Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Magi vidéntes párvulum
eóa promunt múnera,
stratíque votis ófferunt
tus, myrrham et aurum régium.
Agnósce clara insígnia
virtútis ac regni tui,
Puer, cui trinam Pater
prædestinávit índolem:
Regem Deúmque annúntiant
thesáurus et fragrans odor
turis Sabǽi, at mýrrheus
pulvis sepúlcrum prǽdocet.
O sola magnárum úrbium
maior Bethlem, cui cóntigit
ducem salútis cǽlitus
incorporátum gígnere!
Hunc et prophétis téstibus
îsdémque signatóribus
testátor et sator iubet
adíre regnum et cérnere:
Regnum quod ambit ómnia
dia et marína et térrea
a solis ortu ad éxitum
et tártara et cælum supra.
Iesu, tibi sit glória,
qui te revélas géntibus,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)
I (2-5)
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me,
3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
et descéndit super me manus tua. –
4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
et sicut onus grave gravant me nimis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
a fácie insipiéntiæ meæ.
7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
tota die contristátus ingrediébar. –
8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
et non est sánitas in carne mea.
9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
rugiébam a gémitu cordis mei. –
10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
et gémitus meus a te non est abscónditus.
11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –
12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
et propínqui mei de longe stetérunt.
13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
et dolos tota die meditabántur.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
et sicut mutus non apériens os suum;
15 et factus sum sicut homo non áudiens *
et non habens in ore suo redargutiónes. –
16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
tu exáudies, Dómine Deus meus.
17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –
18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
et dolor meus in conspéctu meo semper.
19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
et sollícitus sum de peccáto meo. –
20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.
21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
pro eo quod sequébar bonitátem. –
22 Ne derelínquas me, Dómine; *
Deus meus, ne discésseris a me.
Festína in adiutórium meum, *
Dómine, salus mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
V.
Dóminus vias suas docébit nos.
R.
Et ambulábimus in sémitis eius.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
Miseratiónum Dómini recordábor, laudum Dómini super ómnibus, quæ réddidit nobis Dóminus, et super multitúdinem bonórum
dómui Israel, quæ largítus est eis secúndum misericórdias suas et secúndum multitúdinem miseratiónum suárum.
Et dixit: «Verúmtamen pópulus meus est, fílii, qui non delúdent»; et factus est eis salvátor. In omni tribulatióne eórum non
legátus neque ángelus, sed ipse salvávit eos. In dilectióne sua et in indulgéntia sua ipse redémit eos et sústulit eos et
portávit eos cunctis diébus sǽculi. Ipsi autem ad iracúndiam provocavérunt et afflixérunt spíritum sanctitátis eius; et
convérsus est eis in inimícum et ipse debellávit eos.
Et recordátus est diérum antiquórum, Móysi et pópuli sui. Ubi est qui edúxit eos de mari cum pastóre gregis sui? Ubi est qui
pósuit in médio eius spíritum sanctitátis suæ? Qui addúxit ad déxteram Móysi bráchium maiestátis suæ, qui scidit aquas ante
eos, ut fáceret sibi nomen sempitérnum, qui dedúxit eos per abýssos quasi equum per desértum, et non impingébant?
Sicut arméntum, quod descéndit per vallem, spíritus Dómini fecit eos quiéscere; sic conduxísti pópulum tuum, ut fáceres tibi
nomen glóriæ. Atténde de cælo et vide de habitáculo sancto tuo et glóriæ tuæ; ubi est zelus tuus et fortitúdo tua? Commótio
víscerum tuórum et misericórdiæ tuæ super me continuérunt se. Tu enim pater noster. Abraham enim nescit nos, tu, Dómine, pater
noster, redémptor noster: a sǽculo nomen tuum.
Quare erráre nos fecísti, Dómine, de viis tuis, indurásti cor nostrum, ne timerémus te? Convértere propter servos tuos, tribus
hereditátis tuæ. Brevi témpore hereditavérunt pópulum sanctum tuum, hostes nostri conculcavérunt sanctuárium tuum. Facti sumus
a sǽculo, cum non dominaréris nostri, neque invocarétur nomen tuum super nos. Utinam dirúmperes cælos et descénderes! A fácie tua montes deflúerent.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Oratiónibus sancti Procli Constantinopolitáni epíscopi
Christus mundo appáruit, mundúmque incompósitum ornans, præclárum lætúmque réddidit. Mundi peccátum suscépit, ac mundi
hostem deiécit. Aquárum fontes sanctificávit, hominúmque ánimas illuminávit. Mirácula miráculis intéxuit maióribus.
Hódie namque terra et mare Salvatóris grátiam inter se partíta sunt, mundúsque univérsus lætítia perfúsus est; ac hodiérnus
dies maióra præcedénti sollemnitáte miraculórum increménta osténdit.
Nam in superióri nataliciórum Salvatóris sollémni die aggaudébat terra, quod Dóminum portáret in præsépio; at in præsénti
hoc Theophaniórum die mare summo gáudio éxsilit ac gestit; gestit autem, eo quod sanctificatiónis benedictiónem médio Iordáne recéperit.
In antecedénti sollemnitáte imperféctus infans exhibebátur, nostram attéstans imperfectiónem: at in præsénti die festo perféctus
conspícitur, eum subobscúre desígnans, qui perféctus ex perfécto procédit. Illic Rex córporis púrpuram índuit; hic fons flumen circúmdat ac velut ámicit.
Agite ígitur, nóvaque ac stupénda vidéte mirácula: nempe iustítiæ solem in Iordáne lavántem, ignem aqua mersum, Deúmque minístro hómine sanctificátum.
Hódie omnis creatúra hymnis pérsonans clamat: Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Benedíctus qui omni témpore venit: non enim nunc primum ádvenit.
Ecquísnam iste est? dic clárius, oro te, beáte David: Deus Dóminus, et illúxit nobis. Nec David solum id prophéta dicit, verum
étiam Paulus apóstolus, suo ei astípulans testimónio, in hæc verba ait: Appáruit grátia Dei, salutáris ómnibus homínibus, erúdiens
nos. Non alíquibus, sed ómnibus: ómnibus namque, Iudǽis páriter ac Græcis, salútem per baptísmum elargítur, commúne univérsis benefícium baptísma propónens.
Agite, spectáte mirum novúmque dilúvium, maius præstantiúsque dilúvio, quod Noe tempóribus fuit. Illic enim dilúvii aqua humánum
interémit genus; at hic baptísmi aqua, eius poténtia qui est baptizátus, mórtuos revocávit ad vitam. Colúmba illic, olívæ ramum
ore ferens, Christi Dómini odóris designávit fragrántiam; hic autem Spíritus Sanctus, in colúmbæ spécie advéniens, Dóminum misericórdem osténdit.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, illuminátor ómnium géntium, da pópulis tuis perpétua pace gaudére, et illud córdibus
nostris spléndidum lumen infúnde, quod patrum nostrórum méntibus aspersísti. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)