veritátis opórtet eum adoráre. Et dirigámus ei laudes et oratiónes die ac nocte dicéndo: Pater noster, qui es in cælis; quia opórtet nos
semper oráre et non defícere.
Faciámus ínsuper fructus dignos pæniténtiæ. Et diligámus próximos sicut nosmetípsos. Habeámus caritátem et humilitátem et faciámus eleemósynas,
quia ipsæ lavant ánimas a sórdibus peccatórum. Hómines enim ómnia perdunt, quæ in hoc sǽculo relínquunt; secum tamen portant caritátis mercédem
et eleemósynas quas fecérunt, de quibus habébunt a Dómino prǽmium et dignam remuneratiónem.
Non debémus secúndum carnem esse sapiéntes atque prudéntes, sed magis debémus esse símplices, húmiles et puri. Numquam debémus desideráre esse
super álios, sed magis debémus esse servi et súbditi omni humánæ creatúræ propter Deum. Et omnes, qui tália fécerint et perseveráverint usque
in finem, requiéscet super eos Spíritus Dómini et fáciet in eis habitáculum et mansiónem, et erunt fílii Patris cæléstis, cuius ópera fáciunt,
et sunt sponsi, fratres et matres Dómini nostri Iesu Christi.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beáto Francísco paupertáte et humilitáte Christo configurári tribuísti, concéde, ut, per illíus sémitas gradiéntes,
Fílium tuum sequi et tibi coniúngi læta valeámus caritáte. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)