lat

BREVIARIUM ROMANUM

15 iulius 2028
S. Bonaventuræ, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria


Natus est circiter annum 1218 Balneoregii (Bagnoregio) in Etruria; philosophiæ et theologiæ Parisiis incubuit, et magister renuntiatus, sodales suos ex Ordine Minorum eas magno cum emolumento docuit. Minister generalis sui Ordinis electus, prudentia et sapientia illum rexit. Episcopus cardinalis Albanensis creatus, anno 1274 mortuus est Lugduni. Multa scripsit ad disciplinas theologicas et philosophicas illustrandas.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Lux ætérna, lumen potens,
dies indefíciens,
debellátor atræ noctis,
reparátor lúminis,
destructórque tenebrárum,
illustrátor méntium:

Quo nascénte suscitámur,
quo vocánte súrgimus;
faciénte quo beáti,
quo linquénte míseri;
quo a morte liberáti,
quo sumus perlúcidi;

Mortis quo victóres facti,
noctis atque sǽculi;
ergo nobis, rex ætérne,
lucem illam tríbue,
quæ fuscátur nulla nocte,
solo gaudens lúmine.

Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.

Diurno tempore:

Deus de nullo véniens,
Deus de Deo pródiens,
Deus ab his progrédiens,
in nos veni subvéniens.

Tu nostrum desidérium,
tu sis amor et gáudium;
in te nostra cupíditas
et sit in te iucúnditas.

Pater, cunctórum Dómine,
cum Génito de Vírgine,
intus et in circúitu
nos rege Sancto Spíritu.

Meménto, sancta Trínitas,
quod tua fecit bónitas,
creándo prius hóminem,
recreándo per sánguinem.

Nam quos creávit Unitas,
redémit Christi cáritas;
patiéndo tunc díligens,
nunc díligat nos éligens.

Tríadi sanctæ gáudium,
pax, virtus et impérium,
decus, omnipoténtia,
laus, honor, reveréntia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis

Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

4 Qui facit mirabília magna solus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

II

10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

III

16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

26 Confitémini Deo cæli, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

V. Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R. Et sémitas tuas édoce me.

LECTIO PRIOR

De libro Sirácidæ

47, 12-25
Historia Patrum: a Salomone ad Ieroboam
Post David surréxit fílius sensátus, et propter illum habitávit in securitáte. Sálomon imperávit in diébus pacis; cui Deus réquiem dedit in circúitu, ut cónderet domum in nómine suo et paráret sanctuárium in sempitérnum. Quemádmodum erudítus es in iuventúte tua et implétus es quasi flumen sapiéntia! Terram retéxit ánima tua, et replésti eam in comparatiónibus ænígmatum. Ad ínsulas longe divulgátum est nomen tuum, et diléctus es in pace tua. In cantilénis et provérbiis et comparatiónibus et interpretatiónibus te mirátæ sunt terræ. In nómine Dómini Dei, cui est cognómen Deus Israel, collegísti quasi aurichálcum aurum et ut plumbum cumulásti argéntum. Sed reclinásti fémora tua muliéribus, subiugátus es in córpore tuo. Dedísti máculam in glória tua et profanásti semen tuum, indúcens iracúndiam ad líberos tuos et ingemíscere fáciens super stultítia tua, ut fíeret impérium bipartítum, et ex Ephraim incíperet impérium infidéle. Deus autem non derelínquet misericórdiam suam et non corrúmpet, nec delébit verba sua, neque perdet a stirpe nepótes elécti sui et semen eius, qui díligit Dóminum, non corrúmpet. Dedit autem réliquum Iacob et David de ipso stirpem. Et finem hábuit Sálomon cum pátribus suis et derelíquit post se de sémine suo gentis stultítiam et imminútum prudéntia, Róboam, qui avértit gentem consílio suo. Et Ieróboam fílius Nabat, qui peccáre fecit Israel et dedit viam peccándi Ephraim; et plúrima redundavérunt peccáta ipsórum valde, ita ut expélleret illos a terra sua. Et exquisiérunt omnes nequítias, usque dum perveníret super illos vindícta.

RESPONSORIUM

Ez 37, 21c. 22b. 23a. 24a; Io 10, 16

R. Congregábo fílios Israel, et non erunt ultra duæ gentes neque polluéntur in idólis suis; * Erunt mihi pópulus, et pastor unus erit ómnium eórum.
V. Alias oves hábeo, quæ non sunt ex hoc ovíli; illas opórtet me addúcere, et fient unus grex, unus pastor. * Erunt mihi pópulus, et pastor unus erit ómnium eórum.

LECTIO ALTERA

Ex Opúsculo sancti Bonaventúræ epíscopi De itinerário mentis in Deum

(Cap. 7, 1. 2. 4. 6; Opera omnia, 5, 312-313)

Mystica sapientia per Spiritum Sanctum revelata

     Christus est via et óstium. Christus est scala et vehículum tamquam propitiatórium super arcam Dei collocátum et sacraméntum a sǽculis abscónditum. Ad quod propitiatórium qui áspicit plena conversióne vultus, aspiciéndo eum in cruce suspénsum, per fidem, spem et caritátem, devotiónem, admiratiónem, exsultatiónem, appretiatiónem, laudem et iubilatiónem; pascha, hoc est tránsitum, cum eo facit, ut per virgam crucis tránseat mare Rubrum, ab Ægýpto intrans desértum, ubi gustat manna abscónditum, et cum Christo requiéscat in túmulo quasi extérius mórtuus, séntiens tamen, quantum possíbile est secúndum statum viæ, quod in cruce dictum est latróni cohærénti Christo: Hódie mecum eris in paradíso.
     In hoc autem tránsitu, si sit perféctus, opórtet quod relinquántur omnes intellectuáles operatiónes, et apex afféctus totus transferátur et transformétur in Deum. Hoc autem est mýsticum et secretíssimum, quod nemo novit, nisi qui áccipit, nec áccipit nisi qui desíderat, nec desíderat nisi quem ignis Spíritus Sancti medúllitus inflámmat, quem Christus misit in terram. Et ídeo dicit Apóstolus, hanc mýsticam sapiéntiam esse per Spíritum Sanctum revelátam.
     Si autem quæras quómodo hæc fiant, intérroga grátiam, non doctrínam; desidérium, non intelléctum; gémitum oratiónis, non stúdium lectiónis; sponsum, non magístrum; Deum, non hóminem; calíginem, non claritátem; non lucem, sed ignem totáliter inflammántem et in Deum excessívis unctiónibus et ardentíssimis affectiónibus transferéntem. Qui quidem ignis Deus est, et hic camínus est in Ierúsalem, et Christus hunc accéndit in fervóre suæ ardentíssimæ passiónis, quem solus ille vere pércipit, qui dicit: Suspéndium elégit ánima mea, et mortem ossa mea. Quam mortem qui díligit, vidére potest Deum, quia indubitánter verum est: Non vidébit me homo et vivet. Moriámur ígitur et ingrediámur in calíginem, imponámus siléntium sollicitudínibus, concupiscéntiis et phantasmátibus; transeámus cum Christo crucifíxo ex hoc mundo ad Patrem, ut, osténso nobis Patre, dicámus cum Philíppo: Súfficit nobis; audiámus cum Paulo: Súfficit tibi grátia mea; exsultémus cum David dicéntes: Déficit caro mea et cor meum, Deus cordis mei et pars mea Deus in ætérnum. Benedíctus Dóminus in ætérnum, et dicat omnis pópulus: Fiat, Fiat.

RESPONSORIUM

1 Io 3, 24; Sir 1, 9a. 10

R. Qui servat mandáta Dei, in ipso manet, et ipse in eo: * Et in hoc cognóscimus quóniam manet in nobis, ex Spíritu, quem dedit nobis.
V. Deus creávit sapiéntiam in spíritu sancto, et effúdit illam super omnem carnem, et prǽbuit illam diligéntibus se. * Et in hoc cognóscimus quóniam manet in nobis, ex Spíritu, quem dedit nobis.

ORATIO

Orémus:
Da, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, beáti Bonaventúræ epíscopi natalícia celebrántes, et ipsíus proficiámus eruditióne præclára, et caritátis ardórem iúgiter æmulémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)