Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Dei fide, qua vívimus,
qua spe perénni crédimus,
per caritátis grátiam
Christi canámus glóriam,
Qui ductus hora tértia
ad passiónis hóstiam,
crucis ferens suspéndia
ovem redúxit pérditam.
Precémur ergo súbditi,
redemptióne líberi,
ut éruat a sǽculo
quos solvit a chirógrapho.
Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.
PSALMODIA
Ant. Advenérunt nobis dies pæniténtiæ ad rediménda peccáta, ad salvándas ánimas.
Agnus pascet illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum. (Ap 7, 17)
1 Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit: *
2 in páscuis viréntibus me collocávit,
super aquas quiétis edúxit me, *
3 ánimam meam refécit.
Dedúxit me super sémitas iustítiæ *
propter nomen suum. –
4 Nam et si ambulávero in valle umbræ mortis, non timébo mala, *
quóniam tu mecum es.
Virga tua et báculus tuus, *
ipsa me consoláta sunt. –
5 Parásti in conspéctu meo mensam *
advérsus eos, qui tríbulant me;
impinguásti in óleo caput meum, *
et calix meus redúndat. –
6 Etenim benígnitas et misericórdia subsequéntur me *
ómnibus diébus vitæ meæ,
et inhabitábo in domo Dómini *
in longitúdinem diérum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Videbunt Filium hominis venientem in nubibus cœli. (Mt 24, 30)
I
2 Notus in Iudǽa Deus, *
in Israel magnum nomen eius.
3 Et est in Salem tabernáculum eius, *
et habitátio eius in Sion.
4 Ibi confrégit coruscatiónes arcus, *
scutum, gládium et bellum. –
5 Illúminans tu, Mirábilis, *
a móntibus direptiónis.
6 Spoliáti sunt poténtes corde, †
dormiérunt somnum suum, *
et non invenérunt omnes viri fortes manus suas.
7 Ab increpatióne tua, Deus Iacob, *
dormitavérunt auríga et equus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
8 Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? *
Ex tunc ira tua.
9 De cælo audítum fecísti iudícium; *
terra trémuit et quiévit,
10 cum exsúrgeret in iudícium Deus, *
ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ. –
11 Quóniam furor hóminis confitébitur tibi, *
et relíquiæ furóris diem festum agent tibi.
12 Vovéte et réddite Dómino Deo vestro; *
omnes in circúitu eius áfferant múnera Terríbili,
13 ei, qui aufert spíritum príncipum, *
terríbili apud reges terræ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Advenérunt nobis dies pæniténtiæ ad rediménda peccáta, ad salvándas ánimas.
LECTIO BREVIS
ORATIO
Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui humáno géneri, ad imitándum humilitátis exémplum, Salvatórem nostrum carnem súmere et crucem
subíre fecísti, concéde propítius, ut et patiéntiæ ipsíus habére documénta et resurrectiónis
consórtia mereámur. Per Christum Dóminum nostrum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)