Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Magnis prophétæ vócibus
veníre Christum núntiant,
lætæ salútis prǽvia,
qua nos redémit, grátia.
Hinc mane nostrum prómicat
et corda læta exǽstuant,
cum vox fidélis pérsonat
prænuntiátrix glóriæ.
Advéntus hic primus fuit,
puníre quo non sǽculum
venit, sed ulcus térgere,
salvándo quod períerat.
At nos secúndus prǽmonet
adésse Christum iánuis,
sanctis corónas réddere
cælíque regna pándere.
Ætérna lux promíttitur
sidúsque salvans prómitur;
iam nos iubar præfúlgidum
ad ius vocat cæléstium.
Te, Christe, solum quǽrimus
vidére, sicut es Deus,
ut perpes hæc sit vísio
perénne laudis cánticum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Tu, Béthlehem, terra Iuda, non eris mínima: ex te enim éxiet Dux qui regat pópulum meum Israel.
Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti. (S. Athanasius)
2 Bonum est confitéri Dómino *
et psállere nómini tuo, Altíssime,
3 annuntiáre mane misericórdiam tuam *
et veritátem tuam per noctem,
4 in decachórdo et psaltério, *
cum cántico in cíthara. –
5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, *
et in opéribus mánuum tuárum exsultábo. –
6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: *
nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
7 Vir insípiens non cognóscet, *
et stultus non intélleget hæc.
8 Cum germináverint peccatóres sicut fenum, *
et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem,
hoc tamen erit ad intéritum in sǽculum sǽculi; *
9 tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine. –
10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, †
quóniam ecce inimíci tui períbunt, *
et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
11 Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, *
perfúsus sum óleo úberi.
12 Et despíciet óculus meus inimícos meos, *
et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea. –
13 Iustus ut palma florébit, *
sicut cedrus Líbani succréscet.
14 Plantáti in domo Dómini, *
in átriis Dei nostri florébunt.
15 Adhuc fructus dabunt in senécta, *
úberes et bene viréntes erunt,
16 ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum, *
et non est iníquitas in eo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Tu, Béthlehem, terra Iuda, non eris mínima: ex te enim éxiet Dux qui regat pópulum meum Israel.
Ant. 2 Leváte cápita vestra: ecce appropínquat redémptio vestra.
24 Tollam quippe vos de géntibus †
et congregábo vos de univérsis terris *
et addúcam vos in terram vestram;
25 et effúndam super vos aquam mundam, †
et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris, *
et ab univérsis idólis vestris mundábo vos. –
26 Et dabo vobis cor novum *
et spíritum novum ponam in médio vestri
et áuferam cor lapídeum de carne vestra *
et dabo vobis cor cárneum;
27 et spíritum meum ponam in médio vestri †
et fáciam, ut in præcéptis meis ambulétis *
et iudícia mea custodiátis et operémini. –
28 Et habitábitis in terra, quam dedi pátribus vestris, †
et éritis mihi in pópulum, *
et ego ero vobis in Deum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Leváte cápita vestra: ecce appropínquat redémptio vestra.
Ant. 3 Crástina erit vobis salus, dicit Dóminus Deus exercítuum.
Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ. (Eph 1, 22)
2 Dómine, Dóminus noster, *
quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,
quóniam eleváta est magnificéntia tua *
super cælos. –
3 Ex ore infántium et lactántium †
perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
ut déstruas inimícum et ultórem. –
4 Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
lunam et stellas, quæ tu fundásti,
5 quid est homo, quod memor es eius, *
aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? –
6 Minuísti eum paulo minus ab ángelis, †
glória et honóre coronásti eum *
et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
7 Omnia subiecísti sub pédibus eius, †
oves et boves univérsas *
8 ínsuper et pécora campi,
9 vólucres cæli et pisces maris, *
quæcúmque perámbulant sémitas maris. –
10 Dómine, Dóminus noster, *
quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Crástina erit vobis salus, dicit Dóminus Deus exercítuum.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Crástina die * delébitur iníquitas terræ.
R. Crástina die * delébitur iníquitas terræ.
V. Et regnábit super nos Salvátor mundi.
R. Delébitur iníquitas terræ.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Crástina die * delébitur iníquitas terræ.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Compléti sunt dies Maríæ ut páreret Fílium suum primogénitum.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Compléti sunt dies Maríæ ut páreret Fílium suum primogénitum.
PRECES
Christum redemptórem, fratres caríssimi, devotióne mentis orémus, qui véniet cum glória et potestáte magna, atque súpplices invocémus:
Veni, Dómine Iesu.
Christe Dómine, qui excélsus in fortitúdine vénies, réspice humília nostra,
— ut dignos nos fácias munéribus tuis.
Qui Evangélium homínibus manifestáre venísti,
— da tuam nos semper prædicáre salútem.
Tu, qui es benedíctus et vivis et ómnia regis,
— da nos gaudéntes exspectáre beátam spem et advéntum magnificéntiæ tuæ.
Et nos, qui advéntus tui grátiæ anhelámus,
— divinitátis tuæ múnere consoláre.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Festína, quǽsumus, ne tardáveris, Dómine Iesu, ut advéntus tui consolatiónibus sublevéntur, qui in tua pietáte
confídunt. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)