Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 | 31 |
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Dei fide, qua vívimus,
qua spe perénni crédimus,
per caritátis grátiam
Christi canámus glóriam,
Qui ductus hora tértia
ad passiónis hóstiam,
crucis ferens suspéndia
ovem redúxit pérditam.
Precémur ergo súbditi,
redemptióne líberi,
ut éruat a sǽculo
quos solvit a chirógrapho.
Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.
PSALMODIA
Ant. Advenérunt nobis dies pæniténtiæ ad rediménda peccáta, ad salvándas ánimas.
145 Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
iustificatiónes tuas servábo.
146 Clamávi ad te, salvum me fac, *
ut custódiam testimónia tua. –
147 Prævéni dilúculo et clamávi, *
in verba tua supersperávi.
148 Prævenérunt óculi mei vigílias, *
ut meditárer elóquia tua. –
149 Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
secúndum iudícium tuum vivífica me.
150 Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
a lege autem tua longe facti sunt. –
151 Prope es tu, Dómine, *
et ómnia præcépta tua véritas.
152 Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
quia in ætérnum fundásti ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Vindex est Dominus de his omnibus: ... non enim vocavit nos Deus in immundítia, sed in sanctificatione. (Cf. 1 Th 4, 6. 7)
I
1 Deus ultiónum, Dómine, *
Deus ultiónum, effúlge.
2 Exaltáre, qui iúdicas terram, *
redde retributiónem supérbis. –
3 Usquequo peccatóres, Dómine, *
úsquequo peccatóres exsultábunt?
4 Effabúntur et loquéntur protérva, *
gloriabúntur omnes, qui operántur iniquitátem. –
5 Pópulum tuum, Dómine, humíliant *
et hereditátem tuam vexant.
6 Víduam et ádvenam interfíciunt *
et pupíllos occídunt.
7 Et dixérunt: "Non vidébit Dóminus, *
nec intélleget Deus Iacob." –
8 Intellégite, insipiéntes in pópulo, *
et, stulti, quando sapiétis?
9 Qui plantávit aurem, non áudiet, *
aut qui finxit óculum, non respíciet?
10 Qui córripit gentes, non árguet, *
qui docet hóminem sciéntiam?
11 Dóminus scit cogitatiónes hóminum *
quóniam vanæ sunt.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
12 Beátus homo, quem tu erudíeris, Dómine, *
et de lege tua docúeris eum,
13 ut mítiges ei a diébus malis, *
donec fodiátur peccatóri fóvea.
14 Quia non repéllet Dóminus plebem suam *
et hereditátem suam non derelínquet.
15 Quia ad iustítiam revertétur iudícium, *
et sequéntur illam omnes, qui recto sunt corde. –
16 Quis consúrget mihi advérsus malignántes, *
aut quis stabit mecum advérsus operántes iniquitátem?
17 Nisi quia Dóminus adiúvit me, *
paulo minus habitásset in loco siléntii ánima mea.
18 Si dicébam: "Motus est pes meus", *
misericórdia tua, Dómine, sustentábat me.
19 In multitúdine sollicitúdinum meárum in corde meo, *
consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam. –
20 Numquid sociábitur tibi sedes iniquitátis, *
quæ fingit moléstiam contra præcéptum?
21 Irruunt in ánimam iusti *
et sánguinem innocéntem condémnant.
22 Et factus est mihi Dóminus in præsídium *
et Deus meus in rupem refúgii mei;
23 et reddet illis iniquitátem ipsórum, †
et in malítia eórum dispérdet eos, *
dispérdet illos Dóminus Deus noster.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Advenérunt nobis dies pæniténtiæ ad rediménda peccáta, ad salvándas ánimas.
LECTIO BREVIS
ORATIO
Orémus:
Concéde nobis, Dómine, præsídia milítiæ christiánæ sanctis inchoáre ieiúniis, ut, contra spiritáles nequítias
pugnatúri, continéntiæ muniámur auxíliis. Per Christum Dóminum nostrum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)