Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
31 |
PER ANNUM, hebd. XXX
Pro O.P.: B. Benvenutæ Boiani, virginis, pro commemoratione
Pro O.P.: Bb. Terentii Alberti Obrien, episcopi, et Petri Higgins, presbyteri, martyrum in Hibernia, pro commemoratione
In memoria S. Mariæ in sab.
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Noctu vel summo mane:
Lux ætérna, lumen potens,
dies indefíciens,
debellátor atræ noctis,
reparátor lúminis,
destructórque tenebrárum,
illustrátor méntium:
Quo nascénte suscitámur,
quo vocánte súrgimus;
faciénte quo beáti,
quo linquénte míseri;
quo a morte liberáti,
quo sumus perlúcidi;
Mortis quo victóres facti,
noctis atque sǽculi;
ergo nobis, rex ætérne,
lucem illam tríbue,
quæ fuscátur nulla nocte,
solo gaudens lúmine.
Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.
Diurno tempore:
Deus de nullo véniens,
Deus de Deo pródiens,
Deus ab his progrédiens,
in nos veni subvéniens.
Tu nostrum desidérium,
tu sis amor et gáudium;
in te nostra cupíditas
et sit in te iucúnditas.
Pater, cunctórum Dómine,
cum Génito de Vírgine,
intus et in circúitu
nos rege Sancto Spíritu.
Meménto, sancta Trínitas,
quod tua fecit bónitas,
creándo prius hóminem,
recreándo per sánguinem.
Nam quos creávit Unitas,
redémit Christi cáritas;
patiéndo tunc díligens,
nunc díligat nos éligens.
Tríadi sanctæ gáudium,
pax, virtus et impérium,
decus, omnipoténtia,
laus, honor, reveréntia. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
4 Qui facit mirabília magna solus, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
26 Confitémini Deo cæli, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
V.
Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R.
Et sémitas tuas édoce me.
LECTIO PRIOR
De libro Sapiéntiæ
Omnia in mensúra et número et póndere disposuísti. Multum enim valére tibi soli subest semper, et virtúti bráchii tui quis resístet? Quóniam tamquam moméntum statéræ, sic est ante te totus orbis terrárum, et tamquam gutta roris antelucáni, quæ descéndit in terram. Sed miseréris ómnium, quia ómnia potes; et dissímulas peccáta hóminum propter pæniténtiam. Díligis enim ómnia, quæ sunt, et nihil odísti eórum, quæ fecísti; nec enim, si odísses, áliquid constituísses. Quómodo autem posset áliquid permanére, nisi tu voluísses? Aut, quod a te vocátum non esset, conservarétur? Parcis autem ómnibus, quóniam tua sunt, Dómine, qui amas ánimas. Incorruptíbilis enim spíritus tuus est in ómnibus. Ideóque eos, qui exérrant, paulátim córripis et, de quibus peccant, ádmones et córrigis, ut, relícta malítia, credant in te, Dómine. Nec timens áliquem, véniam dabas peccátis illórum; quis enim dicet tibi: «Quid fecísti?». Aut quis stabit contra iudícium tuum? Aut quis tibi imputábit, si períerint natiónes, quas tu fecísti? Aut quis in contentiónem tecum véniet, vindex iniquórum hóminum? Non enim est álius Deus quam tu, cui cura est de ómnibus, ut osténdas quóniam non iniúste iudicásti. Neque rex neque tyránnus in conspéctu tuo resístere póterit tibi de his, quos perdidísti. Cum autem sis iustus, iuste ómnia dispónis; ipsum quoque, qui non debet puníri, condemnáre éxterum ǽstimas a tua virtúte. Fortitúdo enim tua iustítiæ inítium est, et ob hoc, quod ómnium Dóminus es, ómnibus te párcere facit. Fortitúdinem enim osténdis, cum non créderis esse in poténtia consummátus, et horum, qui te nésciunt, audáciam tradúcis. Tu autem, dominátor virtútis, cum cleméntia iúdicas et cum magna indulgéntia dispónis nos: subest enim tibi, cum volúeris, posse. Docuísti autem pópulum tuum per tália ópera quóniam opórtet iustum esse humánum, et bonæ spei fecísti fílios tuos, quóniam das super peccátis pæniténtiam.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Diálogo sanctæ Catharínæ Senénsis vírginis De divína Providéntia
Ætérnus Pater, cum ineffábili benignitáte suæ
cleméntiæ, vertébat óculum ad hanc ánimam, incípiens isto modo:
«O caríssima fília, omníno decrévi fácere mundo misericórdiam et in ómnibus opportúnis homínibus volo providére. Sed ignórans homo réputat
in mortem illud quod in vitam ei tríbuo, et ita síbimet valde crudélis effícitur; et ego provídeo semper. Unde volo te nosse: quicquid hómini
tríbuo, procédit a summa providéntia.
Et hinc est quod, cum ego cum providéntia creávi eum, in memetípsum respéxi et fui philocáptus pulchritúdine creatúræ meæ: quia mihi plácuit
creáre eam ad imáginem et similitúdinem meam cum providéntia multa: et immo dedi ei memóriam, ut in se benefícia mea retinéret, volens ut de
poténtia mei, Patris ætérni, participáret.
Insuper intelléctum ei tríbui, ut in sapiéntia Fílii mei cognósceret et intellégeret voluntátem meam, qui sum ómnium gratiárum exhíbitor atque
donátor cum ignífera caritáte patérna. Ei quoque dedi voluntátem ad amándum, participándo cleméntiam Sancti Spíritus, ut amáre posset ea quæ
cognóverat et víderat intelléctus.
Hoc autem egit dulcis providéntia mea, solum ut capax esset ad intellegéndum et gustándum me cum summo gáudio in ætérna visióne mea. Et sicut
álias ego tibi narrávi, ex inobœdiéntia primi vestri paréntis Adæ cælum erat clausum: a qua póstmodum inobœdiéntia processérunt ómnia mala per univérsum orbem.
Ut ergo mortem ipsíus inobœdiéntiæ auférrem ab hómine, clementíssime provídi, tribuéndo vobis unigénitum Fílium meum cum magna providéntia, ut
ita satisfáceret vestræ necessitáti. Imposuíque ei magnam obœdiéntiam, ut a venéno liberarétur humánum genus, quod ex inobœdiéntia primi vestri
paréntis in orbem fúerat effúsum. Unde tamquam philocáptus et verus obœdiens, velocíssime cucúrrit ad opprobriósam mortem sacratíssimæ crucis,
et mediánte sua sacratíssima morte vobis exhíbuit vitam, non humanitátis, sed vigóre divinitátis».
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum, et, ut mereámur ássequi quod promíttis,
fac nos amáre quod prǽcipis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)