lat

BREVIARIUM ROMANUM

11 november 2010
S. Martini, episcopi


Natus est in Pannonia circa annum 316 ex parentibus gentilibus. Baptismo suscepto et militia abdicata, monasterium fundavit apud Locogiacum (Ligugé), in Gallia, ubi vitam monasticam egit, moderante sancto Hilario. Deinde sacerdotio insignitus est et episcopus Turonensis electus. Exemplum boni pastoris præ se ferens, alia monasteria fundavit, clerum erudivit, pauperes evangelizavit. Mortuus est anno 397.

AD TERTIAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Nunc, Sancte, nobis, Spíritus
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.

Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.


PSALMODIA

Ant. 1 Si dilígitis me, mandáta mea serváte, dicit Dóminus.

Psalmus 118 (119), 153-160
XX (Res)

153 Vide humiliatiónem meam et éripe me, *
         quia legem tuam non sum oblítus.

154 Iúdica causam meam et rédime me; *
         propter elóquium tuum vivífica me. –

155 Longe a peccatóribus salus, *
         quia iustificatiónes tuas non exquisiérunt.

156 Misericórdiæ tuæ multæ, Dómine; *
         secúndum iudícia tua vivífica me. –

157 Multi, qui persequúntur me et tríbulant me; *
         a testimóniis tuis non declinávi.

158 Vidi prævaricántes, et tǽduit me, *
         quia elóquia tua non custodiérunt. –

159 Vide quóniam mandáta tua diléxi, Dómine; *
         secúndum misericórdiam tuam vivífica me.

160 Princípium verbórum tuórum véritas, *
         in ætérnum ómnia iudícia iustítiæ tuæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Si dilígitis me, mandáta mea serváte, dicit Dóminus.

Ant. 2 Benedícat tibi Dóminus, et vídeas pacem ómnibus diébus vitæ tuæ.

Psalmus 127 (128)
Pax domestica in Domino

„Benedicat te Dominus ex Sion“, id est: ex Ecclésia sua. (Arnobius)

1 Beátus omnis, qui timet Dóminum, *
      qui ámbulat in viis eius. –

2 Labóres mánuum tuárum manducábis, *
      beátus es, et bene tibi erit.

3 Uxor tua sicut vitis fructífera *
      in latéribus domus tuæ;
   fílii tui sicut novéllæ olivárum *
      in circúitu mensæ tuæ. –

4 Ecce sic benedicétur homo, *
      qui timet Dóminum.

5 Benedícat tibi Dóminus ex Sion, *
      et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ;

6 et vídeas fílios filiórum tuórum. *
      Pax super Israel!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Benedícat tibi Dóminus, et vídeas pacem ómnibus diébus vitæ tuæ.

Ant. 3 Deus expugnávit pro te inimícos tuos.

Psalmus 128 (129)
Populi afflicti renovata fiducia

Ecclésia loquitur de iis quæ tolerat. (S. Augustinus)

1 Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, *
      dicat nunc Israel,

2 sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, *
      étenim non potuérunt advérsum me.

3 Supra dorsum meum aravérunt aratóres, *
      prolongavérunt sulcos suos.

4 Dóminus autem iustus *
      concídit cervíces peccatórum. –

5 Confundántur et convertántur retrórsum *
      omnes, qui odérunt Sion.

6 Fiant sicut fenum tectórum *
      quod, priúsquam evellátur, exáruit;

7 de quo non implévit manum suam, qui metit, *
      et sinum suum, qui manípulos cólligit.

8 Et non dixérunt, qui præteríbant: †
      „Benedíctio Dómini super vos, *
      benedícimus vobis in nómine Dómini.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Deus expugnávit pro te inimícos tuos.

LECTIO BREVIS

1 Io 3, 23-24
Hoc est mandátum eius, ut credámus nómini Fílii eius Iesu Christi et diligámus altérutrum, sicut dedit mandátum nobis. Et qui servat mandáta eius, in ipso manet, et ipse in eo; et in hoc cognóscimus quóniam manet in nobis, ex Spíritu, quem nobis dedit.


V. Tu, Dómine, díriges iustum.
R. Scrutans corda et renes, Deus.

ORATIO

Orémus:

Te, Dómine, supplíciter exorámus, ut qui hora tértia Spíritum Sanctum orántibus Apóstolis tribuísti, nobis eiúsdem grátiæ participatiónem concédas benígnus. Per Christum, Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)