lat

BREVIARIUM ROMANUM

24 december 2025
TEMPUS ADVENTUS, hebd. IV
Hebdomada IV


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Veni, redémptor géntium,
osténde partum Vírginis;
mirétur omne sǽculum:
talis decet partus Deum.

Non ex viríli sémine,
sed mýstico spirámine
Verbum Dei factum est caro
fructúsque ventris flóruit.

Alvus tuméscit Vírginis,
claustrum pudóris pérmanet,
vexílla virtútum micant,
versátur in templo Deus.

Procédat e thálamo suo,
pudóris aula régia,
géminæ gigas substántiæ
alácris ut currat viam.

Æquális ætérno Patri,
carnis tropǽo cíngere,
infírma nostri córporis
virtúte firmans pérpeti.

Præsépe iam fulget tuum
luménque nox spirat novum,
quod nulla nox intérpolet
fidéque iugi lúceat.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –

3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
      qui sanat omnes infirmitátes tuas;

4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
      qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
      renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –

6 Fáciens iustítias Dóminus *
      et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

7 Notas fecit vias suas Móysi, *
      fíliis Israel adinventiónes suas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

II

8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.

9 Non in perpétuum conténdet, *
      neque in ætérnum irascétur.

10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
      neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –

11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
      præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

12 quantum distat ortus ab occidénte, *
      longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
      misértus est Dóminus timéntibus se.

14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
      recordátus est quóniam pulvis sumus.

15 Homo sicut fenum dies eius, *
      tamquam flos agri sic efflorébit.

16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
      et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

III

17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
      et usque in ætérnum super timéntes eum; *
      et iustítia illíus in fílios filiórum,

18 in eos, qui servant testaméntum eius *
      et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
      et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –

20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
      poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
      in audiéndo vocem sermónum eius.

21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
      minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
      in omni loco dominatiónis eius. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.


V. Annúntiat Dóminus verbum suum Iacob.
R. Iustítias et iudícia sua Israel.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

Is 51, 17 – 52, 2. 7-10
Ierusalem evangelizatur

     Eleváre, eleváre, consúrge, Ierúsalem, quæ bibísti de manu Dómini cálicem iræ eius; póculum sopóris bibísti, epotásti.
     Non est qui susténtet eam ex ómnibus fíliis, quos génuit; et non est qui apprehéndat manum eius ex ómnibus fíliis, quos enutrívit.
     Duo sunt quæ occurrérunt tibi; quis contristábitur super te? Vástitas et contrítio et fames et gládius; quis consolábitur te?
     Fílii tui defecérunt, iácent in cápite ómnium viárum sicut oryx illaqueátus, pleni indignatióne Dómini, increpatióne Dei tui.
     Idcírco audi hoc, paupércula et ébria, sed non a vino.
     Hæc dicit dominátor tuus, Dóminus et Deus tuus, qui conténdit pro pópulo suo: «Ecce tuli de manu tua cálicem sopóris, póculum indignatiónis meæ; non adícies ut bibas illum ultra.
     Et ponam illum in manu eórum, qui te humiliavérunt et dixérunt tibi: “Incurváre, ut transeámus”; et ponébas ut terram dorsum tuum et quasi viam transeúntibus».
     Consúrge, consúrge, indúere fortitúdine tua, Sion; indúere vestiméntis glóriæ tuæ, Ierúsalem, cívitas sanctitátis, quia non adíciet ultra ut pertránseat per te incircumcísus et immúndus.
     Excútere de púlvere, consúrge, captíva Ierúsalem; solve víncula colli tui, captíva fília Sion.
     Quam pulchri super montes pedes annuntiántis, prædicántis pacem, annuntiántis bonum, prædicántis salútem, dicéntis Sion: «Regnávit Deus tuus!».
     Vox speculatórum tuórum: levavérunt vocem, simul exsultábunt, quia óculo ad óculum vidébunt, cum redíerit Dóminus ad Sion.
     Gaudéte et exsultáte simul, desérta Ierúsalem, quia consolátus est Dóminus pópulum suum, redémit Ierúsalem.
     Nudávit Dóminus bráchium sanctum suum in óculis ómnium géntium; et vidébunt omnes fines terræ salutáre Dei nostri.

RESPONSORIUM

Cf. Ex 19, 10. 11; Deut 7, 15; cf. Dan 9, 24

R. Sanctificámini, fílii Israel, dicit Dóminus: die enim crástina descéndet Dóminus, * et áuferet a vobis omnem languórem.
V. Crástina die delébitur iníquitas terræ, et regnábit super nos Salvátor mundi. * Et áuferet a vobis omnem languórem.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 185: PL 38, 997-999)

Veritas de terra orta est et iustitia de cælo prospexit

     Expergíscere, homo: pro te Deus factus est homo. Surge, qui dormis, et exsúrge a mórtuis, et illuminábit te Christus. Pro te, inquam, Deus factus est homo.
     In ætérnum mórtuus esses, nisi in témpore natus esset. Numquam liberaréris a carne peccáti, nisi suscepísset similitúdinem carnis peccáti. Perpétua te possidéret miséria, nisi fíeret hæc misericórdia. Non revixísses, nisi tuæ morti convenísset. Defecísses, nisi subvenísset. Perísses, nisi venísset.
     Celebrémus læti nostræ salútis et redemptiónis advéntum. Celebrémus festum diem, quo magnus et ætérnus dies ex magno et ætérno die venit in hunc nostrum tam brevem temporálem diem.
     Hic est nobis factus iustítia, et sanctificátio, et redémptio: ut, quemádmodum scriptum est: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur.
     Véritas ergo de terra orta est: Christus qui dixit: Ego sum véritas, de Vírgine natus est. Et iustítia de cælo prospéxit: quóniam credens in eum qui natus est, non homo a se ipso, sed a Deo iustificátus est.
     Véritas de terra orta est: quia Verbum caro factum est. Et iustítia de cælo prospéxit: quia omne datum óptimum et omne donum perféctum desúrsum est.
     Véritas de terra orta est, caro de María. Et iustítia de cælo prospéxit: quia non potest homo accípere quidquam, nisi fúerit ei datum de cælo.
     Iustificáti ex fide, pacem habeámus ad Deum: quia iustítia et pax osculátæ sunt ínvicem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum: quia Véritas de terra orta est. Per quem et accéssum habémus in grátiam istam, in qua stamus, et gloriámur in spe glóriæ Dei. Non ait: «glóriæ nostræ»; sed, glóriæ Dei: quia iustítia non de nobis procéssit, sed de cælo prospéxit. Ergo qui gloriátur, non in se, sed in Dómino gloriétur.
     Hinc enim et nato ex Vírgine Dómino præcónium vocis angélicæ factum est: Glória in excélsis Deo, et in terra pax homínibus bonæ voluntátis.
     In terra enim pax unde, nisi quia Véritas de terra orta est, id est, Christus de carne natus est? Et ipse est pax nostra qui fecit útraque unum: ut essémus hómines bonæ voluntátis, suáviter conéxi vínculo unitátis.
     In hac ígitur grátia gaudeámus, ut sit glória nostra testimónium consciéntiæ nostræ: ubi non in nobis, sed in Dómino gloriémur. Hinc enim dictum est, Glória mea, et exáltans caput meum. Nam quæ maior grátia Dei nobis pótuit illucéscere, quam ut, habens unigénitum Fílium, fáceret eum hóminis Fílium, atque ita vicíssim hóminis fílium fáceret Dei fílium?
     Quære méritum, quære causam, quære iustítiam; et vide utrum invénias nisi grátiam.

RESPONSORIUM

Is 11, 1. 5. 2

R. Egrediétur virga de stirpe Iesse, et flos de radíce eius ascéndet: * Et erit iustítia cíngulum lumbórum eius, et fides cinctórium renum eius.
V. Et requiéscet super eum Spíritus Dómini: spíritus sapiéntiæ et intelléctus, spíritus consílii et fortitúdinis. * Et erit iustítia cíngulum lumbórum eius, et fides cinctórium renum eius.

ORATIO

Orémus:
Festína, quǽsumus, ne tardáveris, Dómine Iesu, ut advéntus tui consolatiónibus sublevéntur, qui in tua pietáte confídunt. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)