Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 |
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Iste conféssor Dómini sacrátus,
festa plebs cuius célebrat per órbem,
hódie lætus méruit secréta
scándere cæli.
Qui pius, prudens, húmilis, pudícus,
sóbrius, castus fuit et quiétus,
vita dum præsens vegetávit eius
córporis artus.
Ad sacrum cuius túmulum frequénter
membra languéntum modo sanitáti,
quólibet morbo fúerint graváti,
restituúntur.
Unde nunc noster chorus in honórem
ipsíus, hymnum canit hunc libénter,
ut piis eius méritis iuvémur
omne per ævum.
Sit salus illi, decus atque virtus,
qui supra cæli résidens cacúmen,
totíus mundi máchinam gubérnat
trinus et unus. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.
Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra. (2 Cor 1, 4)
I
2 Dómine, exáudi oratiónem meam, *
et clamor meus ad te véniat.
3 Non abscóndas fáciem tuam a me; †
in quacúmque die tríbulor, *
inclína ad me aurem tuam.
In quacúmque die invocávero te, *
velóciter exáudi me. –
4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei, *
et ossa mea sicut crémium aruérunt.
5 Percússum est ut fenum et áruit cor meum, *
étenim oblítus sum comédere panem meum.
6 A voce gémitus mei *
adhǽsit os meum carni meæ. –
7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, *
factus sum sicut nyctícorax in ruínis.
8 Vigilávi *
et factus sum sicut passer solitárius in tecto.
9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, *
exardescéntes in me per me iurábant.
10 Quia cínerem tamquam panem manducábam *
et potum meum cum fletu miscébam,
11 a fácie iræ et increpatiónis tuæ, *
quia élevans allisísti me.
12 Dies mei sicut umbra declinavérunt, *
et ego sicut fenum árui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.
Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.
13 Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, *
et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
14 Tu exsúrgens miseréberis Sion, †
quia tempus miseréndi eius, *
quia venit tempus,
15 quóniam placuérunt servis tuis lápides eius *
et púlveris eius miseréntur. –
16 Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, *
et omnes reges terræ glóriam tuam,
17 quia ædificávit Dóminus Sion *
et appáruit in glória sua.
18 Respéxit in oratiónem ínopum *
et non sprevit precem eórum. –
19 Scribántur hæc pro generatióne áltera, *
et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.
20 Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, *
Dóminus de cælo in terram aspéxit,
21 ut audíret gémitus compeditórum, *
ut sólveret fílios mortis;
22 ut annúntient in Sion nomen Dómini *
et laudem eius in Ierúsalem,
23 cum congregáti fúerint pópuli in unum *
et regna, ut sérviant Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.
Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
24 Humiliávit in via virtútem meam, *
abbreviávit dies meos.
Dicam: "Deus meus, †
25 ne áuferas me in dimídio diérum meórum; *
in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.
26 Inítio terram fundásti; *
et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; †
et omnes sicut vestiméntum veteráscent, *
et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur. –
28 Tu autem idem ipse es, *
et anni tui non defícient.
29 Fílii servórum tuórum habitábunt, *
et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur."
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
V.
Atténdite, pópule meus, doctrínam meam.
R.
Inclináte aurem vestram in verba oris mei.
LECTIO PRIOR
De libro Daniélis prophétæ
In illo témpore accedéntes viri Chaldǽi accusavérunt Iudǽos dixerúntque Nabuchodónosor regi: «Rex, in ætérnum vive; tu, rex, posuísti
decrétum, ut omnis homo, qui audíerit sónitum tubæ, fístulæ et cítharæ, sambúcæ et psaltérii et symphoníæ et univérsi géneris musicórum,
prostérnat se et adóret státuam áuream; si quis autem non prócidens adoráverit, mittétur in fornácem ignis ardéntis. Sunt ergo viri Iudǽi,
quos constituísti super ópera provínciæ Babylónis, Sedrac, Misac et Abdénago; viri isti te, rex, non honórant: deos tuos non colunt et
státuam áuream, quam erexísti non adórant».
Tunc Nabuchodónosor replétus est furóre, et aspéctus faciéi illíus immutátus est super Sedrac, Misac et Abdénago; et respóndens præcépit,
ut succenderétur fornax séptuplum quam succéndi consuéverat; et viris fortíssimis de exércitu suo iussit, ut ligárent Sedrac, Misac et Abdénago
et mítterent eos in fornácem ignis ardéntis. Et conféstim viri illi vincti, cum bracis suis et tiáris et calceaméntis et véstibus, missi sunt
in médium fornácis ignis ardéntis; ítaque, quia iússio regis urgébat et fornax succénsa erat nimis, viros illos, qui míserant Sedrac, Misac
et Abdénago interfécit flamma ignis. Viri autem tres, Sedrac, Misac et Abdénago, cecidérunt in médio camíno ignis ardéntis colligáti.
Et ambulábant in médio flammæ laudántes Deum et benedicéntes Dómino.
Tunc Nabuchodónosor rex obstúpuit et surréxit própere; respóndens ait optimátibus suis: «Nonne tres viros mísimus in médium ignis compedítos?».
Qui respondéntes dixérunt regi: «Vere, rex». Respóndit et ait: «Ecce ego vídeo viros quattuor solútos et ambulántes in médio ignis, et nihil
corruptiónis in eis est, et spécies quarti símilis fílio deórum». Tunc accéssit Nabuchodónosor ad óstium fornácis ignis ardéntis et ait:
«Sedrac, Misac et Abdénago, servi Dei excélsi, egredímini et veníte». Statímque egréssi sunt Sedrac, Misac et Abdénago de médio ignis. Et
congregáti sátrapæ, magistrátus et iúdices et poténtes régis contemplabántur viros illos, quóniam nihil potestátis habuísset ignis in
corpóribus eórum, et capíllus cápitis eórum non esset adústus, et sarábara eórum non fuíssent immutáta, et odor ignis non transísset per eos.
Et erúmpens Nabuchodónosor ait: «Benedíctus Deus eórum, Sedrac, Misac et Abdénago, qui misit ángelum suum et éruit servos suos, qui credidérunt
in eo, et verbum regis immutavérunt et tradidérunt córpora sua, ne servírent et ne adorárent omnem deum, excépto Deo suo. A me ergo pósitum
est decrétum, ut omnis pópulus, tribus et lingua quæcúmque locúta fúerit blasphémiam contra Deum Sedrac, Misac et Abdénago in frusta concidátur,
et domus eius in sterquilínium fiat, eo quod non est Deus álius, qui possit ita salváre». Tunc rex promóvit Sedrac, Misac et Abdénago in província Babylónis.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis Sulpícii Sevéri
Martínus óbitum suum longe ante præscívit, dixítque frátribus dissolutiónem sui córporis imminére. Intérea causa éxstitit qua
Condacénsem diœcésim visitáret. Nam, cléricis inter se Ecclésiæ illíus discordántibus, pacem cúpiens reformáre, licet finem
diérum suórum non ignorásset, proficísci tamen ob istíus modi causam non recusávit, bonam hanc virtútum suárum consummatiónem
exístimans, si pacem Ecclésiæ rédditam reliquísset.
Aliquándiu ergo in vico illo vel in ecclésia ad quam íerat commorátus, pace inter cléricos restitúta, cum iam régredi ad monastérium
cogitáret, víribus córporis cœpit repénte destítui, convocatísque frátribus índicat se iam resólvi. Tum vero mæror et luctus ómnium
et vox una plangéntium: «Cur nos, pater, déseris? aut cui nos desolátos relínquis? Invádent gregem tuum lupi rapáces; quis nos a
mórsibus eórum, percússo pastóre, prohibébit? Scimus quidem desideráre te Christum, sed salva tibi sunt tua prǽmia nec diláta
minuéntur; nostri pótius miserére, quos déseris».
Tunc ille motus his flétibus, ut totus semper in Dómino misericórdiæ viscéribus affluébat, lacrimásse perhibétur; conversúsque ad
Dóminum hac tantum fléntibus voce respóndit: «Dómine, si adhuc pópulo tuo sum necessárius, non recúso labórem; fiat volúntas tua».
O virum ineffábilem, nec labóre victum nec morte vincéndum, qui in nullam se partem prónior inclináverit, nec mori timúerit nec
vívere recusárit! Oculis tamen ac mánibus in cælum semper inténtis, invíctum ab oratióne spíritum non relaxábat; et cum a
presbýteris, qui tunc ad eum convénerant, rogarétur ut corpúsculum láteris mutatióne releváret: «Sínite, inquit, sínite me,
fratres, cælum pótius respícere quam terram, ut suo iam itínere itúrus ad Dóminum spíritus dirigátur». Hæc locútus diábolum
vidit, prope assístere. «Quid hic, inquit, astas, cruénta béstia? nihil in me, funéste, repéries; Abrahæ me sinus récipit».
Cum hac ergo voce spíritum cælo réddidit. Martínus Abrahæ sinu lætus excípitur. Martínus pauper et módicus cælum dives ingréditur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui in beáto Martíno epíscopo sive per vitam sive per mortem magnificátus es, ínnova grátiæ tuæ mirabília in córdibus nostris,
ut neque mors neque vita separáre nos possit a caritáte tua. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)