lat

BREVIARIUM ROMANUM

28 ianuarius 2012
S. Thomæ de Aquino, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria


Natus est circa annum 1225 ex familia comitum Aquinatum. Prius in monasterio montis Casini, deinde Neapoli studiis incubuit; postea, inter Fratres Prædicatores adscitus, ea Parisiis et Coloniæ, magistro sancto Alberto Magno, complevit. Multa erudite scripsit aliosque docuit, de disciplinis philosophicis et theologicis optime meritus. Mortuus est prope Tarracinam die 7 martii 1274. Eius memoria die 28 ianuarii colitur, qua die corpus eius Tolosam translatum est anno 1369.

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Auróra iam spargit polum,
terris dies illábitur,
lucis resúltat spículum:
discédat omne lúbricum.

Iam vana noctis décidant,
mentis reátus súbruat,
quicquid tenébris hórridum
nox áttulit culpæ, cadat,

Ut mane illud últimum,
quod præstolámur cérnui,
in lucem nobis éffluat,
dum hoc canóre cóncrepat.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Prope es tu, Dómine, et omnes viæ tuæ véritas.

Psalmus 118 (119), 145-152
XIX (Coph)

145 Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
         iustificatiónes tuas servábo.
146 Clamávi ad te, salvum me fac, *
         ut custódiam testimónia tua. –

147 Prævéni dilúculo et clamávi, *
         in verba tua supersperávi.
148 Prævenérunt óculi mei vigílias, *
         ut meditárer elóquia tua. –

149 Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
         secúndum iudícium tuum vivífica me.
150 Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
         a lege autem tua longe facti sunt. –

151 Prope es tu, Dómine, *
         et ómnia præcépta tua véritas.
152 Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
         quia in ætérnum fundásti ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Prope es tu, Dómine, et omnes viæ tuæ véritas.

Ant. 2 Mecum sit, Dómine, sapiéntia tua et mecum labóret.

Canticum
Domine, da mihi sapientiam
Sap 9, 1-6. 9-11
Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere ... adversarii vestri (Lc 21, 15).

1 Deus patrum meórum et Dómine misericórdiæ, *
      qui fecísti ómnia verbo tuo
2 et sapiéntia tua constituísti hóminem, *
      ut dominarétur creatúris, quæ a te factæ sunt,
3 et dispóneret orbem terrárum in sanctitáte et iustítia *
      et in directióne cordis iudícium iudicáret,
4 da mihi sédium tuárum assistrícem sapiéntiam *
      et noli me reprobáre a púeris tuis,
5 quóniam servus tuus sum ego et fílius ancíllæ tuæ, †
      homo infírmus et exígui témporis *
      et minor ad intelléctum iudícii et legum. –

6 Nam, et si quis erit consummátus inter fílios hóminum, †
      si ab illo abfúerit sapiéntia tua, *
      in níhilum computábitur. –

9 Et tecum sapiéntia, quæ novit ópera tua, *
      quæ et áffuit tunc, cum orbem terrárum fáceres,
   et sciébat quid esset plácitum in óculis tuis *
       et quid diréctum in præcéptis tuis –

10 Emítte illam de cælis sanctis tuis *
       et a sede magnitúdinis tuæ mitte illam,
    ut mecum sit et mecum labóret, *
       ut sciam quid accéptum sit apud te. –

11 Scit enim illa ómnia et intéllegit †
       et dedúcet me in opéribus meis sóbrie *
       et custódiet me in sua glória.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Mecum sit, Dómine, sapiéntia tua et mecum labóret.

Ant. 3 Véritas Dómini manet in ætérnum.

Psalmus 116 (117)
Laus miserentis Domini

Dico ... gentes propter misericordiam glorificare Deum. (Rom 15, 8. 9)

1 Laudáte Dóminum, omnes gentes, *
      collaudáte eum, omnes pópuli. –

2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, *
      et véritas Dómini manet in ætérnum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Véritas Dómini manet in ætérnum.

LECTIO BREVIS

Phil 2, 14-15
Omnia fácite sine murmuratiónibus et hæsitatiónibus, ut efficiámini sine queréla et símplices, fílii Dei sine reprehensióne in médio generatiónis pravæ et pervérsæ, inter quos lucétis sicut luminária in mundo.

RESPONSORIUM BREVE
V. Clamávi ad te, Dómine; * tu es refúgium meum.
R. Clamávi ad te, Dómine; * tu es refúgium meum.
V. Pórtio mea in terra vivéntium.
R. Tu es refúgium meum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Clamávi ad te, Dómine; * tu es refúgium meum.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus, pro cuius amóre beátus Thomas stúduit, vigilávit et laborávit.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus, pro cuius amóre beátus Thomas stúduit, vigilávit et laborávit.

PRECES
Deum, qui Maríam matrem Christi ómnibus creatúris cæléstibus et terréstribus antecéllere vóluit, cum fidúcia implorémus:
     Réspice Matrem Fílii tui et exáudi nos.

Pater misericordiárum, grátias tibi reférimus quod nobis Maríam matrem et exémplum dedísti,
per eius intercessiónem corda nostra sanctífica.
Qui Maríam tuo inténtam reddidísti verbo et ancíllam tuam fidélem effecísti,
per eius intercessiónem fructus Sancti Spíritus nobis concéde.
Qui Maríam iuxta crucem stantem roborásti et in resurrectióne Fílii tui replésti lætítia,
per eius intercessiónem tribulatiónes súbleva nostras spemque nostram confírma.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui beátum Thomam sanctitátis zelo ac sacræ doctrínæ stúdio conspícuum effecísti, da nobis, quǽsumus, et quæ dócuit intelléctu conspícere, et quæ gessit imitatióne complére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)