lat

BREVIARIUM ROMANUM

17 martius 2021
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. IV
Hebdomada IV

AD TERTIAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Dei fide, qua vívimus,
qua spe perénni crédimus,
per caritátis grátiam
Christi canámus glóriam,

Qui ductus hora tértia
ad passiónis hóstiam,
crucis ferens suspéndia
ovem redúxit pérditam.

Precémur ergo súbditi,
redemptióne líberi,
ut éruat a sǽculo
quos solvit a chirógrapho.

Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. Advenérunt nobis dies pæniténtiæ ad rediménda peccáta, ad salvándas ánimas.

Psalmus 118 (119), 145-152
XIX (Coph)

145 Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
         iustificatiónes tuas servábo.
146 Clamávi ad te, salvum me fac, *
         ut custódiam testimónia tua. –

147 Prævéni dilúculo et clamávi, *
         in verba tua supersperávi.
148 Prævenérunt óculi mei vigílias, *
         ut meditárer elóquia tua. –

149 Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
         secúndum iudícium tuum vivífica me.
150 Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
         a lege autem tua longe facti sunt. –

151 Prope es tu, Dómine, *
         et ómnia præcépta tua véritas.
152 Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
         quia in ætérnum fundásti ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 93 (94)
Dominus iustorum ultor

Vindex est Dominus de his omnibus: ... non enim vocavit nos Deus in immundítia, sed in sanctificatione. (Cf. 1 Th 4, 6. 7)

I

1 Deus ultiónum, Dómine, *
      Deus ultiónum, effúlge.

2 Exaltáre, qui iúdicas terram, *
      redde retributiónem supérbis. –

3 Usquequo peccatóres, Dómine, *
      úsquequo peccatóres exsultábunt?

4 Effabúntur et loquéntur protérva, *
      gloriabúntur omnes, qui operántur iniquitátem. –

5 Pópulum tuum, Dómine, humíliant *
      et hereditátem tuam vexant.

6 Víduam et ádvenam interfíciunt *
      et pupíllos occídunt.

7 Et dixérunt: "Non vidébit Dóminus, *
      nec intélleget Deus Iacob." –

8 Intellégite, insipiéntes in pópulo, *
      et, stulti, quando sapiétis?

9 Qui plantávit aurem, non áudiet, *
      aut qui finxit óculum, non respíciet?

10 Qui córripit gentes, non árguet, *
      qui docet hóminem sciéntiam?

11 Dóminus scit cogitatiónes hóminum *
      quóniam vanæ sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

II

12 Beátus homo, quem tu erudíeris, Dómine, *
       et de lege tua docúeris eum,

13 ut mítiges ei a diébus malis, *
       donec fodiátur peccatóri fóvea.

14 Quia non repéllet Dóminus plebem suam *
       et hereditátem suam non derelínquet.

15 Quia ad iustítiam revertétur iudícium, *
       et sequéntur illam omnes, qui recto sunt corde. –

16 Quis consúrget mihi advérsus malignántes, *
       aut quis stabit mecum advérsus operántes iniquitátem?

17 Nisi quia Dóminus adiúvit me, *
       paulo minus habitásset in loco siléntii ánima mea.

18 Si dicébam: "Motus est pes meus", *
       misericórdia tua, Dómine, sustentábat me.

19 In multitúdine sollicitúdinum meárum in corde meo, *
       consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam. –

20 Numquid sociábitur tibi sedes iniquitátis, *
       quæ fingit moléstiam contra præcéptum?

21 Irruunt in ánimam iusti *
       et sánguinem innocéntem condémnant.

22 Et factus est mihi Dóminus in præsídium *
       et Deus meus in rupem refúgii mei;

23 et reddet illis iniquitátem ipsórum, †
       et in malítia eórum dispérdet eos, *
       dispérdet illos Dóminus Deus noster.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Advenérunt nobis dies pæniténtiæ ad rediménda peccáta, ad salvándas ánimas.

LECTIO BREVIS

Ez 18, 30b-32
Convertímini et ágite pæniténtiam ab ómnibus iniquitátibus vestris et non erit vobis in scándalum iniquitátis. Proícite a vobis omnes prævaricatiónes vestras, et fácite vobis cor novum et spíritum novum. Et quare moriémini, domus Israel? Quia nolo mortem moriéntis, dicit Dóminus Deus. Revertímini et vívite.


V. Cor mundum crea in me, Deus.
R. Et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.

ORATIO

Orémus:

Deus, qui et iustis prǽmia meritórum et peccatóribus véniam per pæniténtiam præbes, tuis supplícibus miserére, ut reátus nostri conféssio indulgéntiam váleat percípere delictórum. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)