Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. IV
S. Turibii de Mogroveio, episcopi, pro commemoratione
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Dei fide, qua vívimus,
qua spe perénni crédimus,
per caritátis grátiam
Christi canámus glóriam,
Qui ductus hora tértia
ad passiónis hóstiam,
crucis ferens suspéndia
ovem redúxit pérditam.
Precémur ergo súbditi,
redemptióne líberi,
ut éruat a sǽculo
quos solvit a chirógrapho.
Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.
PSALMODIA
Ant. Advenérunt nobis dies pæniténtiæ ad rediménda peccáta, ad salvándas ánimas.
161 Príncipes persecúti sunt me gratis, *
et a verbis tuis formidávit cor meum.
162 Lætábor ego super elóquia tua, *
sicut qui invénit spólia multa. –
163 Mendácium ódio hábui et abominátus sum; *
legem autem tuam diléxi.
164 Sépties in die laudem dixi tibi *
super iudícia iustítiæ tuæ. –
165 Pax multa diligéntibus legem tuam, *
et non est illis scándalum.
166 Exspectábam salutáre tuum, Dómine, *
et præcépta tua feci. –
167 Custodívit ánima mea testimónia tua *
et diléxi ea veheménter.
168 Servávi mandáta tua et testimónia tua, *
quia omnes viæ meæ in conspéctu tuo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Diligamus nos invicem, quia caritas ex Deo est. (1 Io 4, 7)
1 Ecce quam bonum et quam iucúndum *
habitáre fratres in unum:
2 sicut unguéntum óptimum in cápite, †
quod descéndit in barbam, barbam Aaron, *
quod descéndit in oram vestiménti eius;
3 sicut ros Hermon, *
qui descéndit in montes Sion,
quóniam illic mandávit Dóminus benedictiónem, *
vitam usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Filius hominis traditur in manus peccatorum. (Mt 26, 45)
2 Eripe me, Dómine, ab hómine malo, *
a viro violéntiæ serva me.
3 Qui cogitavérunt mala in corde, *
tota die constituébant prœlia.
4 Acuérunt linguas suas sicut serpéntis, *
venénum áspidum sub lábiis eórum. –
5 Custódi me, Dómine, de manu peccatóris †
et a viro violéntiæ serva me, *
qui cogitavérunt supplantáre gressus meos.
6 Abscondérunt supérbi láqueum mihi †
et funes extendérunt in rete, *
iuxta iter offendícula posuérunt mihi. –
7 Dixi Dómino: "Deus meus es tu; *
áuribus pércipe, Dómine, vocem deprecatiónis meæ."
8 Dómine, Dómine, virtus salútis meæ, *
obumbrásti caput meum in die belli.
9 Ne concédas, Dómine, desidéria ímpii; *
consília eius ne perfícias. –
13 Cognóvi quia fáciet Dóminus iudícium ínopis *
et vindíctam páuperum.
14 Verúmtamen iusti confitebúntur nómini tuo, *
et habitábunt recti in conspéctu tuo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Advenérunt nobis dies pæniténtiæ ad rediménda peccáta, ad salvándas ánimas.
LECTIO BREVIS
ORATIO
Orémus:
Deus, qui fragilitáti nostræ cóngrua subsídia præparásti, concéde, quǽsumus, ut suæ reparatiónis efféctum et cum exsultatióne suscípiat,
et pia conversatióne recénseat. Per Christum Dóminum nostrum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)