Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XXX
Pro O.P.: B. Petri Geremia, presbyteri, pro commemoratione
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Nunc, Sancte, nobis, Spíritus
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.
Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.
Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 In loco peregrinatiónis meæ mandáta tua servávi.
49 Memor esto verbi tui servo tuo, *
in quo mihi spem dedísti.
50 Hoc me consolátum est in humiliatióne mea, *
quia elóquium tuum vivificávit me. –
51 Supérbi derisérunt me veheménter; *
a lege autem tua non declinávi.
52 Memor fui iudiciórum tuórum a sǽculo, Dómine, *
et consolátus sum. –
53 Indignátio ténuit me *
propter peccatóres derelinquéntes legem tuam.
54 Cántica factæ sunt mihi iustificatiónes tuæ *
in loco peregrinatiónis meæ. –
55 Memor fui nocte nóminis tui, Dómine, *
et custódiam legem tuam.
56 Hoc factum est mihi, *
quia mandáta tua servávi.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 In loco peregrinatiónis meæ mandáta tua servávi.
Ant. 2 Convértet Dóminus captivitátem plebis suæ, et nos lætábimur.
Omnes peccaverunt et egent gloria Dei. (Rom 3, 23)
1 Dixit insípiens in corde suo: "Non est Deus." †
2 Corrúpti sunt et abominatiónes operáti sunt; *
non est qui fáciat bonum.
3 Deus de cælo prospéxit super fílios hóminum, *
ut vídeat si est intéllegens aut requírens Deum. –
4 Omnes declinavérunt, simul corrúpti sunt; *
non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.
5 Nonne scient omnes, qui operántur iniquitátem, *
qui dévorant plebem meam ut cibum panis? –
Deum non invocavérunt; *
6 illic trepidavérunt timóre, et non erat timor.
Quóniam Deus dissipávit ossa eórum, qui te obsidébant *
confúsi sunt, quóniam Deus sprevit eos.
7 Quis dabit ex Sion salutáre Israel? †
Cum convérterit Deus captivitátem plebis suæ, *
exsultábit Iacob et lætábitur Israel.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Convértet Dóminus captivitátem plebis suæ, et nos lætábimur.
Ant. 3 Deus ádiuvat me, et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ.
Orat propheta, ut in nomine Domini a persequentium malignitate liberetur. (Cassiodorus)
3 Deus, in nómine tuo salvum me fac *
et in virtúte tua iúdica me.
4 Deus, exáudi oratiónem meam, *
áuribus pércipe verba oris mei! –
5 Quóniam supérbi insurrexérunt advérsum me, †
et fortes quæsiérunt ánimam meam *
et non proposuérunt Deum ante conspéctum suum.
6 Ecce enim Deus ádiuvat me, *
et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ. –
8 Voluntárie sacrificábo tibi, *
confitébor nómini tuo, Dómine, quóniam bonum est;
9 quóniam ex omni tribulatióne erípuit me, *
et super inimícos meos despéxit óculus meus. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Deus ádiuvat me, et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ.
LECTIO BREVIS
ORATIO
Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui Paráclitum Sanctum tuum hora tértia in Apóstolos effudísti, in nos quoque eúndem Spíritum
caritátis emítte, ut fidéle tibi coram ómnibus homínibus testimónium præbeámus. Per Christum Dóminum nostrum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)