lat

BREVIARIUM ROMANUM

21 augustus 2012
S. Pii X, Papæ, memoria


Natus est in pago Riese intra Venetorum fines anno 1835. Ad sacerdotium evectus, munus optime exercuit. Episcopus Mantuanus et patriarcha Venetiarum creatus, papa electus est anno 1903. Hanc rationem regiminis suscepit instaurare omnia in Christo, quam et opere complevit in simplicitate animi, paupertate et fortitudine, quibus vitam christianam inter fideles excitavit et contra errores grassantes fortiter egit. Mortuus est anno 1914, die 20 augusti.

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Ætérne lucis cónditor,
lux ipse totus et dies,
noctem nec ullam séntiens
natúra lucis pérpeti,

Iam cedit pallens próximo
diéi nox advéntui,
obtúndens lumen síderum
adest et clarus lúcifer.

Iam stratis læti súrgimus
grates canéntes et tuas,
quod cæcam noctem vícerit
revéctans rursus sol diem.

Te nunc, ne carnis gáudia
blandis subrépant ǽstibus,
dolis ne cedat sǽculi
mens nostra, sancte, quǽsumus.

Ira ne rixas próvocet,
gulam ne venter íncitet,
opum pervértat ne famis,
turpis ne luxus óccupet.

Sed firma mente sóbrii,
casto manéntes córpore
totum fidéli spíritu
Christo ducámus hunc diem.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Tibi, Dómine, psallam, et intéllegam in via immaculáta.

Psalmus 100 (101)
Iusti principis confessio

Si diligitis me, mandata mea servabitis. (Io 14, 15)

1 Misericórdiam et iudícium cantábo; *
      tibi, Dómine, psallam.
2 Intéllegam in via immaculáta; *
      quando vénies ad me? –

   Perambulábo in innocéntia cordis mei, *
      in médio domus meæ.
3 Non propónam ante óculos meos rem iniústam, †
      faciéntem prævaricatiónes ódio habébo, *
      non adhærébit mihi. –

4 Cor pravum recédet a me, *
      malígnum non cognóscam.
5 Detrahéntem secréto próximo suo, *
      hunc cessáre fáciam;
   supérbum óculo et inflátum corde, *
      hunc non sustinébo. –

6 Oculi mei ad fidéles terræ, ut sédeant mecum; *
      qui ámbulat in via immaculáta, hic mihi ministrábit.
7 Non habitábit in médio domus meæ, qui facit supérbiam; *
      qui lóquitur iníqua, non stabit in conspéctu oculórum meórum.
8 In matutíno cessáre fáciam omnes peccatóres terræ, *
      ut dispérdam de civitáte Dómini omnes operántes iniquitátem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Tibi, Dómine, psallam, et intéllegam in via immaculáta.

Ant. 2 Ne áuferas, Dómine, misericórdiam tuam a nobis.

Canticum
Oratio Azariæ in fornace
Dan 3, 26. 27a. 29. 34-41
Pænitemini et convertimini, ut deleantur vestra peccata (Act 3, 19).

26 Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum, *
       et laudábilis et gloriósum nomen tuum in sǽcula,
27 quia iustus es in ómnibus, *
       quæ fecísti nobis.
29 Peccávimus enim et iníque égimus recedéntes a te *
       et delíquimus in ómnibus. –

34 Ne, quǽsumus, tradas nos in perpétuum propter nomen tuum *
       et ne díssipes testaméntum tuum,
35 neque áuferas misericórdiam tuam a nobis †
       propter Abraham diléctum tuum *
       et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum, –

36 quibus dixísti quod multiplicáres semen eórum *
       sicut stellas cæli et sicut arénam, quæ est in lítore maris, –

37 quia, Dómine, imminúti sumus plus quam omnes gentes *
       sumúsque húmiles in univérsa terra hódie propter peccáta nostra; –

38 et non est in témpore hoc †
       princeps et prophéta et dux, *
       neque holocáustum neque sacrifícium, –
39 neque oblátio neque incénsum, †
        neque locus primitiárum coram te, *
       ut possímus inveníre misericórdiam;
    sed in ánima contríta et spíritu humilitátis suscipiámur †
40   sicut in holocáusto aríetum et taurórum *
       et sicut in mílibus agnórum pínguium, –
    sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie, †
       et pérfice subsequéntes te,*
       quóniam non est confúsio confidéntibus in te. –

41 Et nunc séquimur te in toto corde *
       et timémus te et quǽrimus fáciem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ne áuferas, Dómine, misericórdiam tuam a nobis.

Ant. 3 Deus, cánticum novum cantábo tibi.

Psalmus 143 (144), 1-10
Pro victoria et pace

Omnia possum in eo qui me confortat. (Phil 4, 13)

1 Benedíctus Dóminus, adiútor meus, †
      qui docet manus meas ad prœlium *
      et dígitos meos ad bellum.
2 Misericórdia mea et fortitúdo mea, *
      refúgium meum et liberátor meus;
   scutum meum, et in ipso sperávi, *
      qui subdit pópulum meum sub me. –

3 Dómine, quid est homo, quod agnóscis eum, *
      aut fílius hóminis, quod réputas eum?
4 Homo vanitáti símilis factus est, *
      dies eius sicut umbra prætériens. –

5 Dómine, inclína cælos tuos et descénde; *
      tange montes, et fumigábunt.
6 Fúlgura coruscatiónem et díssipa eos; *
      emítte sagíttas tuas et contúrba eos.
7 Emítte manum tuam de alto; *
      éripe me et líbera me de aquis multis,
   de manu filiórum alienigenárum, †
8     quorum os locútum est vanitátem, *
      et déxtera eórum déxtera mendácii. –
9  Deus, cánticum novum cantábo tibi, *
       in psaltério decachórdo psallam tibi,
10 qui das salútem régibus, *
       qui rédimis David servum tuum de gládio malígno.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Deus, cánticum novum cantábo tibi.

LECTIO BREVIS

Is 55, 1
Omnes sitiéntes, veníte ad aquas; et, qui non habétis argéntum, properáte, émite et comédite, veníte, émite absque argénto et absque ulla commutatióne vinum et lac.

RESPONSORIUM BREVE
V. Vocem meam audi, Dómine; * in verba tua supersperávi.
R. Vocem meam audi, Dómine; * in verba tua supersperávi.
V. Prævéni dilúculo et clamávi.
R. In verba tua supersperávi.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Vocem meam audi, Dómine; * in verba tua supersperávi.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. De manu ómnium qui odérunt nos, salva nos, Dómine.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. De manu ómnium qui odérunt nos, salva nos, Dómine.

PRECES
Deus, lætítiam nobis concédens hoc matutíno témpore eum laudándi, spem róborat nostram. ídeo fidénter ipsi supplicémus:
     Ad glóriam nóminis tui, audi nos, Dómine.

Grátias ágimus tibi, Deus et Pater Salvatóris nostri Iesu,
pro cognitióne et immortalitáte, quas dedísti nobis per ipsum.
Concéde humilitátem córdibus nostris,
ut subiécti simus ínvicem in timóre Christi.
Spíritum tuum nobis fámulis tuis infúnde,
ut diléctio nostra fratérna sine simulatióne fiat.
Qui hómini labórem præcepísti in mundi dominatiónem,
concéde, ut labor noster te célebret fratrésque nostros sanctíficet.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui, ad tuéndam cathólicam fidem et univérsa in Christo instauránda, sanctum Pium papam cælésti sapiéntia et apostólica fortitúdine replevísti, concéde propítius, ut, eius institúta et exémpla sectántes, prǽmia consequámur ætérna. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)