lat

BREVIARIUM ROMANUM

22 november 2010
S. Cæciliæ, virginis et martyris, memoria


Cultus sanctæ Cæciliæ, sub cuius nomine sæculo V Romæ basilica exstructa fuit, longe lateque diffusus est propter eius Passionem, in qua ipsa extollitur ut perfectissimum exemplar feminæ christianæ, quæ virginitatem amplexa est et martyrium subiit pro Christi amore.

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Lucis largítor spléndide,
cuius seréno lúmine
post lapsa noctis témpora
dies refúsus pánditur,

Tu verus mundi lúcifer,
non is qui parvi síderis
ventúræ lucis núntius
angústo fulget lúmine,

Sed toto sole clárior,
lux ipse totus et dies,
intérna nostri péctoris
illúminans præcórdia.

Evíncat mentis cástitas
quæ caro cupit árrogans,
sanctúmque puri córporis
delúbrum servet Spíritus.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quando véniam et apparébo ante fáciem Dómini?

Psalmus 41 (42)
Desiderium Domini et templi eius

Qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitæ. (Ap 22, 17)

2 Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, *
      ita desíderat ánima mea ad te, Deus.
3  Sitívit ánima mea ad Deum, Deum vivum; *
      quando véniam et apparébo ante fáciem Dei? –

4 Fuérunt mihi lácrimæ meæ panis die ac nocte, *
      dum dícitur mihi quotídie: "Ubi est Deus tuus?"
5 Hæc recordátus sum et effúdi in me ánimam meam; †
      quóniam transíbam in locum tabernáculi admirábilis *
      usque ad domum Dei,
   in voce exsultatiónis et confessiónis, *
      multitúdinis festa celebrántis. –

6 Quare tristis es, ánima mea, *
      et quare conturbáris in me?
   Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *
      salutáre vultus mei et Deus meus. –

7 In meípso ánima mea contristáta est; †
      proptérea memor ero tui *
      de terra Iordánis et Hermónim, de monte Misar.
8 Abýssus abýssum ínvocat in voce cataractárum tuárum; *
      omnes gúrgites tui et fluctus tui super me transiérunt. –

9 In die mandávit Dóminus misericórdiam suam, †
      et nocte cánticum eius apud me est: *
      orátio ad Deum vitæ meæ.
10 Dicam Deo: *
       "Suscéptor meus es.
    Quare oblítus es mei, †
       et quare contristátus incédo, *
       dum afflígit me inimícus?"
11 Dum confringúntur ossa mea, †
       exprobravérunt mihi, qui tríbulant me, *
       dum dicunt mihi quotídie: "Ubi est Deus tuus?" –

12 Quare tristis es, ánima mea, *
       et quare conturbáris in me?
    Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *
       salutáre vultus mei et Deus meus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quando véniam et apparébo ante fáciem Dómini?

Ant. 2 Osténde nobis, Dómine, lucem miseratiónum tuárum.

Canticum
Supplicatio pro sancta civitate Ierusalem
Sir 36, 1-7. 13-16
Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum (Io 17, 3).

1 Miserére nostri, Deus ómnium, et réspice nos *
      et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum;
2 et immítte timórem tuum super gentes, *
      quæ non exquisiérunt te,
   ut cognóscant quia non est Deus nisi tu *
      et enárrent magnália tua. –

3 Alleva manum tuam super gentes aliénas, *
      ut vídeant poténtiam tuam.
4 Sicut enim in conspéctu eórum sanctificátus es in nobis *
      sic in conspéctu nostro magnificáberis in eis,
5 ut cognóscant, sicut et nos cognóvimus, *
      quóniam non est Deus præter te, Dómine.
6 Innova signa et ítera mirabília, *
7     glorífica manum et firma bráchium dextrum. –

13 Cóngrega omnes tribus Iacob,*
       et hereditábis eos sicut ab inítio.
    Miserére plebi tuæ, super quam invocátum est nomen tuum,*
14      et Israel, quem coæquásti primogénito tuo.
15 Miserére civitáti sanctificatiónis tuæ, *
       Ierúsalem, loco requiéi tuæ.
16 Reple Sion maiestáte tua *
       et glória tua templum tuum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Osténde nobis, Dómine, lucem miseratiónum tuárum.

Ant. 3 Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli.

Psalmus 18 (19), 2-7
Laus Domini rerum conditoris

Visitabit nos Oriens ex alto ... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. (Lc 1, 78. 79)

2 Cæli enárrant glóriam Dei, *
      et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
3 Dies diéi erúctat verbum, *
      et nox nocti índicat sciéntiam. –

4 Non sunt loquélæ neque sermónes, *
      quorum non intellegántur voces:
5 in omnem terram exívit sonus eórum *
      et in fines orbis terræ verba eórum. –

6 Soli pósuit tabernáculum in eis, †
      et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
      exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
7 A fínibus cælórum egréssio eius †
      et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
      nec est, quod se abscóndat a calóre eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli.

LECTIO BREVIS

Ier 15, 16
Invénti sunt sermónes tui, et comédi eos, et factum est mihi verbum tuum in gáudium et in lætítiam cordis mei, quóniam invocátum est nomen tuum super me, Dómine Deus exercítuum.

RESPONSORIUM BREVE
V. Exsultáte, iusti, in Dómino; * rectos decet collaudátio.
R. Exsultáte, iusti, in Dómino; * rectos decet collaudátio.
V. Cantáte ei cánticum novum.
R. Rectos decet collaudátio.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Exsultáte, iusti, in Dómino; * rectos decet collaudátio.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Dum auróra finem daret, Cæcília exclamávit dicens: Eia, mílites Christi, abícite ópera tenebrárum et induímini arma lucis.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Dum auróra finem daret, Cæcília exclamávit dicens: Eia, mílites Christi, abícite ópera tenebrárum et induímini arma lucis.

PRECES
Salvátor noster fecit nos regnum et sacerdótium, ut hóstias Deo acceptábiles offerámus. Grati ígitur eum invocémus:
     Serva nos in tuo ministério, Dómine.

Christe, sacérdos ætérne, qui sanctum pópulo tuo sacerdótium concessísti,
concéde, ut spiritáles hóstias Deo acceptábiles iúgiter offerámus.
Spíritus tui fructus nobis largíre propítius,
patiéntiam, benignitátem et mansuetúdinem.
Da nobis te amáre, ut te, qui es cáritas, possideámus,
et bene ágere, ut per vitam étiam nostram te laudémus.
Quæ frátribus nostris sunt utília, nos quǽrere concéde,
ut salútem facílius consequántur.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Supplicatiónibus nostris, Dómine, adésto propítius et, beátæ Cæcíliæ intercessióne, preces nostras dignánter exáudi. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)